Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Volo autem uobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. ante uiginti enim et duos fere annos temporibus post Alexandrum imperatorem multae istic conflictationes et pressurae acciderunt uel in commune omnibus hominibus uel priuatim christianis: terrae etiam motus plurimi et frequentes extiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam ciuitates in profundum recepta dirupti soli hiatu deuorarentur, ut ex hoc persecutio quoque grauis aduersum nos nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra prouincia praeses, acerbus et dirus persecutor. in hac autem perturbatione constitutis fidelibus et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus et patrias suas [*]( 11 Marc. 13, 6. ) [*]( 9 omnis Q 11 ipse M 8.1 m. 2 (exh. Q) 13 denique] quippe v 15 baptisma E 17 nolo E historia rei coni. Bouth 19 isti E 22 ut et]. Et EMQ, nt I 24 dirrupti E 25 graacs Q\' (graais MQ2) nomini MQ\', christiani nominis EIQ*v quaeue M* (quae Mx Q) 26 aetates Q 28 aceraas EIIQ 29 hue] hoc Q 30 illac Qlt illoc Q\' (illuc M) )

817
relinquentibus atque in alias regionum partes transeuntibus (erat enim transeundi facultas eo quod persecutio illa non per totum mundum sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier quae in extasin constituta propheten se praeferret et quasi sancto spiritu plena sic ageret. ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens et facere se terram moueri polliceretur: non quod daemoni tanta esset potestas ut terram mouere aut elementum concutere ui sua ualeret, sed quod nonnumquam nequam spiritus praesciens et intellegens terrae motum futurum id se facturum esse simularet quod futurum uideret. quibus mendaciis et iactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi oboedirent et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hieme nudis pedibus per asperas niues ire nec uexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Iudaeam et Hierosolymam festinare fingens tamquam inde uenisset. hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur: quod paulo post detectum est. nam subito apparuit illi unus de exorcistis uir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conuersatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant excitatus erexit se contra illum spiritum nequam reuincendum: qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat uenturum quendam auersum et temptatorem infidelem. tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. atqui illa mulier quae prius per praestigias et fallacias [*]( 1 partes regionum 10 3 et mersit QMX 4 exasin M (exstasin Q) profetin Q 6 ferebantur E 7 ac mirabilia I portentuosa I 8 terram ... l. 9 ut add. M m. 2 in marg. moueri om. EQ demon itanta Q, demon in tanta E 9 ui sua] uisu EI, sed Is. l. uel ui 10 nonumquam I, non EQ spiritus nequam v, spiritus I 14 quo « que E, quocuq. Q illa MQ1 15 crudam hiemem MQ1 17 hierusolimam EQ 18 rusticum ut sit έπιϰώριον Routh et om. Q 20 illo MQl. 21 cxortationem Q 24 ad reuincendum coni. Routh 27 spiritum] non est spm MQl; fort. daamonis spiritum qui putabatur M (qui om. Q) 28 atqui] atque EIQ ) [*]( III. ) [*]( 52 )
818
daemonia multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera quibus plurimos deceperat etiam hoc frequenter ausa est, ut et inuocatione non contemptibili sanctificare se panem et eucharistiam facere simularet et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima uerba interrogationis usurpans, ut nihil discrepare ab ecclesiastica regula uideretur.

Quid igitur de huius baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizauit? numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt conprobant, maxime cui nec symbolum trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? potest credi aut remissio peccatorum data aut lauacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quamuis ad imaginem ueritatis tamen per daemonem gesta sunt? nisi si et daemonem in nomine patris et filii et spiritus sancti gratiam baptismi dedisse contendunt qui haereticorum baptismata adserunt, apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino sanctus spiritus non est.

Illud etiam quale est quod uult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimonia Christi ? nam si non mentitur apostolus dicens: quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis, utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. si autem induit Christum, accipere potuit et spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi uenienti ad accipiendum spiritum manus inponitur: nisi si a Christo spiritum diuidunt ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic spiritus sanctus. [*]( 21 GaL 3, 27. ) [*]( 1 multas 1 moliebatur] mouebatur EIQ 3 panem] pacem EI 4 sine] non sine coni. Oxon.; sine sacramentum solitae precationis offerret coni Sigaltius 5 usitate MQl 6 nichil J, nil v 13 ubi] ubiuis EI 14 demone MQl 15 contendunt I, contemnunt EQ et s. l. I 16 baptisma 117 deserant E et s. I. I, defendunt 117 17 error est] errorem MQl 18 illos] illud illoa E sps BCS Iv 20 sanctimoniam Iv 21 quodquod MQ1 26 diuidunt Q, induit EI, noa induit coni. Cauchim, non ducit coni. Bouth 27 illic autem Q )

819