Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum [*]( 8 Act. 23, 4. 5. 21 Luc. 10, 16. ) [*]( 1 item] item in actis apostolorom postmodum N beatus om. Ll apostolus paulus V 2 ei ex et T sacerdotes dei Tv 3 sit] est H 4 et om. H exerere H, exercere Bo, experiri NP 5 deum] dum BTov dominum] dm Nov 6 sacerdotem T perdidiasent] amisissent B sed ... sacerdotibus om. B 7 ipse B inanem] inouem N 9 principem] sacerdotem B plebis t.] populi tui v 11 si om. LT tibi om. T fui om. P1 12 post] sed post o 13 ueniens te] te uenientem Po summa m. sublimitate T 14 proscriptionis] prouectiori H onere Po, honore BHNTV, honorem L, horrore Beneu.; onere in honore fort. depressit] prouexit N cum] magis add. Hl 15 tenet] tenet uel ov possidet om. H 16 credebat BLPT, cedebat H sed prius e a. I. 17 uel diabolo] epo ex epm H crederet BtHT 18 iacto haec B, haec actio Hl 19 christo BLNT ad om. B hoc corr. in hos T 20 apostoli sui carior dignatione B 21 et qui me ... 729,1 misit om. V qui me audit audit om. BT audit me o )

730
qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.

Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto [*]( 1 reiecit uos me reiecit T eum] qui me reicit reicit eum H 3 inde BHTov haeresis BLN 4 dum] nisi dum 0 est et om. T ecclesiae] catholicae add. L 5 indignatione Hl honoratur L 6 indicatur H qui 0, quae B est hic enim T, est enim haec B superbia aut B 7 animae T 8 et] factos et H ac nisi] agni : si T 9 ecce] et te BL, et Po 10 episcopatum L 11 christus] sps T, sps scвB 12 pupianus ov dicat] dicat et BHTov 13 ne] nec BH tantum B 14 accersitus est Bo, accessit H 15 ne] nec v 16 esset HlN, est L iudicetur gratiam baptismi et sps sci 0 ne] nec B 17 communicatio nostra] lege communicationis tradita H 18 soluantur B aliquamdo T, aliquanto B 19 pronuntiare om. B 20 tuae om. T uigore] uictore BP, iudicio H, auctoritate ov formare NP, reformare H christus] sps T 21 sit om. 0 altarii B 22 restitutus sit o 23 ducem] iudicem 0 pecudes om. Po et] et ei v, et eis 0 24 mancipio H, atque mancipia T* pleno obsequio H )

731
simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.

Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum [*]( 11 Sir. 28, 24. 12 Prou. 17, 4. ) [*]( 1 simpliciora H* meliora H sunt om. Ho bruta Ho pecndes—licet] et crudeles H mataa B, bruta N 2 cruent illic et ac L furentis B, florentis T inter om. L 5 caterba N consentit HPo 6 esse om. N in om. N 7 alterum incidisti om. BHLNPTo sed ... incidisti om. o crudelitate BHlLNP . inreligiose T 9 contra fratrem om. B et libenter o, libenter BHTv 13 instom L 16 a conepectu dei N, conspectum dni T 16 passioni Ho iam] tam o 17 dirixernnt P, dixerunt BL direxernnt de carcere H sacerdotes N et contestantes H sed et con 8. I., et constantes B 19 episcopi Hov vel ... sunt om. B recesserunt Po 20 adprehendi B carcerem BLNPT, carcerem coniecti v et] ant B in catenis] incathenati o 21 qui om. B exilio BN religati BP itineris B 22 qui aut L, aut BTo 23 in om. L )

732
non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est et nobis de Dei dignatione commissa est tot confessores quaestionati et torti et insignium uulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot uirgines integrae, tot laudabiles uiduae, ecclesiae denique uniuersae per totum mundum nobiscum unitatis uinculo copulatae? nisi omnes isti communicantes mecum secundum quod scripsisti polluto nostro ore polluti sunt et spem uitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Puppianus solus integer inuiolatus sanctus pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso adque in regno caelorum solus habitabit.

Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando et apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem [*]( 16 Rom. 3, 3. 4. 21 Io. 6, 67-69. ) [*]( 1 ista] ipsa BV est om. B 3 insignum B 4 integras T\' 6 nisi si v isti om. T, istic P 7 nro ore pollutis L, nro repollnti B sint et N, sunt et si Po, inte L; inde fort. communicationis noertrae om. B 8 contagio Y pnpianos ov 9 miscere se] misceri B 10 adque ex ad L habitauit HT 11 et quod H ecclesiae nunc pro me B sui] quid P 13 uinctus BH et soli o remanserunt BHPT 14 et si] si B 15 protector] rector N 16 possent LN ecclesia sua o 17 enim] inquit add. H illorum] eorum BT 18 euacuabit BLNP 21 derelinquerint B, dereliquerent P dixit TVv 22 respondit ei] respondens et B 23 imus BTl Y uerba v 24 credidimus 01 quoniam] quia T 25 illic] hic N aedificanda ov )

733
aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. unde scire !debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo et qui cum episcopo non sit in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia quae catholica una est scissa non sit neque diuisa, sed sit utique conexa et.cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata..