Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

QVOD IVGVM VETVS EVACVARETVB ET IVGVM NOVVM DARETVR.

In psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. Item in euangelio secundum Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est. [Apud Hieremiam: In illa die contribulabo iugum a ceruice illorum et uincula illorum disrumpam: et non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, et Dauid regem suscitabo ipsis.]

. QVOD PASTORES VETERES CESSATVRI ESSENT ET NOVI INCIPERENT.

Apud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio. Apud Hieremiam prophetam Dominus dicit: Et dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum [*]( 3 Ps. 2,1 sq. 8 Matth. 11, 28 sq. 12 Hier. 30, 8 sq. 17 Ez. 34, 10 sq. 21 Hier. 3,15. ) [*]( 1 et om. L 3 secundo]. I. LV; cf. Sabatier II p. 10 quare AMB, ad quid Lv. fremuerunt AMB, tumultuatae sunt Lv 4 adsteterunt AL conuenerunt ALB, congregati sunt M, collecti dunt v 6 proitiamus M, abiiciamus v ipsorum AMBL1, eorum L\'v i cf. testim. lib. III 119 7. in euangelio om. A sec A, cata LMBv. 8 honerati L, honorati AM 9 reficiam A, requiescerc faciam MBv, requiescam L discite] scitote L 10 animabus LBM*, animis AMl 11 enim A s. 1. honus meum A, sarcina mea LMB, sarcina a - lene A, leuis LMBv . est, om. v; efr. test. III 119 12 Apud Hieremiam — 1.14 suscitabo ipsis om: ALMB 17 ezechihelem LBI, ezechiel M propterea] pro ea A 18 oues meas] eas A 19 etiam AB pascant L et om. B 20 008 B cum om. B iuditio M item apud V 21 prophetam om. LMBv 22 disciplinam L )

49
disciplina. [Item apud Hieremiam: Audite uerbum Domini, gentes, et nuntiate insulis, quae longe sunt. dicite: qui dispergit Israel, congregabit illum et custodiet sicut pastor gregem suum: quia eruit Dominus Iacob et eruit de manu fortioris illius.]

QVOD DOMVS ET TEMPLVM DEI CHRISTVS FVTVRVS ESSET ET CESSASSET TEMPLVM VETVS ET NOVVM INCIPERET.

In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit, cum inpleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic aedificabit mihi domum nomini meo, et erigam thronum eius in saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saecula in conspectu meo. Item in euangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissoluatur. Et: Post triduum aliud excitabitur sine manibus.

I QVOD SACEIPICIVM VETVS EVACVABETVR ET NOVVM CELEBRARETVR.

Apud Esaiam prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit Dominus. plenus sum, holocaustomata arietum. et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. quis enim exquisiuit ista de manibus uestris? Item in [*](1 Hier. 31,10 sq. 7 II Sam. 7, 4 et 5. 12-14 et 16. 15 Matth. 24, 2. 17 Marc. 14, 58. 20 Es. 1, 11 sq. ) [*]( 1 item apud I. 4 fortioris illius om. ALMBV 6 cessaret v; cf. p. 37 l. 25 inciperet] coepisset LM, caepisset B, caepisse A regnoram A, basilion LMBVv libro II. M 9 haedificabis B repleti A 12 aedificaait AL1 nomini LB, nomine , in nomine v; TW o-v6fxca( fiovJLXX erigam] statuam M 13 ipse] ille M 14 conseque.tur M 15 dicit dns B 16 dissoluetur Lv 18 etur et nouum celebraretur ab hill incipit W 19 celebraretur ex celebretur A m. 1 20 esaiam dicit WB prophetam om. WLMBv quo] quod L 21 holocausta A 22 et om. B adipem A, pinguamina WLMBv hyrcorum ALB post nolo add. W: ne sic ueniatis uideri mihi; ovtfav ἔϱχησϑε ὀϕϑη̄ναί μοι LXX (err. J erlull. adu. Iud. cap. 5) 23 eiquisibit A ) [*]( III. ) [*]( 4 )

50
psalmo XLVIIII: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ? immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae, et eripiam . te, et glorificabis me. Item illic: Sacrificium laudis honorificabit me, illic est iter, quo ostendam illi salutarem meum. Item in psalmo IIII: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. Item apud Malachiam: Non est mihi uoluntas circa uos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris. quoniam a solis ortu et usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.