Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. crimen ad auctoris merita per damna recurrit.
  2. ut reddat quidquid noxalis flamma peredit. [*]( 7 )
  3. depositum redhibere decet: quod perfida furum
  4. si fuerit populata manus, auctore reperto [*](960)
  5. [*]( s )
  6. duplex summa datur: si uero est abditus ille.
  7. auersas qui dempsit opes. hostia sola
  8. exortem culpae faciet, quia fraude carebit. [*]( 11 )
  9. at si mendoso fallax nudatur in astu.
  10. depositi reddat geminum sub iudice pondus. [*](965)
  11. haec etiam in pecudum causis mensura tenenda est: [*]( 12 )
  12. propterea ut, furto quae sunt direpta sinistro.
  13. restituat, cuius fuerit custodia segnis. [*]( 13 )
  14. at si molle pecus rabies uesana luporum
  15. lancinat, ostensa mitescunt iurgia carne. [*](970)
  16. [*]( 14 )
  17. quod si quis geminos ducenda ad plaustra iuuencos
  18. commodat, enormi non dicat pondere functos
  19. idem. si fuerit praesens, stimulator euntum.
  20. hoc etiam in reliquis, quos pressant pondera iussa. [*](15)
  21. sed si festinos accepta animalia perdit. [*](975)
  22. [*]( 894 leiTunt A 895 consumpta A 896 ut AC et a quaej q. C proprios] proprctiis A 898 solitus A solitos C 899 arentem siluam A arentêq. siluam C corr. p arentesque spicas it 900 absumerit A 901 dampna C recursat A 902 quicquid AC peraedit C peredat A 903 redibere AC decet A debet C 905 dupplex C 906 qui dempsit p quidem sit AC 907 exsortem A quia C qui A 908 deest A 911 praeterea A quae J q. C direstra A 912 signis A 913 aut ACcorr. p pęcus C uessana furore laporunt A 914 lancinat] lacerat A mitiscunt A 916 comodat C oenormi C fenorimi A 917 simulatus A 918 praessant AC iussu AC corr. TC 919 persignis AC corr. n )
    89
  23. quisquis agit. ius est, ut damnum sentiat omne.