Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quin immo spiritus sanctus non de mensura datur sed super credentem totus infunditur. nam si dies omnibus aequaliter nascitur et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae aeternae pari aequalitate largitur? cuius aequalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de caelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis caelestis et cibum Christi uenientis ostenderet. illic enim sine discrimine uel sexus uel aetatis gomor singulis aequaliter colligebatur. unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus diuidi sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi. plane eadem gratia spiritalis quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur in conuersatione adque actu nostro postmodum uel minuitur uel augetur, ut in euangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro uarietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam uel tricesimi uel sexagesimi uel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur. adhuc uero . cum singuli ad denarium uocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur ? [*]( "3 scanctiflcati] sci B ■ 4 scandalizantur CVv quidam C" 5 et mensnra C 6 non] et non C 8 quin ... credentem om. C de m.] ad mensuram v 9 totus] datus P 10 luce] modo C 8. I. m. 2 11 christi C sua om. C 14 defluerent Bx parefignratione M (praef. Q) 15 ostenderet] exprimeret CV 16 sem M (aexus Q) singnli B, a singulis Cv 17 apparet C 20 gratiam C muneris ex munus C 23 euangelium EQ 24 adsnmitur BP 25 tricensimi BM, tregensimi Q, trigesimi E aexagensimi BQ 26 fructum B exuberant B comulatur C\' Q ad hoc E 27 quod M (quid Q) ut om. C adeo C 28 ut ne humana C ut ne s. I. )

764

Quod si aliquis in illo monetor quod quidam de his qui aegri baptizantur spiritibus adhuc inmundis temptabantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere, in baptismo uero omne nequitiae suae uirus amittere. quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tam diu resistere potuit et praeualere donec ad aquam ueniret: quo cum uenisset, et uictus est et extinctus. mare autem illud sacramentum baptismi fuisse declarat beatus apostolus Paulus dicens: nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari. et addidit dicens: haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas uoce humana et potestate diuina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat. cum tamen ad aquam salutarem adque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur et homo dicatus Deo diuina indulgentia liberatur. nam si scorpii et serpentes qui in sicco praeualent, in aquam praecipitati praeualere possunt aut sua uenena retinere, possunt [*]( 9 I Cor. 10, 1. 2. 6. ) [*]( 1 iis a 2 baptizabantur JSQ1 (baptizantur MQI) temptabantur BOEPQV, tentantur c sciant P 4 uirus C us ex o admittere O. 5 et om. BP, est C* 7 quo. P, quod C\' 8 saeramento EQ 9 dicens paulus B enim] autem C 10 quia] quo oms C 11 prius et om. B moysi EQ, moyaen CP 12 baptizandi Bv, bapti P snnt et QV, sunt BCEv et in nube et in mari om. P 13 autem P 8.1. m. 2, om. C fuerant B 14 etiam geritur om. B ut B a. I. ezorohistas P 16 hec exire C dei om. C saepe dicat] ae predicat C 17 in] et in P 19 dl aquam C baptissimi C sacpius 20 illic om. C 21 anbprimitur Ml (oppr. M\'Q) dicatur do Cl, deo dicatns v 22 sij sicnt v aqua B 23 non possnnt Cv aut sua uenena retinere om. V retinere] re B possunt] sic Cv )

765
et spiritus nequam, qui scorpii et serpentes appellantur et tamen per nos data a Domino potestate calcantur, permanere ultra in hominis corpore, in quo baptizato et sanctificato incipit spiritus sanctus habitare.

Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urguente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant inmundo spiritu quo antea mouebantur et laudabiles ac probabiles in ecclesia uiuant plusque per dies singulos in augmentum caelestis gratiae per fidei incrementa proficiant, ut contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu inmundo redeunte quatiuntur: ut manifestum sit diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit regredi. nisi si iustum quibusdam uidetur ut illi qui extra ecclesiam apud aduersarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati iudicentur, hi uero qui in ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae diuinae consecuti esse uideantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde uenientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici an peripatetici: apud nos autem de integra fidei ueritate detrahitur et baptismo ecclesiastico maiestas sua et sanctitas derogatur.

Rescripsi, fili carissime, ad litteras tuas quantum parua nostra mediocritas ualuit et ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes quo minus statuat quod putat unusquisque praepositus actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus apostolus Paulus in epistula sua ad [*]( 1 et t.] ad t. MQl, at t. EQ* 2 potestatem Q nec permanere P ultra] non possunt add. Ov 3 homine: si C corpore] corpore possnnt P in quo in iniquo corr. C et Oln. C 5 et] in C 7 ac probabilea om. B 8 uiuant ex nidebant MQ 9 ut EQV, uel C, et BPv 10 sani om. V, scae B 11 rnnt spiritum JS incipit quatiantnr R, patiuntur B 13 si om. CB 14 profana om. C pollnnntnr aqua baptizari C 17 interrogantnr B 18 clinici sint CPBv peripaterici C, peripatici B 19 integrae EQ detrahatur c 20 suas B, eius B derogetnr v 21 ad litteras tnas om. B nostra om. V, ad nra E 23 rescribentes ex perscribentes C 24 actus om. B . dno rationem EQ )

766
Romanos scribit et dicit: unusquisque nostrum pro se rationem dabit. non ergo nos inuicem iudicemus. opto te, fili carissime, semper bene ualere.

CVPBIANVS LIBERALIS CALDONIVS IVNIVS PRIMVS CAECILIVS POLVCARPVS NICOMEDES FELIX MARRVTIVS SVCCESSVS LVCIANVS HONORATVS FORTVNATVS VICTOR DONATVS LVCIVS HERCULANVS POMPONIVS DEMETRIVS QVINTVS SATVRNINVS MARCVS ALIVS SATVRNINVS ALTVS DONATVS ROGATIANVS SEDATVS TERTVLLVS HORTENSIANVS ITEM ALIVS SATVRNINVS SATTIVS IANVARIO SATVRNINO MAXIMO VICTORI ALIO VICTORI CASSIO PROCVLO MODIANO CITTINO GARGILIO EVTVCHIANO ALIO GARGILIO ALIO SATVRNINO NEMESIANO NAMPVLO ANTONIANO ROGATIANO HONORATO FRATRIBVS S.

Cum simul in concilio essemus, fratres carissimi, legimus littera uestras quas fecistis de his qui apud haereticos et [*]( 1 Bom. 14, 12. 13. ) [*]( 3 opto ... ualere om. C filiJ fr R. — Ad Magnum de Nouatiano et de his qui in lecto consequuntur eiplicit EQ, Explicit ad Magnum de his qui in lecto consequuntor P, Ad Magnum de baptismate infirmorum explicit B, Explicit (OR. R) ad Magnum de Cornelio et Nouatiano) (explicit add. R) CR. — Epist LXX — Incipit ad Iuuaianum de hereticis baptizandis M (om. Q), Incipit ad Iunaianum liber secundus P, Incipit ad collegas de hereticia baptizandis CR, Incipit ad ceteros confessores feliciter c, om. L. — 5 cyprianus ... 1. 14 salutem] Cjprianas cum collegis Ianuario et ceteris coepiscopis fratribus salutem Vc cjprianus ... I. 15 carissimi om. Q calidonius M iusius om. CR primus caecQius om. R 6 nicompedes C marrucius LMR, marracios C snceessins CR 8 herculanius B ponponius R, pomonius C 9 marcus] ianuarius marcus CLMR rogacianus C 10 sedatus] sedonatos R alius] alilius R 11 satius M, scattius C ianuaro R 12 alio uictori om. C cusrio 01 modiano] domitiano P 13 entyciano Pv eutyciano alio gargilicr add. Pm. 2, om. CR nemisiano R1 nampanlo L nampulo antoniano om. CR 14 rogatiano] rogato CR 16 quas] ad nos add. CRcv his] iis cc )

767
schismaticos baptizati uidentur, an ad ecclesiam catholicam quae una est uenientes baptizari debeant. de qua re quamquam et ipsi illic ueritatem et firmitatem catholicae regulae teneatis, tamen quia consulendos nos pro communi dilectione existimastis, sententiam nostram non nouam promimus, sed iam pridem ab antecessoribus nostris statutam et a nobis obseruatam uobiscum pari consensione coniungimus, censentes scilicet et pro certo tenentes neminem baptizari foris extra ecclesiam posse, cum sit baptisma unum in sancta ecclesia constitutum et scriptum sit Domino dicente: me dereliquerunt fontem aquae uitae, et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare, et iterum scriptura diuina moneat et dicat: ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis. oportet uero mundari et sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit baptismo suo peccata hominis qui baptizatur abluere, quia perEzechielemdicitDominus:et aspargam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris et ab omnibus simulacris uestris. et mundabo uos, et dabo uobis cor nonum, et spiritum nouum dabo in uobis. quomodo autem mundare et [*]( 10 Hier. 2, 13. 12 Prou. 9, 18. 16 Ez. 36, 25. 26. ) [*]( 1 catholicam ecclesiam CR una] et uera add. 01 Vc 2 est om. B 3 illic P s. l., illuc 01 4 quia] quoniam Qcv coneulendos ex consul.. L 5 non otn. 01 promimus ex pro nobb mutuis C 6 statuam Lx et om. 01 uobiscum) oim L pari] imperali P 7 confessione c certe C\'P 8 foris baptizari v; posse baptizare foris e. e. c sit] scriptum sit c baptisma ... dicente om. c 9 intra sanctam ecclesiam C sed intra ex in 10 uitae CclLPV, uiuae c2R in ras., uiuae gratis Q 11 lacos Q 12 moneat s. diuina L, s. d. praemoneat Q 13 a fonte] de fonte C alieno] aquae alienae Qv ne biberia] non ebiberis C 14 uero] ergo v sanctificare c a] per C 8. l. m. 2 15 quia] quod c 16 ezechielum Cc, ezecielum R ; prophetam add. Qcv dominus dicit v spargam CcBV 17 mundamini QBc1 hominibus c 18 et ab ... L 19 uos om. c simulacris] inmunditiis simulacris B et. mundabo] mundabo OR, emundabo v 19 uos et dabo om. B et spiritum nouum om. B 20 in nobis MQI, nobis CLQ%BP, in uos Vc et sanctificare mundare Ll )
768
sanctificare aquam potest qui ipse inmundus est et apud quem sanctus spiritus non est? cum Dominus dicat in Numeris: et omnia quaecumque tetigerit inmundus inmunda erunt. aut quomodo baptizans dare alteri remissam peccatorum potest qui ipse sua peccata deponere extra ecclesiam non potest ?

Sed et ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est neritatis. nam cum dicimus: credis in uitam aeternam et remissionem peccatorum per sanctam ecclesiam, intellegimus remissionem peccatorum non nisi in ecclesia dari, apud haereticos autem ubi ecclesia non sit non peccata dimitti. itaque qui haereticos adserunt, ant interrogationem mutent ant uindicent ueritatem, nisi si eis et ecclesiam tribuunt quos baptisma habere contendunt. ungi quoque necesse est eum qui baptizatus est, ut accepto chrismate id est unctione esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit. porro autem eucharistia est unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatum. sanctificare autem non potuit olei creaturam qui nec altare habuit nec ecclesiam. unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. scire autem et meminisse debemus scriptum esse: oleum peccatoris non ungat caput meum. quod ante in psalmis praemonuit spiritus sanctus, ne quis exorbitans et a uia ueritatis exerrans apud haereticos et Christi aduersarios [*]( \' 2 Nam. 19, 22. ) [*]( 2 Bps SCS CBv est] es R in muneris B 4 dare alteri ex sidera altare c m. 2 5 qui ex quia c ipsa c sua om. P 6 ipsa ex ipse C est] es R 7 et om. C, et in B 8 per ... peccatorum om. c\' 9 ecclesiam c 10 haereticis c . non L, non posse CQBcv, non possunt P 11 haereticos] baptizare posse add. C\'cv interrogationem] nocem V, hanc nocem ex a uocem c 12 uindicent] uicent c si om. Mc (exh. Q) 13 contendit LP, conpellunt c ungui P est] sit Qcv 14 charismatae Q nnctione esse nnctus c, nnctionis seunctus C et] ut c 15 porro autem corr. in percipit c eucharistiam c est] et C 16 unguimur Cx oleo cv sanctificatur C*, sanctificato clv 17 oleo cl nec om. C 18 ecclesia c 21 nnguat O\'PQc, urguat 01 caput ex apud C 22 ante] autem CB exhorbitans Q 23 a uia] auta B exseras C christi] add. B: BCS ne quis exorbitans )

769
ungeretur. sed et pro baptizato quam precem facere potest sacerdos sacrilegus et peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quis autem potest dare quod ipse non habeat, aut quomodo potest spiritalia gerere qui ipse amiserit spiritum sanctum? et idcirco baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam rudis uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quia scriptum est: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus, ut qui in errorem seductus est et foris tinctus in baptismo uero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit.

Ceterum probare est haereticorum et schismaticorum baptisma consentire in id quod illi baptizauerint. neque enim potest pars illic inanis esse et pars praeualere. si baptizare potuit, potuit et spiritum sanctum dare. si autem sanctum spiritum dare non potest, quia foris constitutus cum sancto spiritu non est, nec baptizare uenientem potest, quando et baptisma unum sit et spiritus sanctus unus et una ecclesia a Christo Domino nostro super Petrum origine unitatis et ratione fundata. ita fit ut cum omnia apud illos inania et falsa sint, nihil eorum quod illi gesserint [*]( 2 Io. 9, 31. 8 Leu. 19, 2. ) [*]( 1 ungueretur CtPQ, urgueretur C1 pro om. c facere precem p. Qc, potest precem facere CR 2 sacrilegis C1 peccatis c1 peccatores c, peccator ex peccata C 3 qui eum Q2v (quid eum Q\', qui deum M) 4 illum audit om. V dare ex facere C 5 potest L s. l. m. 2, potest is C* gerere CLR, agere PQcv qui ipsa c1, quippe Cl 6 est innouandus est August. de bapt. c. Don. V 29, om. R 7 rudis ex nudus C, om. Aug. ut ex et c sanctos] spm ca C, spm c m ex s 8 quoniam] quia CRv, quomodo c 9 et om. P sum om. L dicit dns om. c errore P, erroribus c 10 reductus C, ductus c 11 ipso c1 dum c 12 in om. L .. sacrilegium C et errore C 13 est] est et L et om. C et schismaticorum c 8. 1. 14 illi om. c 16 et] etiam C, om. c spiritum sanctum v, dum spm Cl, spm scm post dare c a. I. spiritum sanctum cv 17 potest] potuit c cum ex sum C 19 domino nostro] dno ClRv, dno non L 20 petram R originem Clcx Q rationem c1, tractatione 01 21 horum c illi quod c, quae illi CRv ) [*]( III. ) [*]( 49 )

770
probari a nobis debeat. quid enim potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt quos Dominus hostes et aduersarios suos dicit in euangelio suo ponens: qui non est mecum aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit, et beatus quoque apostolus Iohannes mandata Domini et praecepta custodiens in epistula sua posuerit: audistis quia antichristus uenit. nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis mansissent nobiscum. unde nos quoque colligere et considerare debemus an qui aduersarii sunt Domini et appellati sunt antichristi possint dare gratiam Christi. quare qui cum Domino sumus et unitatem Domini tenemus et secundum eius dignationem sacerdotium eius in ecclesia administramus, quaecumque aduersarii eius et antichristi faciunt repudiare et reicere et pro profanis habere debemus et eis qui de errore et prauitate uenientes agnoscunt unius ecclesiae ueram fidem, dare illis per omnia diuinae gratiae sacramenta unitatis et fidei ueritatem. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 3 Luc. 11, 23. 7 I Io. 2, 18. 19. ) [*]( 1 debeant c1M (debeat Q) ratum] gratum Q, tractum R et] aut P 2 deum CcQv (dominum August. I. c. V29) illis c\' quos ex quot c etostes et c alterum et s. I. 3 dicit] esse Aug. non est exp. C 4 aduersus ... mecum om. C aduersum Aug. v mecum non Aug. LBc sed in L non a. I. collegit L 6 posuerit] dicens add. cv 8 multi antichristi Lc 9 ei n. e. s. n. fuerunt] a nobis exierunt quia non erant add. Cm.2 in marg. 10 fuis M (fuissent Q) nobis] exierunt add. Bl, exp. m. 2 11 permansissent ( C2 R, permanens C\'; utique add. Bv nobiscum mansissent Q colligerit C, collere M (colligere Q) et om. C i et considerare om. c 12 debemus et considerare L an qui] antequi M (an..qui Q) 13 possnnt L, poss.int Q (possint M) qui] si CVc 15 ecclesiam Q 16 aduersariis B alterum et om. CB 17 pro profanis P sed pro eras., profana CBVc qui de] quidam ex quidem c errorem et prauitatem c 18 uenientes corr. in reicientes c adgnoscunt L, qui agnoscunt 01 dare ex date C 19 gratiae] gloriae B sacramenta et C2Vc\'v uanitatis C\' 20 optamus ... ualere om. CLQc opto te fr kme P. — Ad Iubaianum )

771
CVPRIANVS QVINTO FRATRI S.

Retulit ad me, frater carissime, Lucianus conpresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid. sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uideantur. de qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum conpresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, eiusdem epistulae exemplum tibi misi..nescio qua etenim praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos uenerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse: quod unum scilicet in ecclesia catholica est, quia ecclesia una est et esse baptisma praeter ecclesiam non potest. nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici uere baptizant, ipsi habent baptisma. et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et aduersarius Christi habere uideatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. neque enim [*]( (Explicit ad Iuuaianum P) de haereticis baptizandis epistula n- III ( n- IIP) explicat (om. P) LP, Ad Ianuarium de baptismo explicit Q, Ad (Explicit ad C) collegas de hereticis baptizandis explicit (om. C) CR, Explicit Cecili Cypriani ad Iuuianum et ceteros confessores c. — ) [*]( Epist. LXXI. — Incipit ad Quintum (feliciter add. C, de eorumdem baptismate add. B) BCLNP, Ad Quintum epistola b. Cypriani H, Ad Iubanum de hereticis baptizandis ciplicit Item incipit ad Quintum epistola n- de his ipsis T. — 2 quintino C 3 rettulit B 4 tibi quid sentiamus om. P1 5 baptizari T uidentur CHv 6 quid H s. I. m. 2, qaidom B episcopi Pl presbiteris BC 8 etenim qua v 9 haereticos] et scismaticos add. H 10 baptizare H 11 in ecclesia catholica] ideo Bal. quia] quae C, qua N 12 si una est v, si est una C sed si s. l. et om. C2v baptisma esse H praeter] extra v 13 possunt H 15 cedit ex cadat C hostes C\', hos B et om. B 16 christi nt T sed nt s. I. uideantur T1 17 dicemus C* 18 inde om. B uenerint C apud nos om. C sed baptizari om. BC ) [*]( 49* )

772
accipiunt illic aliquid ubi nihil est, sed ueniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et ueritas omnis est, quia et gratia et ueritas una est. porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire, et dum unius . baptismi adseueratione baptizare uenientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe quod est grauius haereticorum sordidam et profanam tinctionem uero et unico et legitimo ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: qui baptizatur a mortuo, quidio proficit lauatione eius? manifestum est autem eos qui non sunt in ecclesia Christi inter mortuos conputari nec posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuat, quando una sit ecclesia, quae uitae aeternae gratiam consecuta et uiuit in aeternum et uiuificat Dei populum.

Et dicunt se in hoc ueterem consuetudinem sequi, quando apud ueteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant: quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizare. quod nos quoque hodie obseruamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito et errore digesto ad ueritatem et matricem redeant, satis sit in paenitentia manum [*]( 10 Sir. 31 (34), 30. ) [*]( 1 illic aliquid] illi quid T ubi in T sed om. H, sed ubi Tl 2 omnis ... ueritas om. CH 4 dare ex honore C 5 baptizari C, baptizari baptizare T aut om. B duo] duo aut multa C 6 baptisma T ipsi... baptisma om. C et om. H 9 proferre L 11 profecit 01 lauatio CHL2Tv autem] aut B 13 qui] cum H uiuat ... consecuta et om. C 14 gratiam onu B, gloriam H sed corr. et uiuit] uiuit B 16 in hoc om. H 17 haereseos CT sed se corr., hereticos B schismaticos C, chrismatum T fuerant Clff1 18 ut ex aut C, et P hi om. C, nichil H allic T qui de] quod T recedebat T 19 nunc] tamen add. Hv paenitentia B 20 fuerat C baptizari P reseruamus H 21 constat T1 et om. CH ad] et ad C 22 si C s. 1. et C 8. 1. degesto CT 23 redeant] redeant statim C sed i ex u paenitentiam BHv )

773
inponere, ut quia ouis iam fuerat, hanc ouem abigeatam et errabundam in ouile suum pastor recipiat. si autem qui ab haereticis uenit baptizatus in ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus uenit, baptizandus est ut ouis fiat, quia una est aqua in ecclesia sancta quae oues faciat. et idcirco quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus ecclesiae catholicae unitatem tenere nec in aliquo fidei et ueritatis hostibus cedere.