Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

QVOD IN PASSIONE CRVCIS ET SIGNO VIRTVS OMXIS SIT ET POTESTAS.

Apud Abbacuc: Texit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra: et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius erunt. et illic constabilita est uirtus gloriae eius, et constituet dilectionem ualidam. ante faciem suam ibit uerbum et praecedet in campum secundum gressus suos. Item apud Esaiam: Ecce natus est uobis puer, datus est nobis filius, cuius imperium super humeros eius: et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius. Hoc signo crucis et Amalech uictus est ab Iesu per Moysen. Item in Exodo dixit Moyses ad Iesum: Elige tibi uiros et exi et constitue cum Amalech in crastinum. et ecce ego stabo in cacumine collis et uirga Dei in manu mea. et factum est, cum leuabat manus Moyses, praevalebat Israel. ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. sed manus Moysi graues, et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum, et Aaron et Ur sustinebant manus hinc et inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius. et dixit [*]( 3 Ab. 3,3 sq. 8 Es. 9, 6. 12 Ex. 17, 9 sq. ) [*]( 1 uirtus LWl, uirtutis AMB, sed add. in B: aliter uirtus, uirtutes Wl omnis om. A sit om. L et om. WLM, 8. 1. m. 2 B 3 apud] item in M abbacum A, ambacum WMI, abucuc M* texit] operuit M caelo B laudes Lx, laudem W 4 erit om. Oxon. cornus A, cornua sunt (erunt om.) M 5 et] ei AL illic c. e. uirtus om. B gbria A, et gloria W constituit v, constitutionem B; cf. LXX: xal F9Fro 6 delectionem W, dilectionum A, om. B iuit B\' procedit Bv, exietilf 7 campos WLBv, campis M gressus] gregus W, greges L 8 nobis 17 et datus WLMB 9 magnae cogitationis] magni consilii M 11 superWMI item om. WLMBv dixit iesus dns ad mosen L sed dns s.l.m.2 12 exii. L 13 et (ante ecce) om. WMBv dnf-4 14 manum A mea om. A leuabit L1 15 silmiserat WLM manus moyses Lo inualiscebat A 16 sod factae sunt W mosei L, moysei W graue A, erant graues Mv, sed erant add. in Mm. 2, graues eran t B et] sed A 17 cum orn. A ur L, in ras. M, hur B, or AW sustinebant A, tenebant M sed te in ras., sustcntabant WLBo manuus A, manus eius WBv 18 mosei ex moses L 19 exfugauit M )

90
Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriae in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.

QVOD IN HOC SIGNO CRVCIS SALVS SIT OMNIBVS QVI IN FRONTIBVS NOTENTVR.

Apud Ezechiel dicit Deus: Transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic: Vadite et caedite et nolite parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes et uirgines et paruulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. omnem autem, super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo uobis super domos, in quibus ibi eritis: et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga diminutionis, cum percutiam terram Aegypti. Item in Apocalypsi: Et uidi et ecce agnum stantem in monte Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen patris ipsius scriptum in frontibus. Item illic: Ego Α et Ω, primus et nouissimus, initium et finis. felices eos qui faciunt praecepta eius, ut sit potestas eorum super lignum uitae. [*]( 6 Ez. 9, 4 sq. 13 Ex. 12,13. 16 Apoc. 14,1. 19 Apoc. 22,13 sq. ) [*]( 1 ad W 8. I. m. 2 ut sit om. M memoria in libro WBv, in libro in memoria M 2 iesu] eius B deletionem eius W memoriam om. M, memoriam eius W 5 notantur M 6 ozechielem v da dicit WB, dns dicit L, dicit M 7 super frontes] in frontibus M uirorum.. I. 8 ipsorum om.W merent ALM, gement B 8 iniqui- tate. A r eras. 9 cedite AM 10 senioresA, senioribusW, seniori Af, senioris LBv aut] et v iuuenes A, iuuenibus W, iuueni M, iuuenis LBv interfecite A 12 tetigeritis eos M et ab... incipite om. W a B ipsis sanctis om. B incipiam A 15 deminutionis WLBM1 16 uide et ecce AWM, uidi ∗∗∗∗∗ B, uidi Lv 17 montem ALM1 18 milia om. M habentes A, habebant WLMB, et habebant v; cf. Gr.: t-xovoat et nomen patris ipsius om. M ipsiusA, eius WLBv 19 frontibus suis Bv ego sum v et (anteSl) om. A 21 uitae om. WM )

91

QVOD MEDIO DIE IN PASSIONE EIVS TENEBRAE FVTVRAE ESSENT.

Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima eius. subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta. reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimico>rum eorum. Item in euangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

QVOD A MORTE NON VINCERETVR NEC APVD INFEROS REMANSVRVS ESSET.

InpsalmoXV: Quoniam non derelinques animam meam in infernum nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Item in psalmo XXVIIII: Domine, eduxisti ab inferis animam meam. Item in psalmo III: Ego dormiui et quieui et exurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Item in euangelio [*]( 3 Am. 8, 9 sq. 6 Hier. 15, 9. 9 Matth. 27, 45. 13 Ps. 15,10. 15 Ps. 29,3. 16 Ps. 3, 6. 18 Io. 10, 18. ) [*]( 3 occidit AMl 4 die AL fortasse rectius; cfr. Sabat. ad h. 1. II, p. 929; συσϰοτάσει iv ἡμέϱα ro ϕω̄ς LXX festo AlL 5 lamentatione A, Umendationem W 6 taedetJf animaeilf 7 subiuit Lx, subisat sol ei] solet AMB 8 maledicam W gladio WMBv 9 eorum] meorum AM, om. W; cf. LXX: ἐναντίον τω̄ν ἐχϑϱω̄ν αὐτω̃ν 10 per] super LM" in] ad v 11 Quod...1.12 esset om. L 13 item in WL XV] YTTT1 L quoniam om. WLMBu derelinquas M1, derelinquens L 14 in infermtm.4, apud inferos v, ad inferos WLMB neque WLMBv corruptionem] interitum L 15 XXVIIII] XXIIII A, XXVIII B domine om. B eduxisti A, extraxisti W, reuocasti B, reduxisti Mv inferno", in psalmo... mcam om. L, post remansurus esset 1.12 ponit Mr, in fine capituli praeceàentis posuerat v ante Costerium 16 quieui A, somnum (somnium M) cepi (coepi W) WMLv, soporatus sum B; efr. August. in. Ps. 3 col. 8. f.: Ego dormiui et somnum cepi etc. nonnulli autem codices habent: \'dormiui et soporatus sum\', et alii aliter quomodo interpretari potuerunt quod graece positum cst: lrtJ Sh ἐϰοιμήϑην xal vnrtooa esurrexi A, surrexi L, resurrexi v 17 suscipiet (suscepit WB) me AWB, auriliatus (aurlliator M) est mihi LMv; cfr. August l. c. col. 9. a: Hoc magis animaduertendum est, quemadmodum in una sententia et praeteriti temporis uerbum posuit et futuri: et\'exsurrexi\' enim dixit, quod est de praeterito et\' suscipicf quod est de futuro in euangelio om. Lv )

92
secundum Iohannem: Nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi a patre meo.

QVOD AB INFERIS TERTIO DIE RESVRGERET.

Apud Osee: Viuificabit nos post biduum die tertio. Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: descende et testificare populum et sanctifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta sua et sint parati in perendinum diem. die enim tertio descendet Dominus in montem Sina Item in euangelio: Progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Ionae prophetae. quomodo enim fuit I onas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae.

QVOD CVM RESVRREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM ET POTESTAS EIVS AETERNA SIT.

Apud Danihelem: Videbam in uisu nocte: et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et stetit in conspectu eius, et qui adsistebant ei obtulerunt eum: et data est ei potestas regia et omnes reges terrae per genus et omnis claritas seruiens ei, et potestas eius aeterna quae non auferetur et regnum eius non conrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc exurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc [*]( 4 Os. 6, 2. 5 Ex. 19,10 sq. 8 Matth. 16, 4. 15 Dan. 7,13 sq. 21 Es. 33,10 sq. ) [*]( 1 auferet WMB 2 ponam W eam a me B et potestatem eam om. W 6 uiuificauit AB, uiuicabit L tertio resurgemus scripsit Erasmus 7 discende A et om. W 8 populo v et (ante sanctifica) om. A uestem suam WLBv 9 perennum W diem om. B enim om. B 10 monte M progentes nequa W 12 signum om. B, 8.1. m. 2 A ucntrem A coeti A W 13 et ex est A et (ante filius) om. v, 8. l. posuit L 14 in corde terrae ponit post hominis v 16 potestas eius potestas B 17 daniel B, danielum Ml noctes Ll, noctis B 18 ueterem] uenercm A 19 ei om. W LMB 21 seruient B 22 corrumperetur B )

93
exaltabor: nunc uidebitis, nunc intellegetis, nunc confundemini, uana erit fortitudo spiritus uestri, ignis uos consumet. Item in psalmo CVIIII: Dicit Dominus Domino meo: sede ad dexteram \'meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conuersus respexi, ut uiderem uocem quae mecum loquebatur. et uidi septem candelabra aurea et in medio candelabrorum similem Filio hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mamillas zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana ant nix, et oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius gladius utrimque acutus exiebat et facies eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et inposuit super me dexteram suam dicens: noli timere, ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum et habeo claues mortis et inferorum. Item in euangelio Dominus dicit post r esurrec tionem: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. [*]( 3 Ps. 109,1 sq. 6 Apoc. 1,12 sq. 20 Mattb. 28, 18 sq. ) [*]( 1 nunc om. A intellegitis ALM non ccnfundemini W 3 dixit WLv ad ex a W 4 donec] quoadusque LMv scabillum A, subpedaneum WLv 5 emittit A, mittet LBv ds ML1 ex] a Lt, ..rominaueris A 6 medio ex dio W conuersus ex conuersi A m. 2 7 respexit Ll 8 uidi ex ud W aureorum (et in m. candelabrorum otH.)B simile W 9 filium M\' poderem M, podorc W1 B, phoderèm A2, pudorem LA1, pudore Wl mammas LMB 11 lana alba W aut nix ex aux W similis L 12 auricalco A 1 M, aurocalco Al, auro- cbalco WL igneJ5, ignis Wv **utM 13 VII stelas W 14 utrimque WBL*, utrisque A, utrumque L\', ex utraque parte Mv exibat v et om. A ut] et W ut sol om. M; sol om. L 15 ad] ante M 16 et 0tR. L posuit WMB, exposuit X dextramB 18 clabea Ml 20 post res. discipulis dicit v potestas omnis A 21 gentes omnes W baptizantes] tinguentes B; tingentes eos L s. l. m. 2 22 fili M sernare B 23 praecepi W sed cc ex corr., mandaui B )
94

QVOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEVM PATREM NISI PEB FILIVM EIVS 1ESVM CHRISTVM.

In euangelio: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua: per me si qui introierit, saluabitur. Item illic: Multi prophetae et iusti concupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis et non audierunt. Item illic: Qui credit in filium habet uitam aeternam: qui non dicto audiens est filio non uidebit uitam, sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apostolus ad Ephesios: Et cum uenisset, adnuntiauit uobis pacem his qui longe et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. Item ad Romanos: Omnes enim peccauerunt et egent claritatem Dei, iustificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Iesu. Item in epistula Petrus apostolus: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo. Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est, ut suscitentur. Item in epistula Iohannes apostolus: Qui negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium et patrem habet.

QVOD IPSE IVDEX VENTVRVS SIT.

Apud Malachiam: Ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus: eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et [*]( 3 Io. 14, 6. 4 Io. 10,9. 5 Matth. 13,17. 7 Io. 3,36. 10 Eph. 2,17 sq. 12 Rom. 3, 23 sq. 15 I Petr. 3, 18. 17 I Petro 4, 6. 18 I Io. 2, 32. 22 MaL 4, 1. (LXX) ) [*]( 1 peraenire M1 2 iesam om. A 3 et (anú ueritas) om. M 4 ianua] ostium W LBv si om. WB 5 quiaAMv siquis per meif 6 cupierunt WMBv 7 audistis M illic om. B 8 non dicto scripsi, indicto ALMB, dicto non v, non W audiens est] inobandiens est M, credit W in filium v uidebit A, habebit LMB, habet Wv 9 apostolas om. WLJIB" 10 ad] apad v effesios A, epheseos L his om.L, iis M1 11 hiis L, iis3P qui om. L accessam] pacem WMB, om. L 13 claritate WLJl2" iustificatur W, iustificati B 14 redemptione L christum iesum B 15 item om. M petrus apostolas A, petri lVLMB 16 nostris om. LM ut] et W at nos M s.l.m.2 17 item illic om. B 18 apostolus om. WLMBv 19 qui... habet om. B 22 liialachym W. malachian M 23 alieniginae A W )

95
succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. Item in psalmo XLVIIII: Deus deorum Dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris eius. Deus manifeste ueniet Deus noster et non silebit. ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas ualida. aduocauit caelum susum et terram discernere populum suum. congregate illi iustos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia: et adnuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Item apudEsaiam: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum: excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo ? Item in psalmo LXVII: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius. sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et iusti epulentur et exultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. cantate Domino, psalmum dicite nomini eius, iter facite ei qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. turbabuntur a facie eius patris orphanorum et iudicis uiduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui habitare facit unanimes in domo, qui educet [*]( 2 Ps. 49,1 sq. 9 Es. 42,13 sq. 12 Ps. 67, 2 sq. ) [*]( 1 succendent A 2 loquitus W, loquutus L 3 ob ortu (hortu W) solis WLM ad] in WL ex] a WLM 4 manifestus L in conspectu eius] ante eumWLMv 5 tempestas ualida] procella nimia LMv \' nocanit W LM 6 sursum ALv discernere] ut separet Mv, ut sepa- I raret WL congregate] colligite WLMv 7 iustos] scos A eos qui LMfJ ordinant] disponunt WLMv super sacrificia] in sacrificiis WLMv 8 adnuntiauerunt A 9 dnS L deus om. W prodiuit ALMB et om. L 10 excitauit LM clamauit M 11 tacui quidem M 12 dissipentur] dispargantur WL, dispaergantur M 13 eum aderant WLM a facie eius ponit post fugiant Bv sicat] quomodo LM defecitJ.Tr sicut] quomodo WLM 14 fluit] tabescit WLMv a facie dei M a. i. m. 2 15 aepulentur A, iocundentur MB, iucundentur WLv et om. A delectentur A, laetentur WMBv laetitia AB, iocunditate WMv et delectentur.. domino om. L 16 deo WJC., psalmum dicite AB, psallite WLMv; cf. testim. 116 iter] uiamWLM ei] et W 17 ad] in WLMv, super B deusWLv estom Lv ei] illi WLMB post ei inseruntAB: gaudete (et laetamini B) in conspectu eius 18 patres WBM\' iudices WBM1 dns B 19 inhabitare LMv fecitJ. unianimcs A W, unius moris B qui educit B, producens WLMv )
96
uinctos in fortitudine, similiter eos qui in iram prouocant, qui habitant in sepulchris. Deus, cum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto. Item in psalmo LXXXI: Exurge, Deus, iudica terram, quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quid nobis et tibi, fili Dei? quid huc uenisti ante tempus perdere nos? Item secundum Iohannem: Nihil pater iudicat sed omne iudicium filio dedit, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit siue bona siue mala.

QVOD IPSE SIT REX IN AETERNVM REGNATVRVS.

Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum indomitum. Item apud Esaiam: Quis nuntiabit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia et manus abstinens a muneribus, grauans aures, ut non audiat iudicium sanguinis, et conprimens [*]( 4 Ps. 81, 8. 5 Matth. 8, 29. 7 Io. 5, 22 sq. 11 II Cor. 5,10. 15 Zach. 9, 9. 17 Es. 33,14 sq. ) [*]( 1 uictos W fortitudine] uirtute WLMv qui prouocant om. WLM ira A 2 inhabitant WLMv in om. M sepulchris] monumentis WLMv cum] dum Bv egredieris] prodiresLMv, prodieris W coram populo tuo] in conspectu populi tui WLMv 3 dum transgrederis A, in transeundo WLMv deserto] eremo M, heremum WL LXXXI] LXXX LM 4 terra B disperdes A, ezterminabis LMBv, hereditabis W; cf. August ad h. I.: Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent: f quoniam tu hereditabis\' omnes gentes M 6 tibi iesu M dei A, dauid WLMBv quod B, qui W hoc LBMV perdere AM, pu- nire WLBv 7 omnem iudicium L, iudicium omne v 8 dedit filio B 9 honorifica»t A n eras eum misit WLMBv 10 item om. B paulus apostolus A, paulus B, in epistula pauli WLMv 11 secunda] . 11. L s. I. m. 2 ante...reportet L s. I. m. 2 12 propria om. A egit; cfr. testim. III 56 15 zacchariam A, zacharian WM 16 supraB 17 qui W quis nuntiauit nobis quia ignis ardet quis nuntiauit LMB nisi quod L nuntiabit exhibet utroque l. sanctum aeternum W 18 iustitiam WLM1 19 sanguis A )

97
oculos suos, ne uideat iniustitiam, hic habitabit in alta spelunca petrae fortis: panis illi dabitur et aqua eius fidelis. regem cum claritate uidebitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum inlustre est apud gentes. Item in psalmo secundo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum Domini. Item in psalmo XXI: Reminiscentur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium: quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Item in psalmo XXIII: Tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? Dominus uirtutum ipse est rex gloriae. Item in psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in [*]( 3 MaL 1,14. 5 Pe. 2,6 sq. 7 Ps. 21, 28 sq. 10 Ps. 23, 7 sq. 16 Ps. 44, 2 sq. ) [*]( 1 uideant B iniustitia W hic om. W habitauit W, inhabitauit L, inhabitabit MBv 3 claritatem Ml apud om. B malachian M, malachiel B 4 meum] magnum M 5 item om. M 6 praedicans praeceptum d\'ñr A, adnuntians imperium eius (ipsius Lv) WLMBv 7 XXI] XX v reminiscentur A, commemorabuntur WLMBv 8 deum W nniuersae fines A, omnes termini WLMBv eius A, tuo W2 LMBv, tu W 9 ipse om. WLMB 10 omnium gentium WLMBv tollite] auferte LBv 11 principis BW1 uestri AWB, uestrum L, uestras Mv eleuamini AM, extollimini LB, extollemini W aeternae L 12 gloriae] claritatis Lv istae W1 gloriae] claritatis Lv potens et for- tis B dominus... potens om. M 13 potens AB, fortis WLMv tollite AM, auferte WLv; tollite...1.15 iste rex gloriae om. B uestri A W, uestrum L, uestras Mv 14 eleuamini AM, extollimini Lv- extollemini W aetertanales W, aeternae L gloriae] claritatis Lv quis e. i. r. gloriae om. LM, s. l. m. 2 W nisi quod iste om. 15 gloriae] claritatis a dens B gloriae] claritatis LMv 16 XLIIII] XLllI L, XIIIIB eructuabit B uerbum] sermonem Lv bonum om. A 17 scribae] scriptoria Lv uelociter] acute Lv scribens L 18 speciosus forma] decorua specie LMv prae filiis] super filios LMv diffusa] diffasa W. effusa LMv ) [*]( m. ) [*]( 7 )
98
labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. adcingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Item inpsalmoV: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane et exaudies uocem meam , mane adstabo tibi et uidebo. Item in psalmo XCVI: Dominus regnauit, exultet terra, laetentur insulae multae. Item in psalmo XLIIII: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietatem. audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Item in psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum P uidimus enim stellam eius in orientem et uenimus adorare eum. Item secundum Iohannem dixit Iesus: Regnum meum non est de isto saeculo: si [*]( 4 Ps. 5, 3 sq. 7 Ps. 96, 1. 8 Ps. 44,10 sq. 12 Ps. 73, 12. i4 Matth. 2, 1 sq. 19 lo. 18, 36 sq. ) [*]( 1 tc otn. L aetcrnum] saccula WLMc 2 gladium tuum] ensein tuum WLM, ense tuo v circum B, ad WLMr specie et (ct et B) pulchritudine tua AB, decori (decores Mx, decoi-e M!) et speciei (speei*\' WLM2, 6pecies Mx) tuae (tun 2112) WLMr 3 et prospere procede li, procede.4, et dirige WLMv lenitatem et ueritatem WLM et mansuetudinem om. WML 4 Item in... d. 6 uidebo om. M V] III1 L 5 mane om. A et om. v 6 adstabo] adsistamH\' £ r uidebo] contemplabor te (te om. L) LWv 7 XCVl] ∗∗XCIII A, LXXXV LB lae- tentur A, iocundentar WLMBv 8 adstetit AL, adsistit M a dextris tuis] ad dexteram tuam lVLMv uestitu deaurato] uestc inaurata WLMv 9 circumamicta A, circumornata B, amicta est lVMe. om. L narietatem W, uarietate A Mc, et uariata B, om. L 10 populi tui Lv domus Lv 11 concupiuitj desiderauit WLMv 12 deus onuLMB LXXIII] LXXIIi 13 saeculum LMBv 15 csset et W bethlem AWL, bethlohem B iudae WMv 16 hierussolimam W, hierosolima AL 17 uidemus Wl orientem AWMX, oriente LBM7v 18 eum] illumWI> item om. M in euangelio cata W MB )
99
de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. dixit Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis quoniam rex sum: in hoc natus sum et in hoc ueni in saeculum, ut testimonium dicam ueritati. omnis qui est de ueritate audit uocem meam.

QVOD IPSE SIT ET IVDEX ET REX.

Item in psalmo LXXI: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in tua iustitia. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur: oculi autem eius erant tamquam flamma ignis et super caput eius diademata multa et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum: et erat coopertus uestem sparsam sanguineam et dicitur nomen eius uerbum Dei: et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis induti byssinum album mundum, et de ore eius exiel.at gladius acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasturus est in uirga ferrea, et ipse calcabit torcular uini irae Dei omnipotentis. habet etiam in ueste et in femore suo nomen scriptum: rex regum et dominus dominorum. Item in euangelio: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum [*]( 8 PS. 71,1 sq. 10 Apoc. 19, 11 sq. 22 Matth. 25, 31 sq. ) [*]( 1 de seculo esset L, esset de lioc mundo W 2 hinc non est B o quoniam ego WMB 4 in] ego in v et] ego Oxon. 5 dicam; perhibeam v ueritatis LB 7 et post sit om. MBv 8 LXXlj LXX L da regi B 9 tua otn. LM v, tuam W iustitiam W 10 aequus W 12 iustum quae AWL iudicans WB; cfr. testim. 113 proeliator BAl 14 est nemini W1 15 uesto B SParsam J odspersam v, conspersa B sanguine WLMBtJ \' 17 aequis AL tt induti LM mundum orn. A album om. L eius Wm. 2 in margine exibat r 18 utrimque (exutrimque B, ex utraque parte M) acututi WMBv percuteros A qua W; quas ferrea om. B pascituru? Mv 19 cstj et A, esset M calcauit MB torcolar W 20 et iam W uestitu M faemore A 21 regnum W dominorum] dominantiam MBv 22 et om. W, ) [*]( 7* )

100
eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes: et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico [*]( 1 tunc W sed t et c ex corr. 2 segregauit L 3 et om. L a A, ad WLMBv dezteram snam WMBv 4 ad sinistram (senestram A) AWMBv dicit WB a AL, ad WMBv dexteram suam WMB, dexteram eius v snnt] erunt Mv 5 regnum] om. M, post percipite ponit Wv 6 esuri AWl 7 abdnxistis] addnxutis Mv me om. AL nadas et tex. me om. M 8 me om. AL infirmas (sum om.) v carcerem A 9 ei] et ABM1, expunxit M1 10 et... sitientem om. A putabimus A quando autem WMBv 11 ho- spitem ...1.12 te uidimus om. W adduximus Mv uestituimus A quando ..uidimus om. M 12 infirmum v, infirmari et uiaitauimus WMB aut] et WLB, om. M carcerem A W inuenimus W 13 respondet M etdicet M sed et 8. I. m. 2, dicit AW amen amen B 14 eorum B dicit WB eis M 15 a] ad AWLMB sinistram WBL*, sinistram suam M, sinistram eius v sunt] erunt v, om. LB 16 praeparauit L sed prae exp. m. 2 eius] eis B 18 adduxistis Mv 19 carccrem A uenistis ad] uisitastis Lv 20 aut sitientem om. B 21 carcerem ABM1 22 ministrauimus tibi A, uisitauimus te WLMB respondet M, respondit B illis rex W )
101
nobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternam.