Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et ad illam partem bene a uobis responsum est, ubi Stephanus in epistola sua dixit haereticos quoque ipsos in baptismo conuenire et quod alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum, quasi et nos hoc facere debeamus. quo in loco, etsi uos iam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus non esse mirum sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen quod est maximum unum et eundem consensum tenent, ut blasphement creatorem, quaedam somnia sibi et fantasma ignoti Dei confingentes, quo utique consequens est sic consentire in baptismi sui uanitate ut consentiunt in repudianda diuinitatis ueritate. de quibus quoniam longum est ad singula eorum uel scelesta uel superuacua respondere, satis est breuiter illud in conpendio dicere eos qui non teneant uerum Dominum patrem tenere non posse nec filii nec spiritus sancti ueritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygas appellantur et nouas prophetias usurpare conantur nec patrem possunt habere nec filium quia nec spiritum sanctum: a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit spiritum per Montanum et Priscam locutum. in quibus cum animaduertamus non ueritatis spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem uindicant Christum habere non posse. sed et ceteri quique haeretici, si se ab ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in ecclesia constituta sit, ubi praesident maiores natu qui et baptizandi et [*]( 3 quae E2 I, qui E\' Q asserunt El, adserint Q 7 quod] quod ad Ev 8 debemus Q 9 quisq. Q (quia M) 13 tenet E quadam Q 14 phantasmata v quo] quos c 16 ueritatem Q 18 eos I sed s. I. uel ac 19 teneri M (tenere Q) posse I, possint EQ et 8.1.1 fili Q 20 catafrigas EIQ (uel catafrige I 8.1.) 21 quia nec spiritum sanctum scripsi, quam scm MQI, nec scm Q1, nec EI, nec spiritum sanctum v ex Cauckii coni; cf. p. 815,15 24 prisca EQ 25 sed terroria Q 26 prophetia Q 28 si om. Q )

815
manum inponendi et ordinandi possident potestatem. haereticum enim sicut ordinare non licet nec manum inponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte et spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. quod totum nos iam pridem in Iconio qui Phrygiae locus est collecti in unum conuenientibus ex Galatia et Cilicia et ceteris proximis regionibus confirmauimus tenendum contra haereticos firmiter et uindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.

Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam natiuitatem in haereticorum baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur spiritum sanctum non esse, considerent et intellegant spiritalem natiuitatem sine spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Iohanne baptizati fuerant, priusquam missus esset a Domino spiritus sanctus, baptizauit denuo spiritali baptismo et sic eis manum inposuit ut acciperent spiritum sanctum. quale est autem ut cum Paulum post Iohannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse uideamus, nos eos qui ab haeresi ad ecclesiam ueniunt post inlicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? nisi si his episcopis qui nunc minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus inpositionem uenientibus haereticis dare spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Iohanne baptizatis spiritum sanctum per manus inpositionem daret, nisi eos prius etiam ecclesiae baptismo baptizasset.

Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizauerit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi potuerit inuocata trinitate nominum patris et filii et spiritus sancti. deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt, ut qui est in ecclesia perfectus et sapiens hoc [*]( 1 manu M (manum Q) haeretico v 3 et] nec v, aut Morelius 4 quod] quo Q 6 galathia I et cilicia om. v 11 quos] quo Q 13 natinitatem] in hereticorum bajvtiBma add. E, exp. m. 2 14 paulus apostolus I 15 spB scs a dno Iv, a dno scs EQ 20 qui MQX, quibus EIQ*, de quibus coni. Pamelius, qui sunt coni. Routh; sed nihil mutemdum 28 poterit Mv . Irwioca trinitatem EI 29 quam M a eras. (quam Q) 30 ut quis I, at quis Cauchius hoc] qui hoc v )

816
aut defendat aut credat, quod inuocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant, quando et qui baptizat habet spiritum sanctum et baptisma quoque ipsum non sit sine spiritu constitutum. sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua baptismi gratiam consequi posse. quod et ipsum sine dubio ridiculum est, quasi de caelo adducere ad se possit aut mens praua iustorum sanctificationem aut fides falsa credentium ueritatem. non omnes autem qui nomen Christi inuocant audiri et inuocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent. nulla denique differentia est inter pseudoprophetam et haereticum. nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento baptismi fallit. mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum uoluntates.