Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS SVCCESSO FRATRI S.

Vt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus [*]( 1 uestram et om. v et nostram om. (i1 2 morantur B 3 opto B frater carissime] st B in deo μν, om. B, in dep semper 17 felix scripsi om. BHT(tuv, add. Oxon. 4 iader ... saluto om. Bfiv pollianus (t euthycianum fl., uthyciano T 5 salutem T. — Cypriano Felix Iader Polianus explicit T, Epistola Felicis explicit B, om. HQfiv. — ) [*]( Epist. LXXX. — Incipit (om. H) epistula beati (sci G) Cypriani ad Successum GH, Incipit (Cypriani add. m. 2) epistola ad Successum T, Incipit (om. tt) ad Successum Wft. — 8 scribere T 9 cIeri T ictu] iciu T 10 istinc] hinc G animi sui deuotione ad diuinam] animatione diuina HTW 11 celeste W, caelesti H gloria H, corona W, coronam T eos] meos T . 12 quomodoquoque W, quod G nobis] his T 13 fuissent (i explorata G ueritate G, sibi ueritatem (tv referrent fl., referret W, referent G 14 uentulantur T 15 sint (t ad] ob ,G 16 ut] et W et diaconi G, om. T in ras. continentia TW, continentiam G animaduerterentur T, enim aduersantur W 17 uero et om. (t uiri et] uiri Oxon. 18 spoliantur TW, expolientur G christi (tl )

840
christiani [esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.

Haec peto per uos et ceteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam inmortalitatem et plena fide ac tota uirtute Domino dicati gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi sed coronari. opto te, frater carissime, semper in Domino bene ualere. [*]( 1 esse om. Gu perseuerant H mutentur T, mulcentur (i, plectentur H matronae uero HT, et romae u 2 adeptis W religentur TW, relegerentur G caesariani autem] causarum atq. u. sed cesarum s. 1. m. 2 3 fuerunt W 4 cessarianas T descriptam T, et inscripti G, et scripti p. 5 deiecit W imperator] imploratione W orationis H, in orationis G, om. W 1 sua W exemplo G, et exemplum T 6 litteras G praesidem H prouinciae G quas om. H 7 stantes] state ergo G 8 et om. T spectantes u et] et de T 9 aeternam T xyxtum Hu1, siitum Gμ2, christum T, crescunt W cymiterium G, cometerio T\', coemiterio Wv 10 VIII. idum agg. T, V iduum aug. H, octauo iduum augustarum (iv die om. W eo diacones] eodem GHT, eode ju, eodem diacones W 11 quartum G, quarum (i in urbem HT, om. W 12 sibi] ibi G fuissent W 14 et] ut W ceteris om. Gu, innotiscant W ut ubique] ubi a 17 cogitant G, concitent T et] ei W 18 dicata Hp., dicat T t in raa. 19 opto ... ualere omGHW; amen add. G 20 in domino om. p. — Ad (Caecili Cypriani epistola ad T) Successum explicit TW, om. GHμ.. — )

841

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIS ET PLEBI VNIVERSAE S.

Cum perlatum ad nos fuisset, fratres carissimi, commentarios esse missos qui me Vticam perducerent et consilio carissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederem, iusta interueniente causa consensi, eo quod congruat episcopum in ea ciuitate in qua ecclesiae dominicae praeest illic Dominum confiteri et plebem uniuersam praepositi praesentis confessione clarificare. quodcumque enim sub ipso confessionis momento confessor episcopos loquitur aspirante t)eo ore omnium loquitur. ceterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus accepta apud Vticam super confessione sententia exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro uobis apud uos confiteri et ibi pati et exinde ad Dominum proficisci orationibus continuis deprecer et uotis omnibus exoptem et debeam. expectamus ergo hic in secessu abdito constituti aduentum proconsulis Cartaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super christianorum laicorum et episcoporum nomine mandauerint et dicturi quod ad horam Dominus dici uoluerit. uos autem, fratres carissimi, pro disciplina quam de mandatis dominicis a me semper accepistis [*]( Epist. LXXXI. — Incipit (Epistola Cecili Cypriani Carthaginiensis epi (3) ad clerum et plebem Kartaginiensem (cartaginis β) Gβ, Incipit ad clerum de Successo Z (fol. 166b), Incipit ad presbyteros et diaconos z (fol. 230&), Ad plebem de suo successu fi, om. r. — 2 et om. G diaconibus rfiv 3 fuisset ad uos Z frumentarios /x 4 me om. z ut hic an Z, menticam z, umquam G 5 uti G de] in Z ortis Gzftp secederem] non crederemus z 6 epo z 9 ipso] illo zμυ, in loco Z t 10 eps scs G omnium om. r ceterorum z 11 multilabitur zμ1, ut labitur Z ecclesiam nostram gloriosam z ego om. Z, ergo z 12 utiram z 13 sententiam GZz 14 ego et om. Z uos om. Z 16 uotis omnibus deprecare z 17 addito z, om. Z consulis z cartaginis Z, ad cartaginem rzp 18 audituri] dicturi G in marg., ab eo audituri z quod Gz imperatores] in populum G super om. p, sub z 20 dominus om. G, deus β carissimi om. t 21 quam] quasi r de om. t ) [*]( m. ) [*]( 54 )

842
et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam uestrum aliquem tumultum fratribus moueat aut ultro se gentilibus offerat. apprehensus enim et traditus loqui debet, siquidem Deus in nobis positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis uoluit quam profiteri. quid autem de cetero nos obseruare conueniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in comminus disponemus. incolumes uos, fratres carissimi, Dominus Iesus in ecclesia sua permanere faciat et conseruare dignetur. [*](1 et om. G et tranquillitatem om. z 2 tenere Z quioquam s 3 de fratribus Zsrp. aut] ut Z 4 etenim rp, autem Z et siquidem z, si quid cum Z deus in uobis G, in uobis deus z, in nobis r positus] possit z 5 loquatur] mandauerit loquetur Z 6 quod G de cetero) de certo r, decet ergo Z nos om. p. conuenit Zrfi in om. zrfip 7 super] semper z confessionem Zrp,1 dei] de ipso s proconsulîs\' Grfip, proconsule Z, consule s sententia feriat Grpp, sententia fuerat z 8 in comminus ... dominus iesus om. r comminus GZ, commune rzβμυ) 9 iesus] noster pv 10 dignetur amen Zz; add. Baiuzius ex libro Fuxensi (?): ita fiat per suam misericordiam. — Ad clerum de sucessi explicit Z, Ad presbyteros et diaconos explicit s J om. Grβμ. — )