Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

FVNDAMENTVM ET FIKMAMENTVM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

In psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem. Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit : noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore. [Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia [*]( 1 I Io. 2,17. 4 Ps. 110,11. 6 Prou. 28,14. 7 Es. 66, 2, 9 Gen. 22, 11 sq. 14 Ps. 2,11. 15 Dent. 4,10. 18 Hier. 38 31-34. 37 et 39, 37-41. ) [*]( 3 timorem dei A, in timore M 4 CX] CYIIIIM sapientiae] patientiae B dei LB 5 metuere] timere ex timore W m. 2 dominum M 6 item om. WLMB paroemiis eius W, parboemiis eiusdem LMv, parhoemiie B homo est WLMBv metuitJ., ueretar WLMBv timorem A, metam WLMBv 7 aput W a. 1. m. 2 8 quietem M\', mansnetum B uerba mea A, sermones meos WLMBv; cfr. test. III 5 9 eum] illum W 10 altertm abraham om. M 11 imponere] inicereM super) in M 12 dñm dili W et om. L 14 ei] om. LMB , i W cum AW, inLMBv tremore A sed re add. m. 2 15 item....p. 138 l. 21 nominis mei quae e dudbus codd. primus recepit Bcdueius solus exhibet W 16 amare W, timere v, tpofieiaatu LXX 17 omnibus diebus v in W, apud v hieremiam Wv 18 consumabo W in domum — in domum W, super domum — in domo v 21 illos] eos v quia] qui W )

135
non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non auertam post illos, et timorem meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram. [*]( 20 Apoc. 11,16 sq. ) [*]( 1 non om. W 2 quod disponam om. W 3 legem meam in sensu eorom scribam illam v 5 non om. W 6 scient me v minore v 7 eorum r proprius W 8 eorum\'v 10 at] ante W 12 dispersi n 13 exacerbatio W 14 eoa] illos v ego om. v 16 bonum illis W, bono v; cf. LXX 18 meum om. v eorum v ut ex et W 19 eos] illos v 20 omni corde...animo m. 2 add. in W item] et W 21 dei om. v sedentis W 26 mercis W et (ante tim.) om. v 27 pus- rillis W )
136
Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te. et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac [*]( 1 Apoc. 14, 6 sq. 6 Apoc. 15,2 sq. 15 Susanna 1-3. 18 Preces Asar. 13 sq. ) [*]( 1 illic] ibi W per medium caelum 11 3 dicens in uoce W 6 illic] ibi W 7 uictores] pascentes v et imaginis] cum agnis v 9 cantant v canticum moisi serui dl W B.l. m. 2 14 manifeste Wx item] et W danielum W 15 babylonia v 16 celchiae W 17 deum v 18 danielo W 20 prophetes v neque potestas om. v 21 neque oblatio neque hostia v 22 hodiae W, om. 11 sed] et v 23 habere W holocausti v 25 consummetur W 26 haec] illorum v 27 te ez om. v te om. v 28 tuam uidere W )
137
nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit : omnibus gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel, quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues [*]( 2 Dan. 6, 24-28. 16 Mich. 6,5-9. 25 Mich. 7, 14-18. ) [*]( 1 tranquillitatem] misericordiam W amplitndinem] multitudinem n 2 tuae libera nos v et iterum] item illic v 3 danihelum W ei v 4 crediderat in v perdnxernnt v 5 accusauer danihelum W 6 lacil W\' 9 tribus Wl et linguis quae v; cfr. LXX 10 ego] et ago 11 hi omnes v 11 summum deum v 12 dominus v permanens v 13 ambulabit scripsi, ambulabat W, ambnlat v 14 saluos faciet et] solus v et (ante mir.) om. W 15 danihelum W micheam W 16 deum...1.17adprehendamom. v 19 arietum... milibus om. v 21 tibi est v quid] quod v 22 exquirit v 24 saluabit] add. W: in oratione ambacmn: dns exandiui auditu tuum et timui: consideraui opera tua et expaui in medio duorum animalium (Hab. 3,2) 25 michean W tuam om. W )
138
hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius ? animatio ipsius fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. [*]( 9 Nah. 1, 5 sq. 15 Agg. 1, 12. 19 Mal. 2, 5. 21 Ps 33,10. 23 Ps. 18, 10. ) [*]( eo a 1 et habitantes separatim v conualle seripsi, conuelle v, nielli W co et u m. 2; cf. LXX. ϰατασϰηνοῡντας xaa\' laurovs δϱυμὸν ἐν μέσψ TOV xappqlov 2 basanim et galadim v 3 et mirabilia W 5 eorum] illorum v 6 conturbabuntur et lingent puluerem v 7 expauiscuntTF 8 leuana W1 9 naum W 11 illa W qui W 12 animatio ipsins W s. I. m. 2 14 cognoscent W 15 item]\'et W 16 salathiel fllius W iusus iosadech (filius om.) W 17 uoces v 18 et u. a. prophetae om. v 19 item om. W 20 meum om. v uitate pace W dedit W 21 item om. W 22 deum A omnes sancti Bv nihil deestA, non est inopia(inopia B) WLMBv timentibus eum AB, eis qui eum metuunt (metuunt eum W) WLMv 23 dei B sanctus permanens A, castus perseuerans WLMBv 24 saecula saeculorum LMBv )
139

NON TEMERE DE ALTERO IVDICANDVM.

In euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum ? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire.

ACCEPTA INIVRIA REMITTENDVM ET IGNOSCENDVM.

In euangelio in prece cottidiana: Remitte nobis debita nostra, sicuti et nos remittimus debitoribus nostris. Item in euangelio secundum Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet nobis [*]( - 2 Luc. 6, 37. 4 Rom. 14, 4. 6 Rora. 2,1 et 3. 10 I Cor. 10,12. 11 I Cor. 8, 2. 14 Matth. 6, 12. 16 Marc. 11, 25 sq. ) [*]( 1 timere A 2 super lucan posuit matheum in M m. 2 3 **iudicemini L 4 quis] qui LMv iudicas LMBv 5 cadet B iterum om. WLMBv 6 illum B item illic AB, et iterum WLMv ineicusabilis A, excusationem habes (es om.) M, sine excusationc WBv, sine causatione L o om. W homo omnis qui iudicas v 7 de alio iudicas A, indicas alium WLMBv enim om. B 8 qui AW, quae LMBv qui (post tu) M 8. I. m. 2 talia AW, mala LMBv 9 facis] agis W, et tu agis B fugies B item in epistula pauli (pauli om. M) WLMv 10 se putat] sperat M gadat M item illic AB, et iterum WLMv 11 qui B se om. L 12 oporteat] debeat B eum om. LMB 14 debita et peccata A 15 sicut WMBv dimittimus WB item om. LM 16 in euangelio om. WLMBv marcum] math. A et cum sum aliquem (steteritis .... acIuer om.) A 17 si quid] quae B 18 uestra peccata nobis v, nobis peccata uestra M si autera...p. 140 1.1 uestra oar. M 19 dimiseritiso remittit L, dimittet v peccata uobis (uestra om.) B )

140
peccata uestra. Item illic c: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis.

VLCEM MALIS NON REDDENDAM.

In epistula Pauli apostoli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est. et hi qui perseuerant nocere noceant et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem iustiora faciat adhuc, similiter et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum reddere unicuique secundum facta sua.

NON POSSE AD PATREM VENIRI NISI PER CHKISTVM.

In euangelio secundum Iohannem: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua. per me si quia introierit, saluabitur.

AD REGNVM DEI, NISI BAPTIZATVS ET RENATVS QVIS FVERIT, PERVENIRE NON POSSE.

In euangelio secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. [*]( 1 Marc. 4, 24. 4 Rom. 12,17 et 21. 6 Apoc. 22,10 sq. 13 Io. 14, 6. 15 Io. 10, 9. 18 Io. 3,5 sq. 21 Io. 6, 53. ) [*]( 1 mensura mensura A mensi eritis L, metieritiB B eadem WB 2 remetietur] remediatnr A, metietur L 4 apostoli OJJI. WLMBv 5 noli] non Lv uince A1 6 bonum All 7 tempus iam B 6 hii  WL perseuerauerant A in W s. l. m. 2 9 Bordiscat W, sordes- cas A adhuc (post eord.) om. M adhuc (post faciat) om. B, ante iuatiora ponit MLv 10 et ecce B mercis AW meam A mecum est WLMBv 11 facta] opera A 12 uenire AWLMB, perueniri n filium eius iesum christum Mv 13 et om. MBv 14 uita] uia M 15 ianua AM, ostium LBv, hostium W qui L1 17 non posse perueniro ponit poet dei 1.16 W perueniri L 20 natus WL 21 ederetis A, edideritis W 22 sanguinem eius biberitis AB; err. tesL 122 )

141

PABVM ESSE BAPTIZARI ET EVCHABISTIAM ACCIPERE, NISI QVIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.

In epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis. et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis. Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.

BAPTIZATVM QVOQVE GRATIAM PERDERE QVAM CONSECVTVS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.

In euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus [*]( 4 I Cor. 9, 24 sq. 8 Matth. 3, 10. 9 Matth. 7, 22 sq. 13 Matth. 5,16. 15 Phil. 2,15. 19 Io. 5, 14. ) [*]( 2 operibus perficiat B 3 in epistola a. pauli om. B apostoli om. WLMv prima om. LB 4 qui] duo A, om. W omnes quidem currunt bis exh. B 5 tamen] quidem B coronam A, palmam WLMBv omnes conpraehendatis A, occupetis WLMBv 6 autem] tamen B, uero v 7 item om. WLMv in euangelio om. B 8 igne L 9 mittitur L 10 nomine tuo Bv profetabimus A nomine tuo Wv 11 exclusemus Al, eiecimus W nomine tuo LM multas AB, magnas WLMv 12 non AB, numquam WLMv noui uos B noui] cognoui WL, nidi M sed 8. I. m. 2: noui operarii A, qui operamini WLMBv iniquitatem WLMBv 13 lui uestra A, lumen uestrum WLMBv 14 bonas operas uestras B, opera uestra bona. W (m eras.) 15 in caelis estWLMBv apostolns om. WLMBv 16 immundo M 17 baptizatos A perdere gratiam W consecuti sint A sed con 8.1. m. 2 18 seruentÅ; err. p. 103 1.8 20 item om. WLM paulus apostolus B, paulus B, in epistula (epistulis L) pauli WLMv )

142
apostolus ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis ? si quis templum Dei uiolauerit, uiolabit illum Deus. Item in Paralipomenon: Deus uobiscum est, dum estis uos cum ipso. si dereliqueritis eum, derelinquet uos.

NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QVI IN DEVM DELIQVERIT.

In euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?

DE ODIO NOMTNIS ANTE PRAEDICTVM.

In euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus propter nomen meum. Item secundum Iohannem: Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior [*]( 1 I Coi. 3, 16 sq. 4II Paral. 15, 2. 8 Matth. 12, 32. 11 Marc. 3, 28 sq. 14 I Sam. 2, 25. 18 Luc. 21,17. 20 Io. 15,18 sq. ) [*]( 1 prima om. ALB dei templum B 2 qui L 3 uiolabit] disperdet Wv 4 est dum om. W dum] quamdiu B ipso] illo W derelinquaeritis A 5 eum] illum B ecclesiam B 9 et 10 aduersum B redemittetur A diierit om. A 10 saeculum W 11 futurum Å item om. WM 12 demittenturA plasmauerit B1 13 in spiritum LMBv habet remissa (remissam L) LB, remittetur illiMl1 sed] et B 14 rcgn A, basilion WLMBv primo om. A, prima L 15 pecat uir B, peccatur W, peccetur M adnersum B uirum orabunt pro eo] murmurabunt prosacerdos eo A 16 in Å B. I. m. 2 deo B ezorabit M 18 omnibus hominibus Mv 19 item om. WLM 20 odiit LMl, odinit M\' de saecula A 21 sed et L 22 non A s. l. m. 2 et] sed B elego uos A, uos elegi B 23 sermonem WM quem] que A )

143
seruus domino suo. si me persecuti sunt, et uos persequentur. [Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et uos et qui post uos uenerint, audire uerbum sapientiae et intellectus, et non inuenietis. nationes autem cupient uidere sapientem praedicantem, et non obtinget eis: non quia deerit aut deficiet sapientia huius saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. erit enim sapientia in paucis uigilantibus et taciturnis et quietis, sibi confabulantes et in cordibus suis meditantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos: alii autem nec credunt uerbo legis altissimi: alii autem ore stupentes non credent et credentibus erunt contrarii et inpedientes spiritum ueritatis. alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut altissimi et fortis edicta. alii autem personales fidei. alii capaces et fortes in fide altissimi et odibiles alieno.]

QVOD QVTS DEO VOVERIT CITO REDDENDVM.

Apud Salomonem: Prout uoueris uotum Deo, ne moram feceris reddere illud. Item in Deuteronomio: Si autem uoueris uotum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens requiret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. ea quae egredientur per labia tua obseruabis et facies donum quod locutus es ore tuo. Item in psalmo XLVIIII: Immola Deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae et eripiam te et glorificabis me. [*]( 1 Bar. ? ? 16 Eccl. 5, 8. 17 Deut. 23, 22 et 24. 21 Ps. 49,14 sq. ) [*]( 1 senros maior B dno suo sermls M 2 itcm...1.14 alieno solus exhibet W; ea nec inueniuntur in scripturae sanctae archetypo nec in uersione graeca barach W 3 uenerint] fuerint v 4 praedicantem om. v 5 continget v 8 et in cordibus snis meditantes om. v 9 ut] ut mebunt ut W 10 credent] credunt W credentibus] credent et contradicentes v 12 erant W1 15 uouerit deo M cito] totum A 16 deo uotmn WB mora B 17 item ABM, de hoc ipso WL si] sic A 18 domino om. AB 19 inquires W\' requiret A, quaeret WLMBv erunt A, erint W (Zegendum fortasse: et erunt in peccatum ea quae etc.) tibi in W 20 ea quae] et a que W 21 es* L ex ore M, de ore B XLVnn AWL1, XLVIIIMBL1 immolaA, sacrifica WLMBv 22 landis om. A altissimi W 23 tribulationis tuae A,pressurae WLMBv eripiam Â, eximam WLMBv te om. B clarificabis WLMBv )

144
Item in Actibus apostolorum: InpleuitSatanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum, cum esset fundus in tua potestate? non hominibus mentitus es sed Deo. Item in Hierem i a: Maledictus qui facit opera Dei neglegenter.

EVM QVI NON CREDIDERIT IAM IVDICATVM ESSE.

In euangelio secundum Iohannem: Qui non crediderit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Item in psalmo 1: Propterea non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum.

DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.

In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos: in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tui dominabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Non omnes capiunt uerbum istud, sed illi quibus datum est. sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. Item secundum Lucam: Filii saeculi huius generant et generantur. qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque [*]( 1 Act. 5, 3 sq. 4 Hier. 48,10. 6 Io. 3, 18 sq. 10 Ps. 1, 5. 13 Gen. 3,16. 16 Matth. 19, 11 sq. 20 Lnc. 20, 34 sq. ) [*]( 1 actis WLMB cur implenit Mv 2 mentire A apnt spiritum sanctum AVLB, spiritui sancto W Mv post fundus add. M1 uenditus cum . potestate] nonne manens tibi manebat et fundus in tua erat potestate W, cam esset fundus uenditus in tua erat potestate Oxon. 3 es hominibus mentitus W item om. WLM apud hieremiam WLMBv aput ... neglegenter W 8.1. m. 2 5 crediderint Ml ease] est B 7 crediderit L, credit WB fili AWl 8 saeculo W 9 dilexerunt homines Mv; cfr. test. 17 10 resurgent LMv iudicium L 13 si multiplicans A gemitos B 14 tunsL et in tristitia WLMBv et] et erit Mv 16 capiunt] capit uno A istud om. WLMBv illis AMX 18 nati sunt sicALB, suae sic nati sunt W, nati sunt Mv 21 huius om. A generant et generuntur A habuerit W\'LM, habuerunt v 22 nnbent neque nubentur M )

145
nubuntur: neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. resurgere autem mortuos Moyses significat, quomodo dicit in rubo Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob. Deus non est mortuorum sed uiuorum. omnes enim illi uiuunt. Item in epistula Pauli apostoli ad Corinthios prima: Bonum esthomini.mulierem non tangere. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor corporis sui potestatem non habet sed uir. similiter et uir corporis sui potestatem non habet sed uxor. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi: et iterum ad id ipsum reuertimini, ne uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. nam uolo omnes homines sic esse ut me. sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. qui autem matrimonium coniuncxit, cogitat ea quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupsit cogitat de his quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. [*]( 6 I Cor. 7,1—7. 32—34. ) [*]( 1 incipiantMI snnt] erunt W 3 significat] scripait W quomodo} cum v in] uidi in W dominus deus-deus-deus LMBv 4 non est dens MBv 5 in... apostoli om. B apostoli om. WLMv 6 prima om. A hominem M contingere WLMBv 7 fomicationes LB, incontinentiam W suam uxorem B habeat suam M 8 uirum suum LMBv 10 sui corporisTF 11 uxor] mulier B forte om. W LMBv consensu AW, conuentione LMBv et ad LB, ut ad W 12 ut om. W id om. W rcuertemini A, redite W, om. LMB 13 temptet uos LMBv continentiam A uestram om. LMB hoc autem W 14 indulgentiam AWr ueniam LBv, consilium VM imperium] iussum VLB ■ nam nolo Ar nolo autem WLMBv 15 sic esse ut me A, esse sicut et me WLMBv 16 donum] karisma B, charisma M, carissima L 17 ea om. WMB 18 matrimonio W coniuncxit A, coniunctus est W, contraxit LMBv ea] om. B, de his L, sed 8. 1. : ea huius om. B mundi huius WLMv 19 sicut etB innupta om. A tacea A, sed 8. l.m. 2: cogitat ea om. A 20 quae sunt... I. 21 de his W m. 2 in marg. et om. M et corpore- om. A 21 nubit M, nupta est W his] iis Lv mundi huius WLMKT ) [*]( HI. ) [*]( 10,., )
146

Item in Exodo cum praecepisset Deus Moysi, ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificauit ille et adiecit: Estote parati tribus diebus: non accedetis ad mulieres. Item in Regnorum primo: Et respondit sacerdos ad Dauid et dixit: non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. si obseruati sunt pueri a muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt qui secuntur Agnum, quocumque uadit.

NIHIL PATREM IVDICARE SED FILIVM ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI, A QVO NON HONORIFICETVR FILIVS.

In euangelio secundum Iohannem: Nihil pater iudicat, sed iudicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item in Genesi: Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a Domino. Item in psalmo LXXI: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, iudicare populum tuum in tua iustitia.

FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE.

Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium ne ambulaueritis. De hoc ipso quod segregare [*]( 3 EL 19, 15. 41 Sam. 21, 5. 7 Apoc. 14,4. 1210.5,22 sq. 15 Gen. 19,24. 17 Ps. 71,1 sq. 20 Hier. 10, 2. ) [*](1 dominus Mv 2 die tertio B sanctificabitur illae A 3 et om. B adiecit dicens B in diem tertium B acceditis B, adcedentes M 4 regn A, basilion WLMBv prima L 5 profani] nisipanea propositionis W mea manu L, ma mea W 6 nisi panis om. W scisJ., sciTT unus om. W si] et W mulieribus W et mandncabnnt WL 7 item] et W, otn. LM hii AWL 8 inquinauerunt Lt permanserint L hii AWL 9 quodcumque A uadit] it L, ierit v 10 patre B ab eo ex habeo Am.2 11 honorificatur WLMv et filius WM 13 iudicio B sicut...1.14 filium om. A 14 honorificent B honorificant W honorificant TF1 15 eum misit WLMBv; cfr. test. II 28 item...l. 16 domino ponit v post iustitia l.18 item om. WLM pluit dominus Mv 16 sodoma A gomurra A sulphor A, sulpur M de] ae A, e L de caelo om. B a domino om. M 17 LXXI] septuagesimo L 18 iudicare... iustitia om. B tuum om. M, suum L tua om. WLBv, tuam М" iustitiam М" 19 oportere] debere W 20 uiam MBv 21 gentium] gerrfcilium LMfJ ambulaueritis] abieritis B )

147
se quis debeat a gentibus ne sit socius culpae et fiat particeps plagae item in Apocalypsi: Et audiui aliam uocem de caelo dicentem: exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius: quoniam delicta eius usque ad caelum peruenerunt et meminit Dominus Deus iniquitates eius. ideo reddet ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei: et in quantum se clarificauit et deliciarum habuit, in tantum dabitur ei cruciatus et luctus. quoniam in corde suo dicit: regina sum et uidua non sum nec luctum uisura sum, propterea una hora plagae eius aduenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quia fortis Dominus Deus qui eam iudicabit. et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in deliciis conuersati sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui portatis uasa Domini.

DEVM AD HOC PATIENTEM ESSE VT NOS PAENITEAT PECCATI NOSTRI ET EEFOEMEMVB.

Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris: peccaui, et quid accidit mihi triste? est enim altissimus patiens redditor. Item apostolus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis. ignorans quia bonitas Dei in paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram [*]( 2 Apoc. 18,4 sq. 14 Es. 52,11. 18 Sir. 5,4. 20 Rom. 2, 4 sq. ) [*](1 se] si A gentilibus LMBv 2 plagae eorum Wv item om. WLMBv 4 particeps sis] participes A delectorum W praestringaris M, perfringaris A a plagis B 5 deus dominus L, dominus B 6 iniquitatis LM, iniquitatum v reddit L, reddite W, reddidit v dupplaA et om. B 7 mixtum B ei om. W et in m. 2 add. in W 8 delicias B datur WLMB, datus est v ei] ei et LMv 9 non sum A, esse non possum WLMBv 10 nec..sum om. B plaga M aduenit M 11 et luctua et B famis ALM igne B, in igni L quoniam v fortis est WLMBv 12 iudicauit L se om. A 13 deliciis ASf1, de- lictis LBMlv et in d. c. sunt om. W 14 portatis A, fertis WLMBv 16 ut] at A 17 et sic B 19 accedit AW . 20 apostolus A, paulus WLH, om. MBLX an] at B 21 et patientiam om. B contemnis] contestiniu L 22ignorasZ>f quoniam B in] ad WB 23 inpaenitens] inpatiens L thensaurizas AM ) [*]( 10* )

148
in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua.

MVLIEREM ORNARI SAECVLABITEB NON DEBERE.

In Apocalypsi: Et uenit unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et uidi mulierem sedentem super bestiam. et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. Item ad Timotheum: Sint mulieres uestrae cum uerecundia et pudicitia, conponentes se non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornauit, et cum adspexisset eam ludas, uisum est ei meretricem esse.

FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA NISI OB NOMEN SOLVM PVNIBI.

Petrus apostolus ad Ponticos: Nec quisquam uestrum. tamquam fur aut homicida patiatur aut tamquam maleficus aut curas alienas agens, sed tamquam christianus. [*]( 4 Apoc. 17, 1 sq. 12 I Tim. 2,9 sq. 16 I Petro 3, 3 sq. 18 Gen. 38,14 sq. 23 I Petro 4,15 sq. ) [*](1 diem L 2 operam suam B 5 fialas Å WL 8 purporeum M 9 coccinum WB 10 manum suam B 13 puditicia W tortis] ornatis B 15 conuersationem per bonam castitatem B 17 scultus A 19 cum adspozisaet] conspex B eam] illa B iudas ex iudicas A m. 2 21 delicta nisi ob] delectans iob A 22 puniri] pati W 23 in epistula petri ad WLMBv quicquam B 24 tamquam ter A, item bis m seqq. pateatur B maledicus W )

149

SERVVM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE NE INCIDAT IN POENAM SAECVLAREM.

Paulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.

DATVM NOBIS ESSE EXEMPLVM VIVENDI IN CHEISTO.,

In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste.

Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis. [*]( 3 Rom. 13, 3. 6 I Petro 2, 21 sq. 11 Phil. 2, 6 sq. 20 Io. 13,14 sq. ) [*]( 1 incedat Al 3 in epistnla pauli ad WLMBv 4 quod bonum est A, bonum WLMBv habebit A ex] ab WLM ea] illa v ex ea 011. B 5 nobis esse Mv, est nobis W, nobis AWLB exempla B 6 apostoli om. WLMBv christus enim o 7 pro nobis WML 1v uobis] nobis L sequamur M 9 maledixit MB 10 autem om. B iudici om. WLMBv iucanti A 11 apostolus om. WLMBv in figura dei] cum in forma dei esset W 12 rapina W 13 semet ipsum W inaniuit LMB Bimilitudinem Wv 14 ut om. L, eat MB factus A 8.1. m. 2 15 obaudiens WLM 16 et deus MB", ut sit] quod est A 17 omne WB" curuetur v, flectant A; cf. test. II13 et om. v 19 iesus christus Bv dei om. B patris est B 21 aliorum] alterutrum W 22 et] sic et A\' )

150