De Dominica Oratione

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles credentium mentes in terris instruunt, ad caelestia regna perducunt. multa et per prophetas seruos suos dici Deus uoluit et audiri: sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae Dei sermo qui in prophetis fuit propria uoce testatur non iam mandans ut paretur uenienti uia sed ipse ueniens et uiam nobis aperiens et ostendens, ut qui in tenebris mortis errantes inprouidi et caeci prius fuimus luce gratiae luminati iter uitae duce et rectore Domino teneremus.

Qui inter cetera salutaria sua monita et praecepta diuina quibus populo suo consulit ad salutem etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precaremur monuit et instruxit. qui fecit uiuere docuit et orare, benignitate ea scilicet qua et cetera dare et conferre dignatus est, ut dum prece et oratione quam filius docuit aput patrem loquimur, facilius audiamur. iam praedixerat horam uenire, quando ueri adoratores adorarent patrem in spiritu et ueritate, et inpleuit quod ante promisit, ut qui spiritum et ueritatem de eius sanctificatione percepimus de traditione [*]( IsCrPIT DE DOMINICA. ORATIONE W, INCIPIT LIBER SCI CYPRIANT EPI DE ORATIONE DOMINICA G; Augustinus de dono perseu. c. 3, 4: legite.. -in beatiCypriammartyrislibro...cuius esttitulus de dominica oratione. 2 alind sunt v 5 docibiles 0, dociles Wv 6 in terris W 8.1. m. 2 7 deus W, de se G 8 sunt om. Baluzius quam dei ex quae dei G m. 2 14 cetera om. Gl 15 consuluit v etiam W 8. I. m. 2 21 spiritu et ueri- tate W 22 ♦«scificationem (J, satisfactione Oxon. )

268
quoque eius uere et spiritaliter adoremus. quae enim potest esse spiritalis oratio quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis et Spiritus sanctus missus est, quae uera aput patrem precatio quam quae a filio qui est ueritas de eius ore prolata est? ut aliter orare quam docuit non ignorantia sola sit sed et culpa,; quando ipse posuerit et dixerit: reicitis mandatum Dei, ut traditionem uestram statuatis.

Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem. agnoscat\'pater filii sui uerba, cum precem facimus: qui habitat intus in pectore ipse sit et in uoce, et cum ipsum habeamus aput patrem aduocatum pro peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris petimus, aduocati nostri uerba promamus. nam cum dicat: quia quodcumque petierimus a patre in nomine eius dabit nobis, quanto efficacius impetramus quod petimus Christi nomine, si petamus ipsius oratione ?

Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina quietem continens et pudorem. cogitemus nos sub conspectu Dei stare. placendum est diuinis oculis et habitu corporis et modo uocis. nam ut inpudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit uerecundo modestis precibus orare. denique magisterio suo Dominus secrete orare nos praecepit, in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes et uidere et maiestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non uidebo eum? nonne caelum et terram ego inpleo? et iterum: in omni loco oculi Dei [*]( 6 Matth. 15,6 (cf. Marc. 7, 8.). 14 Io. 16,23. 27 Hier. 23,23 sq. 30 Prou. 15,3, ) [*]( 1 specialiter G spiritalis esse W, esse magis spiritalis v 3 BCS . sps G acra est G, uera magis v 4 ore W I opere G 8 dominus Krabinger 9 dominum V eius eius Gl 10 oratione v agnoscit ex agnoscat G m. 2 16 inpetrabimus ree. Krabinger in christi v 20 modo. W 21 contra W s. 1. m. 2, e contra G 23 secreto v semotis G, secretis W 26 in om. G 27 est om. W )

269
speculantur bonos et malos. et quando in unum cum fratribus conuenimus et sacrificia diuina cum Dei sacerdote celebramus, uerecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim uentilare preces nostras inconditis uocibus nec petitionem commendandam modeste Deo tumultuosa loquacitate iactare quia Deus non uocis sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus qui cogitationes uidet probante Domino et dicente: quid cogitatis nequam in cordi bus uestris ? et alio loco: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis.

Quod Anna in primo Regnorum libro ecclesiae typum portans custodit et seruat, quae Deum non clamosa petitione sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. loquebatur prece occulta sed manifesta fide, loquebatur non uoce sed corde, quia sic Dominum sciebat audire, et. inpetrauit efficaciter quod petit, quia fideliter postulauit. declarat scriptura diuina quae dicit: loquebatur in corde suo et labia eius mouebantur et uox eius non audiebatur, et exaudiuit eam Dominus. item legimus in psalmis: dicite in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini. per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit et docet dicens: in sensu autem tibi debet adorari, Domine.

Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum pharisaeo publicanus orauerit. non adleuatis in caelum inpudenter oculis nec manibus insolenter [*]( 8 Matth. 9, 4. 9 Apoc. 2, 23. 17 I Reg. 1,13. 19 Ps. 4, 5. 22 Hierm. Ep. 5 (= Baruch 6.). ) [*]( 5 te deo tamultuosa ab his incipit S 6 est (ante clam.) om. W G sed G in ras. 7 cogitationes hominum v 9 et scient] sciens S 12 dominum WGv 14 prece...loquebatur om. SWG 15 deum Wv 16 petiit Gv 17 non mouebantur S, «mouebantur G mo in ras. 19 deus W Gv spalmis G 20 uestris om. v et om. V cubilibus S, stratis WGVv eonpungimini S, ct transpungimini (..emini W) W Gv 21 ieremian S sanctus om. S 22 tibi debet adorari dne (dns W, deus v) SW, tibi (corr. in te G1) debemus adorare dne G, esse debet adoratio domini V teste libro tGoettingensi, tibi debet esse adoratio domine V teste Latinio bibl. sacr. p. 179 23 adoremns G illnt S ignoremus G 24 pnplicanos W 25 inpudenter in caelum W )

270
erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans diuinae misericordiae inplorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogauit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter orauit, et exaudiuit orantem qui humilibus ignoscit. quae Dominus in euangelio suo ponit et dicit: homines duo ascenderunt in templum adorare, unus pharisaeus et unus publicanus. pharisaeus cum stetisset, talia aput se precabatur: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines iniusti, raptores, adulteri, quomodo et publicanus iste. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. publicanus autem de longinquo stabat et neque oculos suos leuabat ad caelum sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam magis quam ille pharisaeus: quia omnis qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.

Quae nos, fratres dilectissimi, de diuina lectione discentes postquam cognouimus ad orationem qualiter accedere debeamus, cognoscamus docente Domino et quid oremus. s i c, inquit, orate: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua in caelo et in terra, panem nostrum cottidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut [*]( 7 Luc. 18,10 sq. 22 Matth. 6, 9 sq. ) [*]( 1 sed pectusWv inclausa contemptans S 3 orauit WG 4 non fiduciam Gronou. obs. p. 628 5 et exaudiu (sic)... agnoscit G m. rec. in marg. add. 6 semper humiiibus v deus G suo ponit] monuit S 7 orare v 8 et unus] et alter V et cum stetisset phariseus G 12 sabato G de omnium W, de omnibus V 13 quaecumque] quae G 14 oculos uolebat ad caelum leuareWv; ovx ijaeltv oidl TOVS oqactXiuovs els TOV ovgavor inaoai Graec. 17 magis in domum suam WG 18 cxtollit] exaltat G 19 humilat V 21 qualiter ad orationem v 24 sicut in caelo Wv; cf. August. de dono perseu. c. 3: \'in caelo et in terra\' uel quod in plerisque, codicibus legitur magisque ab orantibus frequentatur \'sicut in caelo et in terra\' 26 remitte v )

271
et nos remittimus debitoribus nostris, et ne patiaris nos induci in temptationem, sed libera nos a malo.

Ante omnia pacis doctor adque unitatis magister singillatim noluit et priuatim precem fieri, ut quis cum precatur pro se tantum precetur. non dicimus: pater meus, qui es in caelis nec: panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat aut ut in temptationem non inducatur adque a malo liberetur pro se solo rogat. publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno sed pro populo toto oramus, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus uoluit, quomodo in uno omnes ipse portauit. hanc orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi consonantes in prece et spiritus consensione concordes: declarat scripturae diuinae fides et dum docet quomodo orauerint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus. tunc inquit, illi tres tamquam ex uno ore hymnum canebant et benedicebant Deum. loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare. et idcirco orantibus fuit inpetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio. sic. et apostolos cum discipulis post ascensum Domini inuenimus orasse. erant, inquit, perseuerantes omnes unanimes [*]( 18 Dan. 3, 51 (Prec. Az. 27). 24 Act. 1, 14. ) [*]( 1 dimittimus Gv passas fueris V 2 induci nos GW nisi quod nos in WS. l.m. 2 temptatione S 3 malo SWGV, malo amen v 5 praece S non pro Bcduziua 6 non enim v in caelis es G 8 debita WG aut nt ex ut W m. 2 temptatione S ducatur W 10 et quando] si quando W uno] nobis solis V 11 toto populo v rogamus S, oramus WGv 12 et om. G qui W 8. 1. m. 2 13 in uno om. S et ipse G 15 spu S consensio Wl declarat SWGV, quod declarat v 16 scriptura diuina efides W cum W G 17 in W 8. 1. m. 2 18 illi tres inquit v tanquam S, quasi W Gv 19 cantabant V dominum Gv, om. W 21 fuit orantibus G 22 deum WG et (ante simplex) om. G 23 discipulos Sl ascensam maluit Baluzius 24 et erant V omnes otn. WG unanimis S )

272
in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Iesu et fratribus eius. perseuerabant in oratione unanimes orationis suae et instantia simul et concordia declarantes, quia Deus qui inhabitare facit unanimes in domo non admittit in diuinam et aeternam domum nisi aput quos est unanimis oratio.

Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna, breuiter in sermone collecta sed in uirtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in precibus adque orationibus nostris caelestis doctrinae conpendio conprehendatur! sic, ait, adorate: pater noster, qui es in caelis. homo nouus, renatus et Deo suo per eius gratiam restitutus pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit. in sua, inquit, propria uenitet sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.. qui ergo credidit in nomine eius et factus est Dei filius, hinc debet incipere, ut et gratias agat et profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in caelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae uerba renuntiasse se terreno et carnali patri et patrem solum nosse se et habere coepisse qui sit in caelis, sicut scriptum est: qui dicunt patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt. item Dominus in euangelio suo praecepit ne uocemus nobis patrem in terra, quod scilicet nobis unus pater qui est in caelis. et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat respondit: sine mortui [*]( 14 Io. 1,11 sq. 23 Deut. 33,9. 28 Matth. 23,9. 28 Matth. 8,22. ) [*]( 3 et om. GV instantia S, instantiam WGv simul et concordiam SW, et concordiam simul G; cf. Walker in MisceU. obseruatt. III 1 p. 53 5 nisi eos v 7 sint WG 9 specialiter G 10 nostris W 8.1 m. 2 11 orate W Gv 13 gratiam eius v primo in loco pater G dicit W s. I. m. 2 15 quodquod S, quotquot autem Gv eum G 8. l. m. 2 16 his qui v 17 credit G, crediderut W 19 filium dei G 20 dum G quodq. W natiuitatis ex natis W m. 2 21 se om. V 24 hii WG\' 26 precipit G terris V 27 scilicet sit G, sit scilicet Wv )

273
mortuos suos sepeliant. dixerat enim patrem suum mortuum, cum sit credentium pater uiuus.

Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animaduertere et intellegere debemus, quod appellemus patrem qui sit in caelis, sed coniungimus et dicimus pater noster, idest eorum qui credunt, eorum qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis natiuitate reparati filii Dei esse coeperunt. quae uox Iudaeos etiam perstringit et percutit, quia Christum sibi per prophetas adnuntiatum et ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter sed et crudeliter necauerunt: qui iam non possunt patrem Dominum uocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: uos de diabolo patre nati estis et concupiscentias patris uestri facere uultis. ille enim homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel autem me non cognouit et populus me non intellexit. uae genti peccatrici, populo pleno peccatis, semen nequam, filii scelesti. dereliquistis Dominum et in indignationem misistis illum sanctum Israel. in quorum exprobrationem christiani quando oramus pater noster dicimus, quia noster esse iam coepit et Iudaeorum qui eum dereliquerunt esse desiuit. nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa [*]( 11 Io. 8, 44. 16 Es. 1, 2 sq. ) [*]( 3 hoc om. S 4 appellamus G 5 id est W s. Z. m. 2 eorum qui credunt om. G 7 fili S etiam iudaeos v, iudeos G 8 quia S, qui WGv sibi om. G 9 inf. spreu. v et om. v 10 deum Wv 11 arguat S 12 diabulo S conctipiscentiam G 14 in om. G 15 in limo G eseiam S et indignans S 16 generaui] genui W 17 bus S SUtUD eras. in W, om. G 18 praesaepium SG, presepe W istr S agnouit W 19 popnlus mens Gv gens peccatrix populus plenus Wv et Cypriantis test. I 3 p. 40. 20 nequam] pessimum test. I. c. fili S 21 scelesti] sine lege test. 1. c.; cf. Gronou. obs. p. 322 22 illum om. G istrahel Setsic saepius exprobratione G 23 christiani om. G patrem nostrum G 24 iam om. W Gv dereliquerunt SG1, reliquerunt WGH desiit W Gv ) [*]( m. ) [*]( 18 )

274
peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, eis et aeternitas repromittitur Domino ipso dicente: omnis qui facit peccatum seruus est. seruus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum.

Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis ubertas, ut sic nos uoluerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Dominum patrem uocemus et ut est Christus Dei filius sic et nos Dei filii nuncupemur: quod nomen nemo nostrum in oratione auderet adtingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. meminisse itaque, fratres dilectissimi, et scire debemus quia quando patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat et ille de nobis. conuersemur quasi Dei templa, ut Dominum in nobis constet habitare. nec sit degener actus noster ab spiritu, ut qui spiritales et caelestes esse coepimus non nisi spiritalia et caelestia cogitemus et agamus, quia et ipse Dominus Deus dixit: eos qui clarificant me clarificabo: et qui me spernent spernentur, beatus quoque apostolus iii epistula sua posuit : non estis uestri, empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro.

Post hoc dicimus: sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus mus a Domino ut nomen eius sanctificetur in nobis. ceterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit:: [*]( 2 Io. 8,34 sq. 17IReg. 2,30. 19 1 Cor. 6,19 sq. ) [*]( 1 dantur G1 eis et SWG1, eis 0\', et eia v 3 seruus est peccati v = LXX 4 aeterno S filius autem v 6 eius om. S ut SWOt, et 01, qui v 7 deum Wv ut G 8. l. m. 2, om. S 8 fllios nuncupemus v 10 orrare G 11 dum G 13 dno G conuertamur S quasi ex qua W m. 2 14 deum Wv sit] sic S 15 ab spu SG, ac spus W sed s fin. ex corr. caeL et spiro v 17 deus om. G 18 spernet W, spernit Gv spernetur W Gv; cf. de zelo et liuore c. 15 19 apostolus quoque G ponit G 20 magno om. W glorificate ex clarificate G m. 2 21 dom S 24 a doo W et August. de corrept. et gr. c. 6,10., ab eo v etAugust. contra duas cpist. Pel. IV, 9,25., de dono perseu. c. 2, 4 25 ipse (ante dixit) om. G )

275
sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et hoc cottidie deprecamur. opus est enim nobis cottidiana sanctificatio, ut qui cottidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur apostolus praedicat dicens: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum adpetitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. sanctificatos nos dicit in nomine Domini Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus, et quia Dominus et iudex noster sanato a se et uiuificato comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione seruetur.

Sequitur in oratione: adueniat regnum tuum. regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen eius ut in nobis sanctificetur postulamus. nam Deus quando non regnat, aut aput eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit ? nostrum regnum petimus aduenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et passione quaesitum, ut qui in saeculo ante seruiuimus postmodum Christo dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: uenite, benedicti patris mei, [*]( 1 Leu. 11,44 (cf. 20, 7.) 7 I Cor. 6,9 sq. 28 Matth. 25, 34. ) [*]( 1 queniam] quomodo codd. August. et om.v et codd. August. som om. W id SWV, idoo G 2 et W a. l. m. 2 4 sanctificationo Gv et AugtUJt. I. c. IV, 10,27 6 dignitato G 7 neque enim W 8 mascolorum S 11 consecuntur W quidam WY (xui \'mvтct rtvts ijn Graec. ; cf. test. III65) 12 sed sanctificati estis om. G 13 domini nostri Gv in om. W 14 domini] dni nri G 15 in W a. 1. m. 2 haec W $. I. m. 2 16 oremua ex oramus G m. 2 17 uiuificato] lustificato v iam 081. August. I. c. de dona peruu. non W 8.1. m. 2 derelinquere O. 18 faciamus GWl 19 pustulemus Gt de dei] dIñrS 20 ipsi S ) [*]( 18* )

276
percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. potest uero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei quem uenire cottidie cupimus, cuius aduentus ut cito nobis repraesentetur optamus. nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intellegi, quia in illo regnaturi sumus. bene autem regnum Dei petimus id est regnum caeleste, quia est et terrestre regnum. sed qui renuntiauit iam saeculo maior est et honoribus eius et regno. et ideo qui se Deo et Christo dicat non terrena sed caelestia regna desiderat. continua autem oratione et prece opus est, ne excidamus de regno caelesti, sicut Iudaei quibus hoc primum promissum fuerat exciderunt Domino manifestante et probante. multi inquit, uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. filii autem regni expellen tur in tene bras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium. ostendit quia ante filii regni Iudaei erant, quando et filii Dei esse perseuerabant, postquam cessauit circa illos nomen paternum, cessauit et regnum. et ideo christiani qui in oratione appellare patrem Deum coepimus nos et ut regnum Dei nobis ueniat oramus.

Addimus quoque etdicimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, non ut Deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod Deus uult. nam Deo quis obsistit quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur quominus per omnia noster animus adque actus Deo obsequatur, oramus et petimus ut fiat in nobis uoluntas Dei: quae ut fiat in nobis, opus est Dei uoluntate id est ope eius et protectione, quia nemo suis [*]( 12 Matth. 8, 11 sq. ) [*]( 1 regnum dei G 4 ipse swav, ipse nostra v 7 regnum terrestre G 8 saeculo saeculo malim 9 dedicat v 10 excedamus 8 11 de S, a WGo primum S, prius WGv 13 accumbent W 14 et (ante isaac) om. G 15 regni W s. l. m. 2 expelluntur G 16 quia ex qui W m. 2 17 et om. G 19 doum patrem W, patrem dllm G 20 nos om. G, delendum censetWalkerusl. c., nostrum malim nos et expunxitKrabinger eueniat G 21 in caelo SWGlV (et August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25), sicut in caelo G7v 23 absistit G 24 uellit W fiat G 25 animus W s. 1. m. 2 26 opus est ex opustst W m. 2 27 dei est S et protectione S 8. 1. quia... fortis est om. 8 )

277
uiribus fortis est sed Dei indulgentia et misericordia tutus est. denique et Dominus infirmitatem hominis quem portabat ostendens ait: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, et exemplum discipulis suis distribuens, ut non uoluntatem suam sed Dei faciant, addidit dicens: uerumtamen non quod ego uolo sed quod tu uis. et alio loco dicit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. quodsi filius obaudiuit ut faceret patris uoluntatem, quanto magis seruus obaudire debet ut faciat domini uoluntatem, sicut in epistula sua Iohannes quoque ad faciendam uoluntatem Dei hortatur et instruit dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit Dei uoluntatem manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. qui in aeternum manere uolumus Dei qui aeternus est uoluntatem facere debemus.

Yoluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Dominum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino . [*]( 3 Matth. 26, 39. 6 Io. 6, 38. 12 I Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 sed] deus sed Ssed deus exp. m.2 2 dominus SW GV, deus v inflrmitate SW 3 iste calix a me G 4 et om. S tribuens WGv 6 uis OIJL Wv dicit om. W 8 me misit W G 9 uoluntatem patris W 10 iohannis S 11 dei uoluntatem Wv 13 quis Gv caritas] dilectio W 15 carnis..concupiscentia om. S est om. G 17 mundi] saeculi W transit G 18 uoluntatem dei WGv 19 et om. G 20 deus Gl 22 est] et W et om. G docuit et fecit W 24 in factis W 8. I. m. 2 25 nosse] posse W posse om. G 26 dominum SV, deum WGv 27 omnino nihil G. )

278
praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit, caritati eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter adsistere, quando de eius nomine et honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur, in quaestione fiduciam qua congredimur, in morte patientiam qua coronamur: hoc est coheredem Christi uelle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est uoluntatem patris inplere.

Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra: quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus e terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus et in utroque id est et corpore et spiritu ut Dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cottidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur. quod aperte adque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat, caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis quae sunt adulteria, fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatriae, ueneficia, homicidia, [*]( 19 Gal. 5,17 sq. ) [*]( .1 praeponere omnino W ille quicquam W caritate at 2 fidenter ads.] libenter insistere V 4 constantia S quam SG fidacia SW 5 patientia SW 6 esse uelle v 7 adimplere v 8 petimus] uolnmns G 9 incolomitatis WG 11 utrtlq. W, ntraq. S sed a corr. id eat et W 8. 1. m. 2 in (pro et) corpore August. contra duas epist. Pel. I. e. et contra Iultan. Pelag. II, 3, 6 et spn W 8. 1. m. 2 12 in carne et spu W 13 discordantes S (antes uidetur m. 2 correctum) aduersufl Sv 14 congressione G ne add. m. 2 ut dum G, dei S (corr. m. 2) spn S 16 petimus SG et August. utroque loco, petimus inpenseTFv inter om. W 17 utexebS m, 2 et om. G in-in om. W geritur] creditur S 18 resernetur V, reparetur cod. Vatic. August. c. d. epist. Pel l. c. adq. manifeste om. G 19 sua W s. I. m. 2 22 ipsa August. I. c., illa aUero l facta] opera Wv 23 fornicationis S 24 idolatriae W, idolatria G )

279
inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. et idcirco cottidianis immo continuis orationibus hoc precamur et in caelo et in terra uoluntatem circa nos Dei fieri: quia haec est uoluntas Dei ut terrena caelestibus cedant, spiritalia et diuina praeualeant.

Potest et sic intellegi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persecuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et circa illos uoluntas Dei fiat quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. nam cum discipuli ab eo iam non terra appellentur sed sal terrae et apostolus primum hominem uocet de terrae limo, secundum uero de caelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, sic Christo monente oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus, ut quomodo in caelo id est in nobis per fidem nostram uoluntas Dei facta est ut essemus e caelo, ita et in terra hoc est in illis credere nolentibus [*]( 1 animositas SW 2 heresis SW 3 comesationes G, comessationes v similia] similia quae praedico uobis sicut praedixi quoniam v 5 fructom 01 et spiritus W est agapes gaudium pax magnanimitas suauitas benignitas V teste Bigaltio 8 precamur in G terra et in caelo W uoluntatem....haec est om. S 9 uoluntats S 11 et om. G 12 monet] docet August. I. c. iis v quomque W1 13 terra G et August. I. c., terreni W, terena 8 14 coeperunt] potuerunt G et om. W 15 dei uoluntas W 16 perficit WG* non iam WGv in terra S, terreni W appellantur W 17 terra e W 18 deo patri G 19 aimiliaiS 21 ut q.] et quomodo SG 22 uoluntas...p. 280,1 fiat om. G 23 credere nolentibus scripsi, credentibus SWG, nondum credentibus scripsit Grauius, non credentibus Morellius; cf. Augustinum De praedest. sand. c. 8, 15: sic etiam noluit intellegi a. Cyprianus quod dicimus: . fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est sicut in eis qui iam crediderunt et tamquam coelum sunt, ita et in eis, qui non credunt et ob hoc adhuc terra, sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in illis operetur et nelle. )

280
fiat uoluntas Dei, ut qui adhuc sunt prima natiuitate terreni incipiant esse caelestes ex aqua et spiritu nati.

Procedente oratione postulamus et dicimus: panem nostrum cottidianum da nobis hodie. quod potest et spiritaliter et simpliciter intellegi, quia et uterque intellectus utilitate diuina proficit ad salutem. nam panis uitae Christus est et panis hic omnium non est, sed noster est. et quomodo dicimus pater noster, quia intellegentium et credentium pater est, sic et panem nostrum uocamus, quia Christus eorum qui corpus eius contingimus panis est. hunc autem panem dari nobis cottidie postulamus, ne qui in Christo sumus et eucharistiam eius cottidie ad cibum salutis accipimus intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur ipso praedicante et dicente: ego sum panis uitae qui de caelo descendi. si qui ederit de meo pane, uiuet in aeternum. panem autem quem ego dedero caro mea est pro saeculi uita. quando ergo dicit in aeternum uiuere si qui ederit de eius pane, ut manifestum est eos uiuere qui corpus eius adtingunt et eucharistiam iure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore remaneat a salute comminante ipso et dicente: nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. et ideo panem nostrum id est Christum dari nobis cottidie petimus, ut qui in [*]( 15 Io. 6, 51. 22 Io. 6, 53. ) [*]( 1 ut qui] fit ita hi qui G 2 renati G 4 quid W et (ante spir.) oni. W G 6 profecit S, proficiat W1 christus om. G 9 uocamus christum quia is Wcdkerus legendum censet l. c. eorum] noster v 10 contingunt v 11 eius om. WGv et Augvst. c. duas epist. Pd. IV, 9,25 12 ad] ac fort. iure communicationis accipimus V 13 absentes ex absonti G m. 2 prohibeamur G 14 dicente] monente Wv 15 uitae] uinus V ei quis Wv 16 uiuit 8 panis SGv 17 enim ex autem G m. 2 18 uiuire S quis v de We. l. m.2 19 panemSl ut om. W est] sit S 21 et orandum exp. Krdbinger 22 remaneat SlW, extraneus remaneat S1, procul rem. v, alienos rem. G salutem Sl 28 camem] panem S 24 habetis S )

281
Christo manemus et uiuimus a sanctificatione eius et corpore non recedamus.

Potest uero et sic intellegi, ut qui saeculo renuntiauimus et diuitias eius et pompas fide gratiae spiritalis abiecimus cibum nobis tantum petamus et uictum, quando instruat Dominus et dicat: qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. qui autem Christi coepit esse discipulus secundum magistri sui uocem renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere nec in longum desideria petitionis extendere ipso iterum Domino praescribente et dicente: nolite in crastinum cogitare: crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. sufficit diei malitia sua. merito ergo Christi discipulus uictum sibi in diem postulat qui de crastino cogitare prohibetur, quia et contrarium sibi fit et repugnans, ut quaeramus in saeculo diu uiuere qui petimus regnum Dei uelociter aduenire. sic et beatus apostolus monet formans et corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem. nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti sumus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipulas et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. [*]( 6 Lnc. 14, 33. 11 Matth. 6, 34. 17 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 et corpore eius W 5 petamus et uictum om. S 6 renuntiauerit W quae] qui W 8 esse coepit W uocem magistri sui W 10 ea tendere W dicente ex docente S m. 1 11 dies om. Baluzius 12 cogitanit G* sufficiat S 14 quia et] an non G tibi G fit ex sit S m.1, uidetur G 16 uenire G firmans G 17 ac fidei nostrae S inquit om. G 18 nequeTF, quia nec S ferre S possumus] simus S 19 exhibitionem] nutrimentum W et tegmentum S, om. W 20 simus Wv 21 muscipulam Gv 22 homines G 23 et in interitum W sed in s. I. m. 2, om. SG; cf. test. III61 p. 165, de lapsis c. 12, de opere et el. c. 10 )

282

Docet non tantum contemnendas sed et periculosas esse diuitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. unde et diuitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus et cui uita iam deerat uictus abundantiam cogitabat. contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui omnibus suis uenditis adque in usum pauperum distributis thesaurum sibi condat in caelo. eum dicit posse se sequi et gloriam dominicae passionis imitari qui expeditus et succinctus nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discit orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.