Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Propter quod cum sola ecclesia habeat aquam uitalem et baptizandi adque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Nouatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Nouatianum in ecclesia esse aut ecclesiae praesidere. ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est nec episcopus conputari potest, qui euangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.

Foris autem non esse ecclesiam nec scindi aduersum se aut diuidi posse, sed inseparabilis adque indiuiduae domus unitatem tenere manifestat scripturae diuinae fides, cum de sacramento paschae et agni qui agnus Christum designabat scriptum est: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. quod item circa Raab quae ipsa quoque typum portabat ecclesiae expressum uidemus, cui mandatur et [*]( 22 Ex. 12, 46. ) [*](1 lauacra 8 2 qui om. L 3 aut ablui] et ablui L 4 potest] sola potest S . 5 solae B 7 ostendit 01 8 et doceat nouatianum om. 8 9 et intus esae] intus S; recte fort. non om. S 10 si om. B apud] ad 8 est sup. et P ium non fuit ...1. 12 et quem B w ras. non ... cornelium om. L si u. a. c. fuit add. P m. 2 in marg., om. C 11 fauiano Q legitimo L 12 suggeseit 8 13 dum Q glorlflcauit] clarificauit C 14 qui] qui in S 16 succedes B hortus Ll, ordinatus CBV nam quae S 18 autem S, enim CLPQBv scinci Bl, secundi L aduersus 8 19 potest 01 adque] ad B 21 pasce B agnos JB est] sit CBv 22 comedetis 8 domum M (domo Q) carne S 23 rahab P, atq. 8 - quae om. S )

753
dicitur: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit. quo sacramento declaratur in unam domum solam id est in ecclesiam uicturos et ab interitu mundi euasuros colligi oportere, quisque autem de collectis foras exierit, id est si quis quamuis in ecclesia gratiam consecutus recesserit et ab ecclesia exierit, reum futurum, id est ipsum sibi quod pereat inputaturum. quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum uitandum esse ut peruersum et peccatorem et a semet ipso damnatum. hic est enim qui reus sibi erit, non ab episcopo eiectus, sed sponte de ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semet ipso damnatus.

Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non [*]( 1 Ios. 2, 18. 19. 16 Io. 10, 30. 18 Io. 10, 16. ) [*]( 2 collegis 8 ipsa B, ipsum S 3 omnes C1LR1 exierint S osteum S, hostium C 4 tibi Q (sibi M), ibi L 5 et otn. B 6 collegi S quisquis Bv 7 ecclesiam QS 8 ecclesiae C1, ecclesia gratiam B reum] sibi add. CQv 9 futurum ... sibi om. B quod p.] quo p. B 10 explanato B, exclamat 8 dicens C 11 uitandum] mnltandum B ut] et C 12 est enim qui] enim qui Q, enim v sibi rens C erit qui v non ex nam C 13 deiectus C et heretica CQB 14 damnatur Cl, datus S 15 nobis B de om. B 16 unum sumus ego et pater Q (ego e. p. unum snmns M) 18 et om. C erit] erunt Q 19 adnumerare S 20 pastor haberi] pastore S; fort. pastor esse qui om. S 21 et om. C dni CB snccidanea L, succedant ea CMBS (succedanea Q) 22 ipso CLPBv 23 inimicos B ) [*]( m. ) [*]( 48 )

754
habitans in domo Dei id est in ecclesia Dei, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo? denique unanimitatem christianam firma sibi adque inseparabili caritate conexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. nam quando Dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinis plurimis expressum adque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. si Nouatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi poculo et ipse conmixtus est, poterit uideri et unici ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit ecclesiae unitatem tenere.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum et quam sine spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei adquirant qui schisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum scriptura diuina, ubi a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scissae sunt et relicto rege suo alterum sibi foris constituunt: et indignatus est, inquit, Dominus in omni semine Israel et dimouit eos et dedit eos in direptionem donec [*]( 3 Ps. 67, 7. 20 II Reg. 17, 20. 21. ) [*]( 1 dni Cl dei] christi CR 2 unianimes CL, nnanimitas S psalmis] psalmista C 3 habitare CR nnianimes OILS et ita saepius 4 cristianam S 6 declyantur 01 . 7 con- iestmm R 19 botruis C1LPQR1V, botruifl S, botria C2R2v semis ex amicis L, racemis C 10 expressum] et presumat R . Item L, om. P 11 commistione S adunate Q, adunitate S: fort. ad for. 110 ^ unitateni copulatamjjrunt spm R. om. si nouatianus ... p. 765,11 peccare coepe 12 huic ex hic C si om. S 13 poterit) potest C {14 constituerit S ecclesia im 115 et quam] est quam S 16 sibi] subi S mxima S, maxime C indignationem L 17 chrisma S foris pseudoepiscopum om. S foris posito C 18 regnorum ... tribu om. L 19 tribu] tribus PQ, patiifous 8 decim P schissae 8 20 sint LPS sunt et fort. expungenda constituerunt v, instituerunt C 21 est om. 8 omne sem C istrahel QS (isrl M) ita sacpius )

755
abiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabat. indignatum esse Dominum dixit et eos in perditionem dedisse quod ab unitate dissipati essent adque alterum sibi regem constituissent. et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret adque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere et aquam bibere uetaretur. quod cum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim diuinae censurae maiestate percussus est, unde regrediens inpetu ac morsu leonis in itinere necaretur. et audet quisquam uestrum dicere aquam baptismi salutarem et gratiam caelestem communem cum schismaticis esse posse, cum quibus nec terrestris ** nec saecularis potus debeat esse communis? satiat adhuc in euangelio suo Dominus et maiorem intellegentiae lucem manifestat quod idem qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles conputarentur. nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandauit et dixit: in uiam nationum ne [*]( 20 Matth. 10, 5. ) [*]( 1 quia] quo C 2 ieroboam C et postea 3 nabath v, iobath C, manabat S dno L dixit CLPQSV, dicit v 4 eos *** M qui eras. (eos Q) disBnpati L adq. ad M (adq. Q) 5 constitonit S indignatione dns P 6 aduersos S fecerunt CS ut C a. l. cum om. S 7 ad] ab S ieroboam L asset] est L ei] et C exprobaret CL 8 praedicaret S panem ... uetaretnr om. kic S et inserit l.13 post gratiam caelestem et 9 uitaretur L non om. S oustodissent S 10 prandidisset Q, prandedissent S censura maiestatis ex censure maiestate ate C 11 unde S, ut inde CLPQv recedens CV impetum Q 12 in om. L . uestrum S, om. CLPQv 13 et gratiam caelestem] et gratiam salutarem et gratiam caelestem et S; cf. 1. 8 commune S 14 terrestris] cibus add. v 15 putus S debet v satiata C, latiati M (satiat Q), sonat Pamelius 16 maiore LP intellegentiae saae S luce LPS hiidem LPQ 17 se tunc v stinderant LQS, insciderant P 18 samaiia C conputarenturl communicaretur S 20 mittere C, inmitteret M (mitteret Q) ) [*]( 48* )
756
abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis. ad Iudaeos prius mittens gentiles adhuc praeteriri iubet: addendo autem et ciuitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

Quod si aliquis illud opponit nt dicat eandem Nonatianum legem tenere quam catholica ecclesia teneat, eodem symbolo quo et nos baptizare, eundem nosse Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse quod uideatur interrogatione baptismi a nobis non discrepare: sciat quisque hoc opponendum putat primum non esse unam nobis et schismaticis symboli legem neque eandem interrogationem. nam cum dicunt credis in remissionem peccatorum et uitam aeternam per sanctam ecclesiam, mentiuntur interrogatione, quando non habeant ecclesiam. tunc deinde uoce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari nisi per sanctam ecclesiam posse, quam non habentes ostendunt remitti illic peccata non posse.