Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. non licitum sociaque manet cum plebe potestas;
  2. quam tamen ut seruam nequaquam emittere ius est. [*]( 8 )
  3. quae si displiceat domino, cui uendita cessit,
  4. reddentur nummi, fuerat taxatio quorum. [*](860)
  5. ut reuocare queat paterna ad limina sese. [*]( 9 )
  6. quae si forte datur nato, sic conuenit ipsum [*]( 10 )
  7. ut natam tractare suam. qui sumere iuste
  8. [*]( 781 deest hoc loco A 782 quicquid AC ammonet AC 783 terra A et altaria Csequitur 781 in A 785 quae AC an quod? aedit A attollere C mole AC molem TC 786 linque] linti A 787 artificale uigat manu A 790 terris C 791 habeat A 792 foeta C 793 ac A hac C at 11: 795 nado A herili C 797 sanctas domino C locetur p loquetur AC 798 quae] q. C 799 auret thus molli A 800 progenitum A genti A 803 displicuit C 806 an ipsam? 807 iustae C )
    85
  9. si mauult, permissa sibi, quis membra teguntur,
  10. indumenta palam faciet, nec deinde negabit, [*](865)
  11. [*]( 11 )
  12. si coitu sit nota sibi; uel, si rata non sunt
  13. haec conmissa uiro, poterit laxare uadentem, [*]( 12 )
  14. nec pretium reuocare datum. qui uulnere duro
  15. aequora(uatem sternitque uirum, decumbat eodem, [*]( 13 )
  16. quo perimet, leto; at si discrimina casu [*](870)
  17. sunt inlata magis, domino tradente nocentem
  18. ictibus alterius, locus est qui condere possit
  19. donandum uenia, domino indulgente salutem. [*]( 14 )
  20. at uero qui membra dolo uiuentia ferro
  21. disicit et studio gratatur sanguine fuso, [*](875)
  22. crimen habet mortis, nequiquam tecta requirens