Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nam quia nos omnes portabat Christus qui et peccata nostra portabat, uidemus m aqua populum intellegi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. quando autem in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et iungitur. quae copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini ut conmixtio illa non possit ab inuicem separari. unde ecclesiam id est plebem in ecclesia constitutam fideliter et firmiter in eo quod credidit perseuerantem nulla res separare poterit a Christo quo minus haereat semper et maneat indiuidua dilectione. sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest quomodo nec uinum solum potest. nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. quando autem [*]( 8 Apoc. 17, 15. ) [*]( 1 spiritalis gratia S deficit L 2 tiineam 81 istrahel est S, erat israel LPQRv christus] sps S 4 nos] nec S potest modum S 5 ad nubtias Q, adnuntians S 6 connenire S 7 ostendat Q populo L I significare Bv 8 aquas B 9 ille P 10 ethiquorum S sunt et] sunt S . 11 in sacramento LPQBv 12 portabat om. B 18 nidebat S aqua] quam S 14 ostendit Ll, ostendens 8 16 aquam miscet S christi SLP; fort. christi sanguine 16 ei LPB*, et R1QS, sanguini eius V coniungitur QVfJ 17 dum Rl 18 unde et Rv, unde e M (unde Q) 19 ecclesiam QRS 20 crediderit R perseuerantiam S; fort. perseuerantem iam re S 21 a om. P 22 dilectio QRfJ sic] si B sanctificatione Sl calicem 81 Q1 (calice M) aquam P offeret LP 24 christus >9, sps R 25 uere S )

712
utrumque miscetur et adunatione confusa sibi inuicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et caeieste perficitur sic uero calix Domini non est aqua sola aut uinum solum nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius conpage solidatum. quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus. at quemadmodum grana multa in unum collecta et conmolita et conmixta panem unum faciunt, sic in Christo qui est panis caelestis unum sciamus esse corpus, cui coniunctus sit noster numerus et adunatas.

Non e=t ergo. frater carUsime, quod aiiqais exinimet sequendam esse quorundam consuetudinem. si qui in praeteritum in calice dominico aquam solam offerendam putauerunt: quaerendum est enim ipsi quem sint secuti nam si in sacrificio quod Christus optulit non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandauit, quando ipse in euangelio dicat: si feceritis quod mando uobis, iam non dico nos seruos, sed amicos. et quod Christus debeat solus audiri, pater etiam de caelis contestatur dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi, ipsum audite. quare si solus Christus audiendus est, non debemus adtendere quid alius ante nos faciendum esse putauerit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit. neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: sine causa autem colunt me, [*]( 17 Io. 15, 14 15. 20 Matth. 17, 5. 26 Es. 29, 13. ) [*]( 1 sibi] sint sibi 8; fori. sic sibi copolantar S 2 spiritaliter S sic] ei B 5 aut aqua sola om. S utrumque quae B 6 quo B m ras., quod SQ; cf. p. 707,16 8 conmolnta SP 11 est] eese B lE kmi Q seqaem qdam S 13 calicem dominicam Sl 15 niai christi B 16 facit Q (fecit M) 19 solua debeat B aadire B\' 20 caelo LPBv contestetur LP, contestatna B dilectussumus Sl, dilectissime B 22 alias a aliud S m. 2, aliqui P, aliquis L, aliod aliqais B 23 faciendaa 81 esse ez este S m. 2, om. LPQ qai] quid SR est] et L 24 homines S, hominum B 25 eseian S 26 mandatas QB )

713
mandata et doctrinas hominum docentes, et iterum Dominus in euangelio hoc idem repetat dicens: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. sed et alio in loco ponit et dicit: qui soluerit unum ex mandatis istis minimis et sic docuerit homines, minimus uocabitur in regno caelorum. quod si nec minima de mandatis dominicis licet soluere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere aut in aliud quam quod diuinitus institutum sit humana traditione mutare ? nam si Christus Iesus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei patris et sacrificium patri se ipsum optulit et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos uice Christi uere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium uerum et plenum tunc offert in ecclesia Deo patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum uideat optulisse.

Ceterum omnis religionis et ueritatis disciplina subuertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reseruetur, nisi si m sacrificiis matutinis hoc quis ueretur, ne per saporem uini redoleat sanguinem Christi. sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit [*]( 2 Marc. 7, 13. 4 Matth. 5, 19. ) [*]( 1 discentes S 5 minimis] add. Sy: mihi fecistis; exp. m. 2 sic] si Q 7 magnam 81 9 in om. R 10 institum P 11 si om. P iesus christus LPQv 12 patris R se] sei S, et R ipsam] ipsum primus LPQRv obtulisset B et] ipsam et Q, om. R 13 commemoratione LPQR utque M (utiqae Q) 14 aice] qui aice Q id] quid exp. L 15 patri si] patris R 16 secundum om. S 19 si om. S 20 per saporem u. r. s. christi] uinum offerat ne per saporem uini odore fraglantia (fiagrantem C, fragrante 5 codd. FeUi) odor (ab infideli conscientia odor C et 5 codd.) uini horis (umbris C) matutinis fuerit agnitus et cognoscatur esse christianus dum nos sanguine (sanguinem C et 5 codd.) christi in uini oblatione (om. in uini oblatione C) confundimur (conmemoramus 5 codd.) RC (— Corbeiensis) et 5 codd. quos laudat Oxon. uini] ueni LIS 21 sic ... christi in om. S 22 persecutione B fraternitas ... oblationibus om. S discit] dicit S )

714
de sanguine eius et cruore confundi. porro autem Dominus in euangelio dicit: qui confusus me fuerit, confundetur eum filius hominis. et apostolus quoque loquitur dicens : si hominibus placerem, Christi seruus non essem. quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere.

An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri uidetur, tamen cum ad cenandum uenimus, mixtum calicem offerimus? sed cum cenamus, ad conuiuium nostrum plebem conuocare non possumus, ut sacramenti ueritatem fraternitate omni praesente celebremus. at enim non mane, sed post cenam mixtum calicem optulit Dominus. numquid ergo dominicum post cenam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis dominicis offeramus? Christum offerre oportebat circa uesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et uesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam. et iterum in psalmis: adleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.