De Dominica Oratione
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Nec uerbis tantum sed et factis Deus orare nos docuit ipse orans frequenter et deprecans et quid nos facere oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: ipse autem fuit secedens in solitudines et adorans, et iterum: exiuit in montem orare et fuit pernoctans in orationem Dei. quodsi ille orabat qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare, et si ille per totam noctem iugiter uigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte uigilare!
Orabat autem Dominus et rogabat non pro se — quid enim pro se innocens precaretur? — sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat cum dicit ad Petrum: ecce satanas postulabat ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua. et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicens:: non pro his autem rogo solis sed et pro illis qui credituri sunt per uerbum [*]( 2 Io. 17, 3. 5 Marc. 12, 29 sq. 6 Matth. 22, 40. 11 Matth. 7,12. 16 Luc. 5,16. 18 Luc. 6, 12. 25 Luc. 22, 31. 28 Io. 17, 20 sq. ) [*]( 2 autem W 8. 1. m. 2 3 solum uerum G 6 dominus] deus v 8 primum] est primum mandatum v 9 simile est v tuum SW, tibi VQv 10 te ipsum v 12 hominis S 14 dns WGv 15 facere nos t; oportet W1 ^16 ipse autem... iterum om. S 17 solitudinem v 18 oratione Gv 23 dnos W 24 et om. SG 25 postulauit WGV, expetiuit v 27 pro te rogaui G 28 patrem W 8. I. m. 2 pcatur W patrem depr. p. omnibus S autem ex tantum S m. 1 29 solis] solum G )
Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat nec quicquam animus quam id solum cogitet quod precatur. ideo et sacerdos ante orationem i praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: susum corda, ut dum respondet plebs: habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. cludatur contra aduersarium pectus et soli Deo pateat nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur. obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo auocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in uoce, quando intentione sincera Dominum non uocis sonus sed animus et sensus debeat orare. quae autem segnitia est abalienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris. [*]( 1 et om. WGv 2 ut et] et ut G unum sint v 3 dni WOv 4 redemeret S 6 sunt om. S, sit G 7 hinc ex hic Wm.2 8 scindat G et (ante rog.) om. G 9 plebem suam uiuere SWG, pl. s. unire maluit Walkerus l. c. p. 54, pl. s. (sic pl. s. Pamelius) saluam fieri et in pace uiuere Morellius et v post Pamelium, pl. s. unanimiter uiuere coni. Grauius 11 uigilare v 13 quicquam tunc WGv 14 quod cogitet et quod precatur W 15 praefationem S, om. G praemissam G fratrum] frnum S sursum Gv 16 ut] et W respondit SW, respondent O plebs om. G 17 admoniatur S, admoneantur G claudatur (h 18 soli deo] sub dno G 19 adire om. W, post orationis habet Gv obripit SW frequenter ex frequentat S m.1 21 corde et WG intentione.... G, intemptatione S 22 deum G 23 debeat ante non uocis WGv est et G alienari WGv capi] rapi v 24 prophanis WGv 25 debeat excogitare S, cogitare debeamus G ) [*]( III. ) [*]( 19 )
Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum . ueniant. inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla operatione fecundus est. et ideo scriptura diuina instruit dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. nam qui in die iudicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est hodie quoque ad orationem cum operatione uenienti benignus auditor est. sic denique Cornelius centurio cum oraret, meruit audiri. fuit faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum. huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo.