Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et quia passionis eius mentionem in sacrificiis omnibus facimus, passio est enim Domini sacrificium quod offerimus, nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. scriptura enim dicit ut quotienscumque calicem in commemorationem Domini et [*]( 2 Marc. 8, 38. 4 Gal. 1, 10. 16 Ei. 12, 6. 18 Ps. 140, 2. 24 cf. I Cor. 11, 26.\' ) [*]( 2 confusus] confesans Q fuerit] coram hominibus add. Q confundet RQ1, confidet Q* (confitebitur M tn raa.) 4 placere nellem V 5 christoe ex christi R 6 bibire S 7 estai M (etsi Q) 8 ad] a Q (ac M) 10 ueritate L 11 fraternitatem Q omne B ad LQS 12 nuncqmd S 13 sic] si S 14 christi ex christus B 15 nespera LP ipsius R occansum S 16 uespera S in mundi R occiderant illud S 17 omnis Q istrahel S 18 manum Q 19 resnrrectionem ex rectionem S m. 2 20 domini) in sacrificiis omnibus dni R celebremus Ml (celebramns М\'Q) 21 et quia] qui V . faciamas M1 (facimns M2Q) 23 ille] ipse R dicit] add. Rv: quotienscnmque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis mortem domini adnuntiabitis (adnunciatis B) quoadusque neniat (= I Cor. 11, 26) 24 ut om. Rv quotienscumque] ergo add. Rv )

715
passionis eius offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus. et uiderit, frater carissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi: nobis uero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus, ut calicem dominicum uino mixtum, secundum quod Dominus optulit, offeramus et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex euangelica et traditio dominica seruetur et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur.

Quae ultra iam contemnere et in errore pristino perseuerare quid aliud est quam incurrere in obiurgationem Domini increpantis [in psalmo] et dicentis: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et inter moechos particulam tuam ponebas. exponere enim iustificationes et testamentum Domini et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones eius abicere et disciplinam dominicam contemnere nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere? dum quis de euangelica ueritate furatur Domini nostri uerba et facta, et corrumpit adque adulterat praecepta diuina. sicut apud Hieremiam scriptum est: quid est, inquit, paleis ad triticum? [*]( 13 Ps. 49, 16. 18. 24 Hier. 23, 28. 30. 32. ) [*]( 1 dno L, dns R facimus S1 2 et om. B friTkmT Q (frater kmi M) quid B de om. L 3 hoc om. R et tenuit om. B 4 Bimplicitatis S 5 de] ne S 7 mixtam uino B 8 de] super V 10 et docuit] docuit S .. 12 currere S in] id L obiurgatione S 13 in pealmo om. S expones Q 14 meae B adsumes LOQ meum] tuum P 16 meus 0 uidebus QRv simul concurrebus Q; cf. 169,14 17 ei om. LR, cum eo Q inter moecoa S, cum adulteris Q particulam] portionem Q tuam om. L 18 dei B 20 eius om. S 21 qui L1, om. B 22 ueritatem Q nostriJ non PM (noatri Q) et corrumpit) corrumpit OQBv 23 ieremian SP, hieremian B 24 ad] aut S )

716
propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur uerba mea unusquisque proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis. item aput eundem alio loco, et moechata est, inquit, lignum et lapidem, et in his omnibus non est reuersa ad me. quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cauere sollicite et timide ac religiose obseruare debemus. nam si sacerdotes Dei et Christi sumus, non inuenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in euangelio maxime dicat: ego sum lumen saeculi. qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta eius obseruare debemus, quia et ipse alio in loco mittens apostolos dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. quare si in lumine Christi ambulare uolumus, a praeceptis et monitis eius non recedamus agentes gratias, quod dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter errauimus. et quia iam secundus eius aduentus nobis propinquat, magis ac magis benigna et larga dignatio corda nostra luce ueritatis inluminat.

Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco adque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis dominicae ueritatem [*]( 4 Hier. 3, 9. 10. 10 Io. 8, 12. 14 Matth. 28, 18-20. ) [*]( 2 a om. SQ (ad M) proximu suu M (u corr.) 4 eodem 81 moecata S 5 in lignum v 6 furtum ex futurum SQ (furtum M) 9 debemus JR 11 saeculi] mundi Q ambulauit QR 13 christi R 14 in alio v apostolus OP 16 omnes LS, gentes omnes OPR, omnes gentes Qv tinguentes] baptizantes Q eas B 17 fili SPQ eas B 19 uoluimus Oxon. 20 dum] nondum S 21 quod Q ignuscit 0, agnoscit P* 22 erranimus] eramus S iam om. P adpropinquat LOPQRv 23 benigna eius LOPQBv 25 religione 0 26 sacerdoti 0, sacerdotis S nro O )

717
et quod prius apud quosdam uidetur erratum Domino monente corrigere, ut cum in claritate sua et maiestate caelesti uenire coeperit, inueniat nos tenere quod monuit, obseruare quod docuit, facere quod fecit. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS ET CETERI COLLEGAE QVI IN CONCILIO ADFVERVNT NVMERO LXVI FIDO FRATRI S.

Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. [*]( 2 corripere 8 sua et maiestate om. R et om. S uenirell desinit 0 3 nos tenere ex nosteme Sm. 2 docuit] nocuit R 4 opto ... nalere om. S. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento calicis dominici add. Q) explicit SQ, De (Explicit ad Caecilium de P, Ad Caecilium de R) sacramento dominici calicis (om. R) ezplicit (om. P) LPR. - Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis CLPQR. - 7 salute LlB 9 quondam C2LMPQ1RV, quodam Q1, quandam 01 ei ex et M (ei Q), et PB1 10 deliquerit C 11 temere om. CBv terapios L1 propera B 14 et sine] sine CB 15 urgente om. CB ei] et exp. C 16 liberato C 17 terapium Q et om. C 19 a sacerdote] sacerdoti L semel] apud exp. C offerendam C1 ac] hac LXQ 20 uictoria 01 promisimus L )

718