Sententiae Episcoporum

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Victor a Gorduba dixit:

Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem sine baptismo admittit utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat et christianos inquinat.

Aurelius ab Vtica dixit:

Cum dicat apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis communicat qui haereticis sine ecclesiae baptismo communicat? et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissionem peccatorum et sic illis communicetur.

Iambus a Germaniciana dixit:

Ųui haereticorum baptismum probant nostrum inprobant, ut extra ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos negent in ecclesia baptizari oportere.

Lucianus a Rucuma dixit:

Scriptum est: et uidit Deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. propterea censeo haereticos baptizandos esse. [*]( 19 Gen. 1,4. ) [*]( 1 non possnnt S 2 romissione S 3 gorduba/Sy, govLTAv 4 baptissi- mo L 5 haereticorum S communicatione S sine bapt. ad commun.^1 7 inquirat Tl 8 ab utica] abutte T 9 apostulus S alia alienis La 10 quid... alienis S s. I. sine- ex si in T 11 ecclesia 8 12 remissione S, remissam Av 14 lambus S, confessor lambus Eramus germaciana S, germaniciana T sed ana in ras. 15 baptisma v probat S exprobant S 16 ecclesia S negant STl 17 oportet T1 lti lucilianus L rucuna S, rucima L 19 et ut S 20 inter ex in L ixi. 2 non potest T, item l. 21 sed non s. 1. utroque loco 22 et propterea T sed et s. l. ) [*]( 29* )

452
Pelagianus a Luperciana dixit:

Scriptum est: aut enim Deus Deus est aut Baal Deus est. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia est. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?

Iader a Midili dixit:

Scimus non esse nisi unum baptisma in ecclesia catholica, et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus aput nos fuerit, ne se putet extra ecclesiam catholicam baptizatum esse.

Item alius Felix a Marasana dixit:

Vna fides, unum baptismum, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptizare.

Paulus ab Obba dixit:

Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas eorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem Deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos Deus non est? [*]( 2 I Reg. 18, 21. 16 Rom. 3, 3 sq. ) [*]( 1 pelacianus S 2 enim om. A deus deus SL, deus T, dominus deus A, dominus tuus deus v 3 est om. T ecclesia ecclesia est A, ecclesia est S, ecclesia LT 5 ecclesia S 6 confessor et martyr Iader Erasmus; item in Erasmi editione titulus confessor praefigitur episcopo 47. 48. 49. 52. 54. 58. 61. 62. 68. 79. 82., titulus martyr episcopo 72. 76. 80. midili ST, madili L, midila Av 7 baptismum LTA 8 aput] a S fuerit apud nos A 11 alius om. codd. Aug. marazanda T 12 baptisma LA v sole S 14 ab obba SL, a bobba TAv 15 uindicet T 16 si] quia A 17 eorum] illorum A 18 euacuabit T 19 autem ex artem T 20 quomodo autem Sl esse post ueritas A ba- ptismi...p. 453, 2 haereticos om. S )

453