Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

QVOD DE SEMINE DAVID SECVNDVM CARNEM NASCI HABERET.

In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens : uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te qui erit de utero tuo, et parabo regnum [*]( 7 Es. 61,12 sq. 11 Luc. 1,35. 14 I Cor. 15,47 sq. 20 II Sam. 7, 4. 5. 12-14 et 16. ) [*]( 1 gog] gens B ipsum regnum] regnum ipsius v eduxit deus (et om.) B seduxit A, duxit L 2 claritus A ei] eius M, et B, om. A edet] edei A 3 grassitudines ALM eorum] illorum Mv bailistis L 4 configet L, consiget A, conficiet B, confringet Mpoat ras. secubans A, recumbens Oxon. quasi] sicut M 5 quis] qui A suscitauit Ml benedicent MB te ex et L benedic.ti M 6 maledicent MB 7 dñf dñf B 9 uisum restituere A dno M 10 in euangelio om. B, in euangelio cata Lucam v, gabriel in euang. M 11 respon- dit B 12 obumbrauit L, inumbrabit M, obumbrae A te om. A quia propter A 13 nascetur ex te M v 14 prima om.B, priore v 15 de (ante limo)] e LB etMs. l. talis L 17 portabimus A 20 re- gnorum A, basilion LMBv secunda L\' natham A )

76
eius. hic fabricabit domum nomini meo, et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, inplebit eum spiritus timoris Dei. Item in psalmo CXXXI: Iurauit Dominus ipsi Dauid ueritatem et non frustrabitur eum: de fructu uentris tui ponam super sedem meam. Item in euangelio secundum Lucam: Et dixit angelus ad illam: ne timeas, Maria. inuenisti enim gratiam ante Deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et filius Altissimi uocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum Dauid patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis. Item in Apocalypsi: Et uidi librum in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro, signatum signis septem: et uidi angelum fortem praedicantem uoce magna: quis dignus est accipere librum et aperire signa eius ? nec quisquam poterat neque in caelo neque super terram neque sub terra aperire librum sed neque perspicere eum. et ego flebam multum, quod nemo dignus inuentus esset, qui aperiret librum aut uideret illum. et unus ex senioribus dixit mihi: ne [*]( 4 Es. 11, 1 sq. 8 Ps. 131, 11. 11 Luc. 1, 30 sq. 16 Apoc. 5, 1 sq. ) [*]( 1 fabricabit A, aedificabit mihi LBMv nomine L, in nomine v 4 et OJM. A exict A, exifeit Mv, exiuit LB 5 de radice om. B iessae L radice eius vM, sed add. eius in M s. l. m. 2 ascendit B, ascendent A 6 domini LBv 7 fortitudinis et consilii Ml scientiae ex sapientiae M et inpleuit M\'r 8 eum] illum LMB domini Bv CXXXI] CXXV lJ, CXXX Msed C add. M. 2 9 deusLMv frustrabitur eum A, reprobauit eam LMBv, ov M n ἀϑετήσει avirjv (αὐτόν cod. Alex.) LXX 10 sedem meam A, thronum meum MBv, thronum tuum Lr 11 secundum] cata LMBv 12 enim L 8. l. dum B 13 magnum A 17 et scriptum LMB intus A fs w. 2 add.) et retro] secreto A; super et retro posuit m. 2 inM: forris 18 sigillis B 20 super terram] in terra MB 21 sub terram BM\' prospicere M 22 inuentus A, repertus LMBv )
77
fleueris, ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et septem signacula eius.

QVOD IN BETHLEEM NASCERETVR.

ApudMicheam: Et tu Bethleem domus illius Effrata numquid exigua es, ut constituaris in milibus Iuda ? ex te mihi procedet, ut sit princeps apud Israel, et processiones eius a principio, a diebus saeculi. Item in euangelio: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum ? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare illum.

QVOD HVMILIS IN PRIMO ADVENTV SVO VENIRET.

Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. [*]( 4 Mich. 5, 1. 7 Matth. 2, 1 sq. 13 Es. 53, 1 sq. ) [*]( 2 soluere septem Bv signacula] signa LMv 3 betlem A, bethlcm ML (item 1. 4), bethlehem idem B 4 michean M illius om. Mo ephratha LMB, efretanum A numquid MB, quid A, num L, non u 5 proeedit A 6 procossionis AB, in margine tn. 2 add. in M 7 a om. L 8 iudeae B, iudaee L, iudae AM; cf. test. II29 herodes M1 9 uenerunt 3t, aduenerunt ALB; cf. 1. c. hierusolima A, ierosolima B, «thierusolymam M fab eras.) 11 et ecce A uenimus cum muneribus v, 14 domiuiLv; xvolov LXX adnuntiatum est B 18 ferre] terrae L iniirmitatem B 19 conputatus conputatus A 20 portauit ex portat M m. 2 doleuit ex dolet M m. 2 essc ex illum B illum esse v 22 fatinora M 23 doctrine M et liuore v -nos sanati A (ἡμεῑς ἰάϑημεν LXX), omnes sanati B, sanati LMo. )

78
omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit. et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus est, non aperuit os suum. Item apud eundem: Non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum, et fuit Dominus auxiliator meus. Item illic: Non clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius. arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet sed in ueritate proferet iudicium. fulgebit et non quassabitur, quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes credent. Item in psalmo XXI: Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. omnes qui uidebant me subsannabant me et locuti sunt labiis et mouerunt caput: sperauit in Domino. eripiat eum: saluum faciat eum, quoniam uult eum. Item illic: Exaruit uelut testum uirtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram eius aduersari ei. et Iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo. et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas. et induite eum poderem et inponite cidarim mundam super caput eius. Item [*]( 3 Es. 50, 5 sq. 6 Es. 42, 2 sq. 11 Ps. 21, 7 sq. 15 Ps. 21,16. 16 Zach. 3, 1 et 3 sq. ) [*]( 1 omnes om. B a uia MBv dominus LMBv 6 deus LMB; ϰύϱιος illic] apud eundem LMBv 7 clarnauit M quisquam A, quisLMBv harundinem MB 8 linum] lignumBMl fumigantem AB 11 credunt B2 XXI] uicessimo L 12 obprobrium AB, ma- ledictum LMv hominis Mv plebis] populi Lv me uidebant LMv 13 subsannabantAB, despiciebant LMv et om. B in labiis Lv 14eripiet B, liberet M; eripiat eum om. L saluum faciet B, saluet L; saluum f. eum om. M quoniam] quam A 15 illic] ille A aruit LMv tamquam B tcsta LMv uirtus] fortitudo L 16 adhaesit AB, adglutinata est LMv 19 auersari Ml erat om. M sordida»#** M (ab eo eras.) stabant scripsit Baluzius et stabat...1. 21 ab eo om. Ml, add. in margine m. rec. 20 ipsius] eius M . stabat L 21 uestimenta eius M 22 indulte A eum eras. in M poderem BL2M\'1, podorem LlA, pudorem Ml 23 in ponite *t inponite A (e eras.). cidarem A )
79
Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit se, factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris.

QVOD IPSE SIT IVSTVS, QVEM IVDAEI OCCISVBI ESSENT.

In Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et [*]( 1 Phil. 2, 6 sq. 11 Sap. 2, 12-17. 19-22. 24 Es. 57, 1 sq. ) [*]( 1 apostolus om. LMBv 2 rapina A semet ipsum Lv; cf. test. in 39 3 inaninit MB similitudinem MBv hominum Lv 4 ut Let Ms. I. m. 2 obaedicns A, obediens Bv 6 ut sit **• L, quod est v 7 omnes ALBM1, omne M*v genus A curuentur M, Rectatur a et (ante terrestrium) om. LBv 8 iesus christus Bv 9 doi patria est B 10 iustus ABM? 8. l., christus LMl 11 solomonis dicit MB 12 inntilis A, insuauis LMBv: δύσχϱηστος LXX traductionem B 16 uiae ex uitae L eius.4, illivsLMBv 17 et continet MBv 18 profert M 19 habere M 8. I. m. 2 ante patrem, patrem se habere Bv eius A, illiusXMBv sint Bl 20 uenturaXBr tormenta L1 21 et prob. pat eius om. M 22 eius A, illius LBv 23 et excaecauit L )

80
nemo recognoscit. a facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit in pace sepultura eius. De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et iustum non occides. Item in euangelio: ludas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit: peccaui tradens sanguinem iustum

QVOD IPSE DICTVS SIT OVIS ET AGNVS, QVI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.

Apud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis [*]( 3 Ex. 23, 7. 4 Matth. 27, 3 sq. 8 Es. 53, 7-9 et 12. 18 Hier. 11,18 sq. 23 Ex. 12, 3 et 5 sq. ) [*]( 1 iustitiae B saluatus L et erit Lv, erit enim MB 3 in euangelio om. B 4 paenitentia ductus iudas B ductus] actus A 6 qui ex quod L 7 passionis eius B 8 oues A ductus MB 9 tondente se MBv, tondentem A sed m eras aperit L, apperuit M in faumilitate add. m.2inM 10 autem om. Ba 11 ennarabit A, enarrauit MB 12 abductus Lltf, ex adductus A m. 1, adductus Bv seppultura A1 13 quia] qui B 14 insidias ore suo] dolus fuit in ore eius M deuidet A 17 facinorii A 18 prophetam om. LMBv 20 ad uictimam om. B 21 in panem] pane A; cf. test. II20 eradicemusB, tollamus M a] deM terram L 22 memoriam ALMl 23 dixit dominus otn. LMBv 24 domos om. M, domum B tribum M 25 annicnlus M I et om. L ab haedis M Bv )

81
accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes ista nocte assatas igni et azyma cum picridibus edent. non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assatas igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquetis ex his in mane et ossum non confringetis ab eo. quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in Apocalypsi: Et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. et ueni et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt canticum nonum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et emisti nos de sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et eos regnum Deo nostro sacerdotesque [*](11 Apoc. 5, 6 sq. ) [*]( 1 omnis MB uulgus] populus M 2 uesperum B accipiant M sanguine eius Mv pones A 3 in quibus om. B edent ex dent L in om. B 4 istas A, ipsas MB, ipsa v azima A pigridibus L, amaritudine MB, lactucis agrestibus scripsit Erasmus 5 edetis] edentis A eo ex eis M m. 2 cruda B, crudam carnem M cocta B aquam Ml assatas] assas A, assata LB, assatam Mv 6 iteraneis A relinquetis M, derelinquentes A 7 his] eis Bv ossum BM1, os ALMH ab] ex 11 derelicta M 8 usque om. B comedetis] manducabitis B 9 caligae] calciamenta MB uestra MB 10 baculi M et bacula... uestris om. B 11 est enim Bv in (post uidi) om. AL 12 et (ante in) om. B 13 tamquam A, quasi LMBv 14 orbem terrae] omnem terram A 15 dextra 1J dei] om. MB, de in L eras. in throno] supra thronum B 17 aureas om. Mv 18 phateras M susplicationum A 19 nouum canticum LMB 20 es domine v accipere] aperire L signacula A, signa LMBv 21 redemisti Mv de] deo L, om. v 22 eos AL, fecisti nos MBv dno A sacerdotes quae AL, et sacerdotes quae B, et sacerdosque M ) [*]( m. ) [*]( 6 )
82
fecisti, et regnabunt super terram. Item in euangelio: Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus Dei, ecce qui auferet peccata mundi.

QVOD IDEM ET LAPIS DICTVS SIT.

Apud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in [*]( 1 Io. 1, 29. 5 Es. 28,16. 8 Ps. 117, 22 sq. 13 Zach. 3, 8 sq. 16 Deut. 27, 8. 17 Ios 24, 26 sq. 23 Act. 4, 8 sq. ) [*]( 2 uidet L, uidi A I iohannis A iesu Ml ecce agnus dei om. A 3 et ecce v aufert Bv, tollit M 5 prophetam om. LMBv 6 sion om. A 7 mundum summum A 8 lapidem AB, lapis LMv reprobarunt L1 10 factum M hic] iste Lv, istud M sed ud in rcw. et est om. A in ras. mirabilis AMI, mirabile M2 B, admirabilis Lv hic est] haec est AM, iste LBv quam M 11 laetemur] iucundemur Lv eo MlLB, ea AMl saluum...prospera om. M saluum me fac AB, salua igitur I/v 12 bene prospera AyB, bene prosperare A1, dirige igitur Lv benedictus est LMB 14 ortus] oriens Mv ei estLB 15 oculis B 16 scribe B 17 iesu ALM 20 audit AL deo B 21 et om. L 22 actis LMB 23 petrus petrus princeps A israel audite Mv )

83
quo iste saluatus est. sit uobis omnibus notum et omni populo Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem Deus suscitauit a mortuis, in illo iste in conspectu uestro sanus adstat, in alio autem nullo. hic est lapis qui contemptus est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli. non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Iacob ad caput suum, quia caput uiri Christus, et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et angeli ascendebant et descendebant: quem lapidem consecrauit et uncxit sacramento unctionis Christum significans. hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Iesus Naue contra Amalech dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Iesu, id est diabolus a Christo uictus est. hic est lapis magnus [in Basilion primo], super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boues reporta uerunt. hic est lapis [in Basilion primo], quo Dauid frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et seruos eius inde prosterni uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus. hic est lapis, quem cum alienigenas Israel [*]( 1 aalnus B omnibus nobis no.tum A o I!ras. 2 quia ex quique B njuarei LMB, nazorei A\' 3 ezcitauit LBM, sed ex in ras, in M 5 quem aedificabitis M, aedificantibus Bv factus] poaitus MB 6 nomen enim B caelo] saeculo L 7 nos saluos fieri B 9 uidit A, uidens M pertinguentem A, pertinentem L1 10 constitus L 11 diBcendebant AI L 13 sedet Ml cacuminem M\' 14 collis] montis B biesum nauae A 15 dimicauit v et (ante sacr.) om. A 16 ab-.. uictus est om. L 17 in basilion primo uncis inclusi 18 prima L, libro I. BM* quem] quae A archa B 19 allofllis A 20 portauerant B Item bic v lapis item AL, ille lapis B basilion] regno- rum A prima L, om. v 21 et M 8.1. m. 2 et occidit om. A 23 uic- toe A, uicto LMB, uicta v eam c. partem BMl et Oxon. 24 haberet MB uirtuti ex tuti A m. 2 semper sumus v 25 cum ponit post istrahel A alienigena LBM1 uicissent M ) [*]( 6* )
84
uicisset, statuit Samuel et appellauit nomen eius Abennezer id est lapis auxiliator.

QVOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET INPLERET TOTAM TERRAM.

Apud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.

QVOD IN NOVISSIMIS TEMPOEIBVS IDEM MONS MANIFESTARETVR, SVPER QVEM GENTES VENIRENT ET IN QVEM IVSTI QVIQVE ASCENDERENT.

Apud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum [*]( 5 Dan. 2, 31 sq. 19 Es. 2, 2 sq. ) [*]( 5 danihelam AMl, danihel LB etcce M 6 eius] huius M lata MB cuius As. I. 7 bono auro A 8 faemora eius MB ex parte] partim M, parte B et sic loco proximo 9 abscissus LMB 10 ferreos et] om. A, ferreos B 11 comminuet M eos om. B comminutatim B factum] fractum Oxon. 12 testae A et facta MBv 13 in aera estate M, intra aestate B uentilabit A 14 ita om. A remanserint L in A, om. B, ex Lv et 8. I. m. 2 M 18 quisque L ascenderent M m. 2 ex acciderent 19 ot erit B manifestum L1 . 20 dnl ex dno L 23 nuntiauit M \\ annuntiabit B eius om. A ambulauimus Ml 24 prodiet A, procedet LMBv 25 iudauit M populos B )

85
multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et iam non discent pugnare. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uano animam suam nec iurauit proximo suo in dolo. hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. haec est generatio requirentium illum, quaerentium faciem Dei Iacob.

QVOD IPSE SIT SPONSVS ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QVA FILII SPIRITALES NASCERENTVR.

Apud Iohel: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam: Et auferam de ciuitatibus Iuda et de quadriuiis Hierusalem uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et uocem sponsae. Item in psalmo XVIII: Et ipse tamquam sponsus procedit de thalamo suo: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi nonam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo, a Deo [*]( 2 Ps. 23, 3 sq. 10 Ioel. 2, 15 sq. 14 Hier. 16, 9. 16 Ps. 18, 6 sq. 20 Apoc. 21, 9 sq. ) [*]( 1 lancias A 2 etiam LB non non L pugnare] belligerare B XXIII] XXII L 3 adscendet LBv; cfr. test. III79 aut] et L quiMI 4 mundus L qui] quiaAf 5 nec] et non LMv in dolo proximo suo MB, subdole proximo sibi Lv hic] iste LMv accepietJ.1 6 sa- latare LM haec est] ista LMv generatio] natiuitas LMv 7 requirentium illum (eum B) querentium AB, eorum qui eum quaerunt, qui quae- Tunt LMfJ 8 et ecclesiam A post ecclesiam eras. suam in M 9 spiritaliter MB 10 scite L 11 congregate MB 12 lactentes v 13 enbicvloAML\'1, cubi. Ll, cubili Bv ieremian M 14 quadruuiis B, quadruum A 16 tamquam] uelut LMv 17 procedit A, procedens B, egrediens LMv uelud LM gigas v ad currendam uiam AMB, uiam currere Lv 18 caelo] caeli Lv egressio] profectio L decursua M, decursio Lv 19 nec] et non LM se abscondat] lateat LMv calorem (a om.) L )

86
habentem claritatem Dei. Item in euangelio secundum Iohannem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. qui habet enim sponsam sponsus est: amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum est apud Iesum Naue, quando iussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset erat enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus fu turus esset — Et factum est, quomodo fuit Iesus in Ierico, circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum? ille autem dixit: ego sum dux uirtutis Domini, nunc adueni. et Iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? et ait dux uirtutis Domini: solue calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. Item in Exodo Moyses iubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et adparuit ei angelus Domini in flamma ignis de rubo: et uidit, quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. et dixit Moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur rubus. ut uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. qui dixit: quid est? et dixit: ne accesseris huc nisi solueris calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. et dixit [*]( 2 Io. 3, 28 sq. 11 Ios. 5, 13 sq. 19 Ex. 3, 2 sq. ) [*]( 1 claritatem M sed clari in ras. sec A, cata LMBv et ita semper 3 hierusolimis AM, hierosulimis L 4 ipsum] illum v enim habet n 7 iesu ALM iustus L 9 quisquis v 11 quomodo ALBVM1 (cf. p. 73, 8), quando M1, cum n fuit ALBV, uenit M, esset v hiericho ALM*, iericho B 12 circum inspexit A 13 haerentem] habentem M, tenentem v aut] an MBv 14 autem om. B 15 tunc M aduenl et] adueniet A, adueniens MB procidit M 16 imperas] dicis M 17 tu stas M 19 deponere] soluere M 20 uidet LBM1 21 ardebat AM*, strdietLMlB, arderet v 22 quur L utique] utroq. L 23 acciditL 24 eum L 8. i. uoce autem expuncta mose mose L 25 ne] nec A hoc LMl 26 tu stas M )
87
ei: ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Hoc autem manifestum est in euangelio secundum Iohannem: Et respondit illis Iohannes: ego quidem baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos ignoratis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum , quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi. beati serui quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item in Apocalypsi: Regnauit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.

QVOD CRVCI ILLVM FIXVRI ESSENT IVDAEI.

Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius. Item in Deuteronomio: Et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. Item in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, [*]( 3 Io. 1, 26 sq. 7 Luc. 12, 35 sq. 11 Apoc. 19, 6 sq. 15 Es. 65, 2. 17 Hier. 11, 19. 19 Dent. 28, 66. 21 Ps. 21,17 sq. ) [*]( 1 patris tui LMBfJ; cf. LXX:$aeds rov ncciQog tJOV abraham et LMv 2 et (ante deus) om. LBv hac A manifestum AL1 B, manifestatumL\'lMv 3 illi B iohannis A 4 uos baptizo MB qui medio uestrum stat et sqq. exhibet W in (ante medio) om, WM uestro L uos on,. L 5 ignoratis A, non nostis WLMB, nescitis v ueniet ex ueniens M. qui ante WM, sed qui s. 1. m. 2 in M 6 corrigiam om. A calciamenta A B 7 lucan WM praecincti fJ 9 ut] et W 10 illi] eir beati] felices WL illi om. W 11 apocalypsis JB regnabit W 12 ei om. B gloriae claritatem Wv 13 nuptiae eius et uxor agniilf praeparauit se M, parauit se B 14 illum om. L 15 tota die ezpandi m. m. M 18 pane AWL; cf. test. II15 eradamus] euellamus M terram A uitam om. A 20 credis AWMX dies ante uitae eras. iftM 21 et foderuntZ pedes meos WLv 22 uero] autem WLMv conaiderauerunt AB, contemplati sunt WLMv conspexerunt AB, uidenuit WLMfJ )

88
diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem. tu autem, Domine, ne elongaueris auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice. eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam. libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in psalmo CXVIII: Confige clauis de metu tuo carnes meas. Item in psalmo CXL: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit Dominus sacrificium suum, sanctificauit uocatos suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt. Item in psalmo LXXXVII: Et clamaui ad te, Domine Deus meus, tota die, expandi manus meas ad te. It em in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Vnde in eu.angelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum habeat uitam aeternam. [*]( 7 Ps 118, 120. 8 Ps. 140,2. 9 Soph. 1, 7. 12 Zach. 12,10. 13 Ps. 87, 10. 15 Num. 23, 19. 17 Io. 3,14 sq. ) [*]( 1 et diuiserirat Mv sibi ponit post uestim. mea WLMv sortem miserunt WLv 2 elonginquaueris WL1 a me om. WL 3 ad defensionem meam respice AB, in auxilium meum intende (adtende L) WLv, om. M eripe A, erue B, libera WLMv framea AB, gladio WLMv et de...meam om. M 4 meam] natiuitatem meam W ui s. I. m. 2 libera A, salua WLMBv de A, ex WLMBv 5 unicornuorum A, unicornium MBv, sed in M um m. 2 8. I. I unicornis W, unicornius L enarrabo WLMv 6 media WMB ecclesia WMB, ecclesiarum L 7 claues M metu tuo] meturio W, timore tuo B carni meae M 8 CXL] CXXVIII B alleuatio WLMv manum AWM 9 BolfoniaeAB, sofooias W 10 faciem (a om.) W apparauit v 11 suum om. W uocitosA, electos WLMBv 12 intuebantur WM 13 LXXXVII] LXXXVIALB etclamaui A, exclamaui WLMBv; cf. LXX: xal IxtxQaga 14 deus meus om. WLMv erpandi A, extendi WLMBv; cf. LXX: διεπέτασα ad te manus meas WLMv 16 minas om. B patiturum A deinde A 17 heremo] deserto B oportet et L 18 homines W eum A, filium WLMBv: cf. Graec. )
89