Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non [*]( 1 Ios. 2, 18. 19. 16 Io. 10, 30. 18 Io. 10, 16. ) [*]( 2 collegis 8 ipsa B, ipsum S 3 omnes C1LR1 exierint S osteum S, hostium C 4 tibi Q (sibi M), ibi L 5 et otn. B 6 collegi S quisquis Bv 7 ecclesiam QS 8 ecclesiae C1, ecclesia gratiam B reum] sibi add. CQv 9 futurum ... sibi om. B quod p.] quo p. B 10 explanato B, exclamat 8 dicens C 11 uitandum] mnltandum B ut] et C 12 est enim qui] enim qui Q, enim v sibi rens C erit qui v non ex nam C 13 deiectus C et heretica CQB 14 damnatur Cl, datus S 15 nobis B de om. B 16 unum sumus ego et pater Q (ego e. p. unum snmns M) 18 et om. C erit] erunt Q 19 adnumerare S 20 pastor haberi] pastore S; fort. pastor esse qui om. S 21 et om. C dni CB snccidanea L, succedant ea CMBS (succedanea Q) 22 ipso CLPBv 23 inimicos B ) [*]( m. ) [*]( 48 )

754
habitans in domo Dei id est in ecclesia Dei, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo? denique unanimitatem christianam firma sibi adque inseparabili caritate conexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. nam quando Dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinis plurimis expressum adque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. si Nouatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi poculo et ipse conmixtus est, poterit uideri et unici ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit ecclesiae unitatem tenere.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum et quam sine spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei adquirant qui schisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum scriptura diuina, ubi a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scissae sunt et relicto rege suo alterum sibi foris constituunt: et indignatus est, inquit, Dominus in omni semine Israel et dimouit eos et dedit eos in direptionem donec [*]( 3 Ps. 67, 7. 20 II Reg. 17, 20. 21. ) [*]( 1 dni Cl dei] christi CR 2 unianimes CL, nnanimitas S psalmis] psalmista C 3 habitare CR nnianimes OILS et ita saepius 4 cristianam S 6 declyantur 01 . 7 con- iestmm R 19 botruis C1LPQR1V, botruifl S, botria C2R2v semis ex amicis L, racemis C 10 expressum] et presumat R . Item L, om. P 11 commistione S adunate Q, adunitate S: fort. ad for. 110 ^ unitateni copulatamjjrunt spm R. om. si nouatianus ... p. 765,11 peccare coepe 12 huic ex hic C si om. S 13 poterit) potest C {14 constituerit S ecclesia im 115 et quam] est quam S 16 sibi] subi S mxima S, maxime C indignationem L 17 chrisma S foris pseudoepiscopum om. S foris posito C 18 regnorum ... tribu om. L 19 tribu] tribus PQ, patiifous 8 decim P schissae 8 20 sint LPS sunt et fort. expungenda constituerunt v, instituerunt C 21 est om. 8 omne sem C istrahel QS (isrl M) ita sacpius )

755
abiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabat. indignatum esse Dominum dixit et eos in perditionem dedisse quod ab unitate dissipati essent adque alterum sibi regem constituissent. et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret adque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere et aquam bibere uetaretur. quod cum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim diuinae censurae maiestate percussus est, unde regrediens inpetu ac morsu leonis in itinere necaretur. et audet quisquam uestrum dicere aquam baptismi salutarem et gratiam caelestem communem cum schismaticis esse posse, cum quibus nec terrestris ** nec saecularis potus debeat esse communis? satiat adhuc in euangelio suo Dominus et maiorem intellegentiae lucem manifestat quod idem qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles conputarentur. nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandauit et dixit: in uiam nationum ne [*]( 20 Matth. 10, 5. ) [*]( 1 quia] quo C 2 ieroboam C et postea 3 nabath v, iobath C, manabat S dno L dixit CLPQSV, dicit v 4 eos *** M qui eras. (eos Q) disBnpati L adq. ad M (adq. Q) 5 constitonit S indignatione dns P 6 aduersos S fecerunt CS ut C a. l. cum om. S 7 ad] ab S ieroboam L asset] est L ei] et C exprobaret CL 8 praedicaret S panem ... uetaretnr om. kic S et inserit l.13 post gratiam caelestem et 9 uitaretur L non om. S oustodissent S 10 prandidisset Q, prandedissent S censura maiestatis ex censure maiestate ate C 11 unde S, ut inde CLPQv recedens CV impetum Q 12 in om. L . uestrum S, om. CLPQv 13 et gratiam caelestem] et gratiam salutarem et gratiam caelestem et S; cf. 1. 8 commune S 14 terrestris] cibus add. v 15 putus S debet v satiata C, latiati M (satiat Q), sonat Pamelius 16 maiore LP intellegentiae saae S luce LPS hiidem LPQ 17 se tunc v stinderant LQS, insciderant P 18 samaiia C conputarenturl communicaretur S 20 mittere C, inmitteret M (mitteret Q) ) [*]( 48* )
756
abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis. ad Iudaeos prius mittens gentiles adhuc praeteriri iubet: addendo autem et ciuitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

Quod si aliquis illud opponit nt dicat eandem Nonatianum legem tenere quam catholica ecclesia teneat, eodem symbolo quo et nos baptizare, eundem nosse Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse quod uideatur interrogatione baptismi a nobis non discrepare: sciat quisque hoc opponendum putat primum non esse unam nobis et schismaticis symboli legem neque eandem interrogationem. nam cum dicunt credis in remissionem peccatorum et uitam aeternam per sanctam ecclesiam, mentiuntur interrogatione, quando non habeant ecclesiam. tunc deinde uoce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari nisi per sanctam ecclesiam posse, quam non habentes ostendunt remitti illic peccata non posse.

Quod uero eundem quem et nos Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. nam et Core et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum nouerant, pari lege et religione uiuentes, unum et uerum Deum qui colendus adque [*]( 1 abieritia S, ieritis C\'LPQ, geritis O. sainaritarum L item. 2. 3 intraneritis S, introieritis CLPQv 2 prius] primum C gentilem C praeterire C 4 erunt O. aciasmatici C; deinde repetit p. 755,14 esse posse c. q. nec terrestris nec e. p. d. e. c. satiaU a. L e. a d. et maiore L luce manifestat quod gentilis C1 7 cato- lica 8 tenet S 8 quo et nos C 8.1. nosse] filium nosse 8 eundem f. cbristom om C1 9 eundem spiritum om. S ac om. L, hac 8 propter hoc] propterea V 10 in interrogatione Qv 11 quisquis c opponidum Cl 13 symbnli S nec ex nihil S m. 2 14 in om. c remissione QS 15 mentiuntur ... L 17 peccatorum om. 8 in interrogatione Cv 16 uoci snae C1 17 dari non C «ccleria L posse C, dari posse 8, om. LPQ quam] qua SQ1, quando M 18 illis S posse ex esse C, habere non posse S 19 quem] quod S 21 potest] possent 8 corjfre P c in ras., chore Cv et abiron et datbans 8 22 aron QS mojsen CPQ, moses L 23 adque innocandus om. 8 )

757
inuocandus fuerat inuocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione Dei adque ordinatione Domini perceperat sacrificandi sibi licentiam uindicauerunt, diuinitus percussi poenas statim pro inlicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia inreligiose et inlicite contra ius diuinae dispositionis oblata. turibula quoque ipsa, in quibus incensum inlicite fuerat oblatum, ne in usum de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis diuinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, iussu Domini conflata adque igne purgata in laminas ductiles producuntur et adfiguntur altari secundum quod loquitur scriptura diuina. memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron inponere incensum ante Dominum ut non sit sicut Core. et tamen illi schisma non fecerant nec foras egressi contra Dei sacerdotes inpudenter adque hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes et contra pacem adque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum adsumere et baptizandi adque offerendi licentiam uindicare conantur. quomodo perficere quae agunt aut impetrare aliquid inlicitis conatibus de Deo possunt qui contra Deum quod eis non licet moliuntur? quare qui Nouatiano siue ceteris eiusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.

[*]( 12 Num. 16, 40. )[*]( 1 quia] quo S 2 qui* L, quia Q1S (qui MQ1) 3 dignatio 8 domini L, dei atq. S, om. CPQV perceperant S (Tdiuinae om. S 7 thuribula PQS ipsa] illa C in quibus om. S 8 usum CS, uflu LPQv 9 et ultionis om. S corrigentis S 10 eiiberent S 11 laminas L2PQ, flamminas Ll et adf*iguntur L (1 eras.), om. S 12 et loquitur C 13 ut] et S reoedat 8 15 dm S sit om. C sicut ex sic L chore Cv; pereant add. C e. I. sibi schisma C 16 sacerdotis S 17 reuelauerant QS, rebellauerunt L hii L t. I. 20 quae] quod C 21 inlicitos S conantibus Ql (conatibus MQ1) 22 nouatianus L 23 sine om. C ceteros S, ceterisque C schismaticos 8; fort. qui Nouatianos siue ceteros e. schismaticos (cf. App. 54,12) 24 et sanctificari om. S salutare S 25 posse et S, possit C, potest L )
758

Adque ut magis intellegi posset contra eiusmodi audaciam quae sit censura diuina, inuenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separauerint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum. et quod comminatus per Moysen Dominus fuerat impleuit, ut quisque se a Core et Dathan et Abiron non separasset poenas statim pro impia communione persolueret. quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes inreligiosa temeritate miscuerunt. sicut etiam per Osee prophetam spiritus sanctus contestatur et dicit: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur, docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio coniungi qui fuerint eorum peccato contaminati.

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia diuinitus inrogantur? aut quomodo tales iustificare et sanctificare baptizatos possunt qui hostes sacerdotum aliena et inlicita et nullo sibi iure concessa usurpare conantur? quos tamen ipsos non miramur pro sua prauitate contendere. adserant necesse est singuli quique quod faciant, nec uolunt uicti facile [*]( 5 Num. 16, 26. 14 Os. 9, 4. ) [*]( 1 ut] quo C s. I. audaciam] aciam S, licentiam et aodaciam Q 2 facinora L 4 per om. C mosen L 5 dum Q a om. S 6 durissimonim istorum C 7 homnibus C, hominibus S peccatis CV 8 comminaturs S 9 quisquis v coreb S datham S 10 et poenas \'s impia] coniuratione et add. C quod Cl 11 noxios S omnes et] do se C o in ros. 12 praepoaitum et sacerdotem dei C 13 miacaerit C, miscuerint v profeta 8 14 sanctus om. S dicat M (dicit Q) 15 ea] ea non C 16 centaminati L, exp. m. 2 onnes om. S 17 coniungi] conpungi C fuerunt C\' eorum] omnium S 20 quomodo ex q homo C et sanctificare om. V 21 hostes exp. L, hostias C i 8. 1. et aliena 11 (aliena Q) 22 iura P 23 adserant] enim add. CVv 24 faciant S, faciunt CLPQV )

759
succumbere, quamuis sciant id quod faciant non licere. illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, christianos antichristis adsistere et praeuaricatores fidei adque ecclesiae proditores intus in ipsa ecclesia contra ecclesiam stare. qui quoniam pertinaces alias et indociles uel hoc tamen confitentur quod uniuersi siue haeretici siue schismatici non habeant spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possint, dare autem spiritum sanctum non possint, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant. spiritum sanctum..

Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat m euangelio suo Dominus per eos solos posse peccata dimitti qui habent spiritum sanctum. post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat sanctum spiritum. denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Iohannes accepit ante spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus, ut certum esset adque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant spiritum sanctum. [*]( 14 Io. 20, 21-23. ) [*]( 1 sciant] scismus S id q. faciant om. S faciunt CLv 3 antecristis S, anticristis LQ, antichristo C 4 proditore S in om. Cl Q, intra v ecclesiae CQ (ecclesia M), septa ecclesiae v\' quoniam] quamquam v 5 aliis P dociles S 6 sine haeretici om. S 7 et] e C et ideo ... sanctum om. S possint LP, possunt CQSv 8 possint LPS, possunt CQv 9 habent C 10 spiritum sanctum] licentiam C 12 posse peccata sua S, peccata V, peccata posse v 13 dimitti] remittantur S habeant CLQv 14 enim om. S et dicit] dicens S 17 cui C remittetur S, remittuntur CP illis C si om.C 1sdetenebitis detinebuntur quod C eum] eos C s s. l. 19 habet P, habeant C\'l 20 spm scm CLPQv ipsum om. C dum christum V nrm P s. 1. m. 2, non C, scm V 21 ante accepit S 22 esse in L )

760
itaque qui haereticis siue schismaticis patrocinantur, respondeant nobis habeantne spiritum sanctum an non habeant si habent, cor illic baptizatis quando ad nos ueniunt manus inponitur ad accipiendum spiritum, quando iam utique aceeptus sit ubi si fuit dari potuit? si autem foris cuncti haeretici et schismatici non dant spiritum sanctum et ideo apud nos manus inponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet spiritum sanctum non habere. et idcirco ut secundum diuinam dispositionem adque euangelicam ueritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint, ecclesiae baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab aduersariis et antichristis ad Christi ecclesiam ueniunt.

Quaesisti etiam, fili carissime, quid mihi de illis nideotnr qui in infirmitate et languore gratiam Dei consecuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint sed perfusi. qua in parte nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quo minus unusquisque quod putat sentiat et quod senserit faciat. nos, quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia diuina nec minus aliquid illic posse contingere, ubi plena et tota fide et [*]( 1 patrocinatur] propinatur S 2 habeantne L, habeant LPS, aa habeant Qv si habent om. 8 3 baptizatas S 4 quando] cum v utique 8, utique illic CLPQv acceptam C sit] est 8 5 si om. P dare C1 cuncti] tincti c et schismatici om. 8 6 dant S, habent LPQv, habeant C illis inponitar C 7 nec est] necerae est P dari om. S 8 eos] eo S quod Jf (quos Qi 9 essepiritam 81 ut om. C 11 et] atq. ut et C ut s. I. 12 baptisimi 01 omnes] dns C ab om. ClS aduersarios Cl 13 antichristos Cl, antichristus 8 Caecili Cipriani ad Magnom de Nouatiano et de his qui in lecto consequuntar explicit S, Ad Magnum de Nouai eiplicit L, Ad Magnum de Nouatiano explicit incipit eiusdem secunda EQ, Eiplicit ad Magnam de Nouatiano incipit ad eundem Magnum de his qui in lecto consequuntur P, Ad Magnum de his qui ab hereticis baptizati sunt rebaptizandis eiplicit incipit ad eundem de baptismate infirmorum B, IT QST C. — 14 quaesistis E 15 domini V 16 loti s C 17 nemine Q (nemini M), neminem E uerecundiam MQl modestiam nostram CMQ\' 18 unusquisque] quisque EQ putauerit CV 19 conspicit nostra mediocritas C 20 et debilitari om. C 21 tota et plena C fide et] fide B )

761
dantis et sumentis accipitur quod de diuinis muneribus hauritur. neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia ut in lauacro carnali et saeculari sordes cutis et corporis abluuntur, ut et aphronitris et ceteris quoque adiumentis et solio et piscina opus sit, quibus ablui et mundari corpusculum possit. aliter pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur. in sacramentis salutaribus necessitate cogente et Deo indulgentiam suam largiente totum credentibus conferunt diuina conpendia. nec quemquam mouere debet quod aspargi uel perfundi uidentur aegri cum gratiam dominicam consequuntur, quando scriptura sancta per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: et aspargam super uos aquam mundam, et mundamini ab omnibus inmunditiis uestris et ab omnibus simulacris uestris. et mundabo uos, et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis. item in Numeris: et homo qui fuerit inmundus usque ad uesperam, hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. si autem non fuerit purificatus die tertio et die septimo, non erit mundus, et exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua asparsionis non est super eum sparsa. et iterum: et locutus est Dominus ad Moysen dicens: accipe Leuitas de medio filiorum Israel, et [*]( 12 Ez. 36, 25. 26. 16 Num. 19, 8. 12. 13. 22 Num. 8, 5—7. ) [*]( 1 sumentis] accipientis B de om. C auritur Q 2 contagi P, contagia abluuntur B ut E, aut P 3 lauacro] aquae add. B Bordes ae E et] e* E corpore EQ ut et] ut P1® 4 aphonitris BEQ, adfonitris C 5 corpusculi 01 possit exp. et pectus B. l. C 6 abluitur credenti B per fidei] perfidi B 7 mnndantur B, pnrgatnr C dei MQl 9 aspergi BPtJ, abspargi C\' 10 aegris C 11 ezechielum B, ezeciel Q loquitur 01 12 aspergam BC2Pv 13 mnndabimini CP 14 et mondabo] emnndabo B*v et dabo nobis P 8. l. m. 2 15 spm nouum ex spm scm C dabo in nos C, om. V 17 huic M (hic Q) tertia E die om. B 18 et mundus ... l. 19 septimo add. CP in marg., om. B 19 die tertio et die septimo purificatus non fuerit C 21 asparsionis QV, aspersionis Cv, asperginis BP eum om. B asparsa CEQ 23 leuuitas P )
762
purificabis eos. et ita facies eis purificationem eorum. circumsparges eos aquam purificationis. et iterum: aqua asparsionis purificatio est. unde apparet asparsionem quoque aquae instar salutaris lauacri optinere et quando haec in ecclesia fiunt, ubi sit et accipientis et dantis fides integra, stare omnia et consummari ac perfici posse maiestate Domini et fidei ueritate.

Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos uocant, non inuenio unde hoc nomen adsumant: nisi forte qui plura et secretiora legerunt, apud Hippocratem uel Soranum clinicos istos deprehenderunt. ego enim qui clinicum de euangelio noui scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto iacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quo minus ad firmitatem caelestem plenissime perueniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et uegetatis uiribus sustulisse. et idcirco quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus iudicetur legitimus quisque fuerit in ecclesia lege et iure fidei diuinam gratiam consecutus. aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod ab aqua salutari tantum perfusi sint, si inanes et uacui sunt, non [*]( 3 Num. 19, 9. ) [*]( 1 parificatione B 2 aquam] aqua Bv 3 sparsionis BC inde M (unde Q) aspersione B 4 aqua P, aquam C m ex ae lauacri salutaris C 5 haec C B.l. m. 2 dandis C\' 6 alt. et om. C 8 eos om. B aquae M (aqua Q) 9 non u; nos C cillnicos clinicos C os 8. l., ϰλειΝιΝιϰωC BP, ϰλειΝιϰωC Q, clinicos ϰλειΝιϰωC M 11 hyppocraten EQ, ypocraten B sorandum M (soranom Q), sorarum C ϰλειΝιϰωC EPQ, ϰΑεΝιϰωC B 12 ϰλειΝιϰΟΥΜ P, ϰλειΝι- clinicam ROYM M, ϰλειΝιτROYM Q 14 iacentis E hoc fuisse M (.obfuisse Q) 15 infirmitatem Cl indulgentiam CMQX 16 dmcae ElQ, dmcam C excitatam C grabato EP, grabatto BCQ 17 grabbatum E, grabattum BCQ 18 quantum] tantum EQ fides C 19 quisquis 11 20 ∗∗∗ fuerit B pro eras. 21 aliquid B consecutns Q ab aqua P, ad aqua Q, aqua BEC*, aliqua C* 22 salutari om. B si] sed v )

763
decipiantur, ut si incommodum languoris euaserint et conualuerint, baptizentur. si autem baptizari non possunt qui iam baptismo ecclesiastico sanctificati sunt, cur in fide sua et Domini indulgentia scandalizentur? an consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breuiore et minore mensura muneris diuini ac spiritus sancti, ut habeantur quidem christiani, non sint tamen ceteris adaequandi ?