Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Propter quod cum sola ecclesia habeat aquam uitalem et baptizandi adque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Nouatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Nouatianum in ecclesia esse aut ecclesiae praesidere. ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est nec episcopus conputari potest, qui euangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.
Foris autem non esse ecclesiam nec scindi aduersum se aut diuidi posse, sed inseparabilis adque indiuiduae domus unitatem tenere manifestat scripturae diuinae fides, cum de sacramento paschae et agni qui agnus Christum designabat scriptum est: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. quod item circa Raab quae ipsa quoque typum portabat ecclesiae expressum uidemus, cui mandatur et [*]( 22 Ex. 12, 46. ) [*](1 lauacra 8 2 qui om. L 3 aut ablui] et ablui L 4 potest] sola potest S . 5 solae B 7 ostendit 01 8 et doceat nouatianum om. 8 9 et intus esae] intus S; recte fort. non om. S 10 si om. B apud] ad 8 est sup. et P ium non fuit ...1. 12 et quem B w ras. non ... cornelium om. L si u. a. c. fuit add. P m. 2 in marg., om. C 11 fauiano Q legitimo L 12 suggeseit 8 13 dum Q glorlflcauit] clarificauit C 14 qui] qui in S 16 succedes B hortus Ll, ordinatus CBV nam quae S 18 autem S, enim CLPQBv scinci Bl, secundi L aduersus 8 19 potest 01 adque] ad B 21 pasce B agnos JB est] sit CBv 22 comedetis 8 domum M (domo Q) carne S 23 rahab P, atq. 8 - quae om. S )
Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non [*]( 1 Ios. 2, 18. 19. 16 Io. 10, 30. 18 Io. 10, 16. ) [*]( 2 collegis 8 ipsa B, ipsum S 3 omnes C1LR1 exierint S osteum S, hostium C 4 tibi Q (sibi M), ibi L 5 et otn. B 6 collegi S quisquis Bv 7 ecclesiam QS 8 ecclesiae C1, ecclesia gratiam B reum] sibi add. CQv 9 futurum ... sibi om. B quod p.] quo p. B 10 explanato B, exclamat 8 dicens C 11 uitandum] mnltandum B ut] et C 12 est enim qui] enim qui Q, enim v sibi rens C erit qui v non ex nam C 13 deiectus C et heretica CQB 14 damnatur Cl, datus S 15 nobis B de om. B 16 unum sumus ego et pater Q (ego e. p. unum snmns M) 18 et om. C erit] erunt Q 19 adnumerare S 20 pastor haberi] pastore S; fort. pastor esse qui om. S 21 et om. C dni CB snccidanea L, succedant ea CMBS (succedanea Q) 22 ipso CLPBv 23 inimicos B ) [*]( m. ) [*]( 48 )