Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Accessit autem tibi, frater carissime, ad confessionis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum quod semper nouimus manifestares et secundum latitudinem eius nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. tuis enim uocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et confirmasti ad sustentationem earundem passionum quas patimur securi de praemio caelesti et de corona martyrii et de regno Dei ad prophetiam quam litteris tuis spiritu sancto plenus spopondisti. hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.

Accipimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. sicut et Noe optulit Deo et delectatus est Deus. in odorem suauitatis et respexit in sacrificium eius, ita et in uestrum respicit et delectatur reddere uobis huius tam boni operis mercedem. peto autem . [*]( 1 in cursu] ad confessionem H est et] est Thp, 2 occupati HT de quod coepisti BQHp,1, prior et coronatur H de nobis B 3 demonstrans H, demonstrationem BTQhfi et indiuiduam Q qua] quam BQ semper] spem per B 4 fuit om. B sptTunus H coniunctione v 5 tllarum] initiarum B, unitarum Oxon. gratiam et unam coronam B 6 tibi om. B 7 mensuram B\'TQh 8 diem B et expo Q (exh. M) 9 pectus] tempus B 10 manifestare eas BTQh et] sed B nobiscum] nobis BH1 11 mereremur H re s. I. 12 erant et BQ 13 ornasti B confirmati sumus H} 14 patimur] patienter TQh, patienter sustinemus (i; fort. patimur patienter 15 ad prophetiam] ex prophetia Hv quam nobis V 16 spondisti B 17 confidimus H 19 accepimus BHfiv quod est V cyrino BV 20 abste B et noe] noe T 21 deus] deo B odore h 22 respicite T, respiciet V, respiciat Mfiv delectabitur V, delectetur /xr 23 reddens B nobis T tam] iam TQ )

838
ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. opto te, frater carissime ac desiderantissime, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. uale.

CVPRIANO CARISSIMO ET DILECTISSIMO FELIX IADER POLIANVS VNA CVM PRESBVTERIS ET OMNIBVS NOBISCVM COMMORANTIBVS APVD METALLVM SIGVENSEM AETERNAM IN DEO

Resalutamus te, frater carissime, per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adiuuantibus orationibus tuis: a quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum litteris tuis quas misisti, in quibus dignatus es de uerbis caelestibus nos tamquam filios confortare. et Deo patri omnipotenti per Christum eius gratias egimus et agimus quod sic confortati et conroborati 15 sumus per tuam adlocutionem, petentes de animi tui candore ut nos adsiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut [*]( 1 cyrinum V, cyprianum B feci V, fecit B opto ... uale om. B 2 fratres T desideratissime T 3 nale om. Q, nalete p. — Caecili Cypriani ad Lucium explicit B, Ad Lucium et qui cum eo sunt explicit TQ, om. Hhfi. — ) [*](Epist. LXXVIIII. — Incipit epistula (Ad sanctum Cyprianum 0) Felicis Iaderis (Iader T, om. B) Poliam (Polianis T, om. B) BTfl, Cypriano Felix Iader hanc mittunt epistolam H, Rescripta Iaderis Foelicis et caeterorum * fol. 192b, Incipit Foelix Iader Pollianus fJ- (ol. 158. — 5 cyprianus B1 \' et dilectissimo om. B ader B .6 pollianus p conpresbyteris p et omnibus om. v uobiscum Hp 7 siguense ft\'v, singuense βμ2, singuensem B, singuentem v in dno v, in dum T; aeternam in domino v 9 resalutauimus p frater om. Bv herenianum v, hennianum Tp. hypodiaconum om. v 10 et lucianum BT{J, lucianum v et om. v 12 oblationes B1H1 nomine om. B quantitatem] non minimam quantitatem βυ tuis om. Bv 13 misisti] scripsisti v caelestibus uerbis H 14 filios tuos B confortari plv 15 eius v 8. l. m. 2 egimus et om. B 16 per tuam] perpetuam T 17 tuis nos adsiduis orationibus H mentem BTp )

839
confessionem uestram et nostram quam Dominus in nobis conferre dignatus est suppleat. saluta omnes qui tecum commorantur. optamus te, frater carissime, in Domino bene ualere. [Felix scripsi.] Iader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.