Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit: Ccum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.2 ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest: utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia. neque a sancto spiritu potest.
Aut si effectum baptismi maiestati nominis tribuunt, nt qui in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque [*]( 3 I Tim. 6, 3—5. ) [*]( 1 praeceptor 01 2 paulus om. BT monet C quoquo L instruit] instituit T docens Cl 4 dno nro iesu christo T& doctrina B 5 et] est v discede BLPTV, discende C\', discedendum C2v 6 plane ac] sane et v 7 preponitur C1 quae] nt C 8. 1. 8 et L s. I. 9 sed] sed sine paenitentiae manum B 10 ad ex ab C 12 caelestis (P disciplinae C de om. P 13 id om. B cyristiani Ll antichristi ex orachristi C quae] qua T 14 uero] uero dixit T animae C quae prauitas in pranitasq. corr. T 15 et de] et T christo dno et do nro T* nostri] non up. L traditionem T 16 idcirco om. B hapnt L 17 et si] si BC 18 spiritus sanctns v quia] qui B extrarios BLPTY, extraneos Cv; cf. p. 780,1 19 unitate eadem B constitit L 20 esse L B. I. et esse B b ex ad T 21 sco spo Lspirita sancto v ** potest C ab eras. )
Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: seruauit nos per lauacrum regenerationis. si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est ? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae. si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse.
Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum [*]( 4 Tit. 3, 5. 9 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 2 enim esse] e enim C 4 seruaMt T 8 regenerat B, genere C1 10 ea] ea * T, eam L 11 aquae] in uerbo add. B ai] est exp. C 12 a om. C 13 haeresis B, quod heresis T quod 8. L, heresin L pritu nec L 8. l. 14 eius *\'w T (ftlio eras.) possit in posse corr. T filius ClTl generari T non] nec T s. l. 15 non] nc B inpositione JB. qui BC quando exp. C, tunc B 16 accepit C* sed] et B baptismo] ecclesiae baptismo Bv ut exp. C spiritum sanctum Cv iam om. C renatns C re 8. 1. 17 accipit C* factus LPT* ante] add. enim CT2v 18 dens eum fJ, dens C quod plasmanite C et tunc CTv sed in T et 8. I. insnfianit Bv ....22 parere ex parare C, praeparare P et ei qua et] ex qua Tl 23 nt] autem add. T 8. 1. 24 habeat] habere exp. C, om. v )