Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. coniuge ab alterius animum uultumque coherce
  2. et quidquid non esse tuum mens admonet, horre. [*]( 24 )
  3. aggere de terrae congesta altaria surgant,
  4. hic ubi deuotas fas sit mactare bidentes. [*](840)
  5. [*]( 25 )
  6. quae si forte sedet saxorum adtollere mole,
  7. ferrum linque procul, quoniam sordentia fiunt
  8. artifici leuigata manu; quae scandere gressu [*]( 26 )
  9. non sineris prompto, ne forte obscena renudes. [*]( 2 )
  10. seruus erit quisquis cognata in gente creatus, [*](845)
  11. bis ternis seruile iugum patiatur in annis;
  12. post abeat liber, secum sua praemia portans,. [*]( 3 )
  13. coniuge missa simul, si nondum feta uidetur. [*]( 4 )
  14. ac si iam natis paterno et nomine gaudet.
  15. uxorem et prolem domino dimittere debet. [*](850)
  16. ipse sui compos nodoque exutus erili. [*]( 5 )
  17. quod si non dubie mauult persistere uerna, [*]( 6 )
  18. ante fores domino sanctas sistente locetur
  19. uulnera passurus, tenuis quae subula pungit,
  20. aure tenus molli, numquam cameris in aeuum. [*](855)
  21. [*]( 7 )
  22. uendere progenitam discreta in gente parenti