Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum menta nostri operis inponunt. sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et [*]( 7 Cant. 5,2. 9 Col. 4, 2. 17 Tob. 12, 8. 23 Act. 10, 4 sq. ) [*]( 1 audire te W, te audiri v 2 deum v dum S tu ipse tui memor WG, tu ipse memor tui v 3 in toto W (in add. m. 2) 4 dom S 5 debeasS 7 ecclesiae om. G cantica G 10 dmo S 11 deus om. S 12 infructuosus S dom S 13 dom S sterelis W 14 fractum bonum G igne S 15 mereri dom S 16 quia] qui S est oper. foec. v 17 in- struit»»# G fit in ras.) 18 elemosyna SW et l.19, 21 20 cordelius S1- 21 fuit enim Vv 22 plebe WV dom S 23 reddens om. G suis operibus V et dicens] edicens G 26 dOiñ S quae W dom SG 27 rafael SG )
291
semper operanti adstitit dicens: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est. nam quando orabas tu et Sarra, ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam. ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis iustis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei. per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans, solue, inquit, omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium commerciorum: dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam dissipa: frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam: si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum. adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit qui iniustitiae nodos de corde soluentes et eleemosynas circa domesticos Dei secundum eius praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri. beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae adiutus a fratribus opera quae fiunt sacrificia Deo dixit esse. saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a uobis missa sunt, odores suauitatis,
[*]( 1 Tob. 12, 11 sq. 12 Es. 58, 6 sq. 28 Phil. 4, 18. ) [*]( 1 operanti ex oranti W m. 2 adstitit S, testis fuit WGv releuare S 6 relinquere S; cf. p. 303, 10 condisti SW, sepelisti G 7 et missus SW, missns Gv 8 te W s. I. m. 2 nurum] uxorem G 10 iustis om. G 11 eseiam S 12 omnem om. S 14 reque S 18 temporanum W 20 te om. S iustitia tua 02 21 et dum v 22 dicit SO " dico W, dicet G"v adesse se] et sese W repromittet W, promittit G etW s. J. tFt. 2 25 praecepit 8 27 operae S, opera bona v dei W Ov 28 epafrodito SWG 29 odores S, odore W, odorem Gt) ) [*]( 19* ) 292
sacrificium acceptum et placitum Deo. nam quando qui miseretur pauperi, Deo faenerat et qui dat minimis Deo donat, spiritaliter Deo suauitatis odores sacrificat.
In orationibus uero celebrandis inuenimus obseruasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captiuitate uictores horam tertiam sextam nonam sacramento scilicet trinitatis quae in nouissimis temporibus manifestari habebat. nam et prima hora in tertiam ueniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et quando a septima nona conpletur, per ternas horas trinitas perfecta numeratur. quae horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus seruiebant. et manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus qui gratiam dominicae promissionis inpleuit. item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens signo pariter et uoce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentibus ante dubitaret. et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit et ut redimere et uiuificare nos posset, tunc uictoriam sua passione perfecit.
Sednobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus obseruatas orandi nunc et spatia et sacramenta creuerunt. nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. quod olim Spiritus sanctus designabat in psalmis dicens: rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane: et exaudies uocem meam, mane [*]( 26 Ps. 5, 3 sq. ) [*]( 1 placentem W 2 quis v pauperis Wv deum foenerat v 3 odores O, odore SW, odorem v 4 danihele W2G2, danihel WlG1, daniel S 5 et tres S et om. S hora tertia W 6 sacramentum V 8 uenies S 9 ad] a S quartam praecedens G 11 determinata. Adoratores G 12 deo fort. statutis] statis maluit Krabinger et] sed W 13 seruabant G 15 discendit SW 16 repromissionis v inplebit W 17 dIñr S 19 gentibus <SF, gentilibus WGv 20 uiuicare Wl 21 suam WGv perficit Wl 22 obseruandas W 26 adorabo V 27 mane om.S et om. Wv adstabo tibi et uidebo S, adsistam tibi et contemplabor WGv; cf. test. II29 p. 98 )
293
adstabo tibi et uidebo te. et iterum per prophetam loquitur Dominus: diluculo uigilabunt ad me dicentes: eamus et reuertamur ad Dominum Deum nostrum. recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est. nam quia Christus sol uerus est et dies uerus, sole ac die saeculi recedente quando oramus et petimus ut super nos lux denuo ueniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis Spiritus sanctus. lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli. a Domino factus est iste et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies quem fecit Dominus: laetemur et epulemur in eum. item quod sol appellatus sit Malachin propheta testatur dicens: uobis autem qui timetis nomen Domini orietur sol iustitiaeet in alis eius curatio est. quodsi in scripturis sanctis sol uerus et dies uerus est Christus, nulla hora excipitur christianis, quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole et in die uero sumus instemus per totum diem precibus et oremus: et quando mundi lege decurrens uicibus alternis nox reuoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. quando enim sine lumine est cui lumen in corde est? aut quando sol ei et dies non est cui sol et dies Christus est ?
Qui autem in Christo hoc est in lumine semper sumus nec noctibus ab oratione cessemus. sic Anna uidua sine intermissione [*](2 Osee 6,1. 9 Ps. 117, 22 sq. 14 Mal 4, 2. ) [*](1 loquitur dne W, dns loquitur dicens G 2 deluculo S 5 est om. W 801 uerus est christus G 9 lapidem test. II16 p. 82 11 factum G est om. W iste om. G est] hic est S admirabilis (h 12 hic S, isteWG laetemur S, exultemus V, ambulemusTFffv aepulemur in eum 8, iucundemur (ioc. O) in eo WGVv 13 malacin S, malachiel VO1, inalachias O\'v 15 aliis SW. 17 hora nulla christianis (a chr. v) excipitur W Gv quominus f. a. s. d. d. adorari] qtua deus non debeat adorari G 18 hoc 0 8. I. m. 2 19 in W 8. l. m. 2 et insistamus W, insistamus Gh 20 et W a. l. m. 2 legem W resoluta W 21 succedit succedit G1 dampnum orantibus G 22 in om. WGV 26 ab] ad W oratione, W (m eras.) )
294
rogans semper et uigilans perseuerabat in promerendo Deo, sicut in euangelio scriptum est: non recedebat de templo ieiuniis et orationibus seruiens nocte et die. uiderint uel gentiles qui necdum inluminati sunt uel Iudaei qui deserti lumine in tenebris remanserunt : nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, conputemus noctem pro die. ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris quas euasimus, nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignaua dispendia. per Dei indulgentiam recreati spiritaliter et renati imitemur quod futuri sumus: habituri in regno sine interuentu noctis solum diem sic nocte quasi in luce uigilemus, oraturi semper et acturi gratias Deo hic quoque orare et gratias agere non desinamus.
[*](2 Luc. 2, 37. ) [*]( 1 perseuerabat] pernoetabat G 2 recedebat inquit WGv 3 orationibus] obsecrationibus G et] ac v 4 gentes G deserto v 5 tenebras W 6 dei G 7 nocte S 8 a W s. l. m. 2 11 recreatis G renatis G imite*ur W (t eras.) 12 regno dei V; cf. p. 289, 9 sic] si in V t hic fort. 13 lucem S, lumine Wv et acturi W s. I. m. 2 CAECILI CYPRIANI DE DOMINICA OHATIONE EXPLICIT S, DE ORATIONE DOMINICA EXPLICIT W, EXPLICIT DE DOMINICA ORATIONE G)