Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Adque utinam nunc facultas daretur, frater carissime, ut interesse illic uobis regredientibus possemus qui uos mutua caritate diligimus, ut aduentus uestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. quae illic exultatio omnium fratrum, qui concursus adque conplexus occurrentium singulorum ? uix osculis adhaerentium potest satisfieri, uix uultus ipsi adque oculi plebis possunt uidendo satiari de aduentus uestri gaudio. cognoscere illic fraternitas coepit qualis et quanta sit secutura Christo ueniente laetitia: cuius quia cito adpropinquauit aduentus, . imago iam quaedam praecessit in nobis, ut quomodo Iohannes praecursor eius et praeuius ueniens praedicauit Christum uenisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum iam redire. uicarias uero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad uos litteras mittimus, frater carissime, et repraesentantes nobis per epistulam gaudium nostrum fida obsequia caritatis expromimus, hic quoque in sacrificiis adque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio eius Domino nostro gratias agere et orare pariter ac petere ut qui perfectus est adque perficiens custodiat et [*]( 1 episcopis PT, epB M (epo Q) et presbyteri MT (et om. Q) qui L 3 inimicos L lacesserit Q, lacesseret et V qui om. QT e contra P quibusdam T 4 christum Q aduersarius n. c. e. m. christi add. L m. 2 in marg. aduersarios P 6 et suos] et ipsos et suos Bigaltins 8 frator om. M (exh. Q) intereasem L 9 possem P, huic possem L 13 osculis LP, oculis FQTv adhaerinntium F potest satis] potestatis P ipse P 14 oculi atque L uestri om. Tl 15 secutura] secura F 16 adpropinquabit Pv 18 brebius F, breuius PLI, braeuius Q 20 et om. T uicarios P pro] porro L 22 et om. MT (exh. Q) presentantes M (repraes. Q) 23 claritatis F 25 nostro om. L \' 26 et] atque L v )

698
perficiat in nobis confessionis uestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc uos fortasse reuocauit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis uestrae consummata martyria. nam uictima quae fraternitati praebet exemplum et uirtutis et fidei praesentibus debet fratribus inmolari. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS IANVARIO MAXIMO PROCVLO VICTORI MODIANO NEMESIANO NAMPVLO ET HONORATO FRATRIBVS S.

, Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrimis legimus litteras uestras, fratres carissimi, quas ad nos pro dilectionis uestrae sollicitudine de fratrum nostrorum et sororum captiuitate fecistis. quis enim non doleat in eiusmodi casibus aut quis non dolorem fratris ut suum proprium computet, cum loquatur. apostolus Paulus et dicat: si patitur membrum unum, compatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, collaetantur et cetera membra. et alio loco, quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quare nunc et nobis captiuitas fratrum nostra captiuitas computanda est et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostrae et corpus unum et non tantum dilectio sed et religio instigare nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda. [*]( 15 I Cor. 12, 26. 18 II Cor. 11, 29. ) [*]( 1 nobis LM (uobis Q) uestrae et L 2 et ad ex ad L m. 2 ne] nec Q 4 exemplo Q (exemplum M) prius et om. LPM (exh. Q) 5 praesentibus debet fratribus] praesente plebe possit F inmolari] immorari PQT, celebrari F optamus ... nalere om. L. — Ad (Explicit ad F) Lucium de exilio reuersum explicit (explicat L, om. F) FLPQT. — Epist. LXII. — Ad Ianuarium et ceteros de captiuis redimendis p., om. r. — 14 ut scripai, et rp., sui c 15 paulus apostolus p unum membrum v 16 et si (i, si v; et si ... cetera membra om. r 18 quisj quis non r non ego e 21 et corpus] corpus v 22 confortari p. )

699

Nam cum denuo apostolus FauIus dicat: nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis? etiamsi caritas minus adegerit ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiua sint, sed quibus possumus elaborare uiribus et uelociter gerere ut Christum iudicem et Dominum Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. nam cum dicat Paulus apostolus: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, in captiuis fratribus nostris contemplandus est Christus et redimendus de periculo captiuitatis, qui nos redemit de periculo mortis, ut qui nos de diaboli faucibus exuit nunc ipse qui manet et habitat in nobis de barbarorum manibus exuatur et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine : qui idcirco haec fieri interim patitur, ut fides nostra temptetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri uellet, si apud barbaros teneretur ipse captiuus. quis enim non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet: si maritus est, uxorem suam illic captiuam teneri cum dolore pariter ac uinculi maritalis amore existimet? quantus uero communis omnibus nobis maeror atque cruciatus est de periculo uirginum quae illic tenentur, pro quibus non tantum libertatis sed et pudoris iactura plangenda est nec tam uincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et ad aeternum continentiae honorem pudica uirtute deuota insultantium libidinis contagione foedentur?

Quae omnia istic secundum litteras uestras fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans prompte omnes et libenter ac [*]( 1 I Cor. 3, 16. 9 Gal. 3, 27. ) [*]( 3 etsi (i nos minus v adegerit scripsi, adigerit rp, adigeret v 5 et] nee r 7 uiribus elaborare c 8 et deum v 9 quotquot ... mdnistis otn. rμ. 12 deredimit fi\' 15 numaria rμ. 21 ac pudore nincnli maritalis c 22 uero] enim r meror rμ. 24 tam om. r 25 lnpanarum p 26 ne] nec r/x ad] in v 27 llbidinis rp, libidine et v )

700
largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. nam cum Dominus in euangelio suo dicat; infirmus fui, et uisitastis me, quanto cum maiore operis nostri mercede dicturus est: captiuus fui, et redemistis me. et cum denuo dicat: in carcere fui, et uisitastis me, quanto plus est cum coeperit dicere: in carcere captiuitatis fui, et clausus et uinctus apud barbaros iacui, et de carcere illo seruitutis liberastis me, cum iudicii dies uenerit praemium de Domino recepturi P denique maximas nobis gratias agimus quod nos uestrae sollicitudinis et tam bonae et necessariae operationis participes esse uoluistis, ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac caelesti et salutari operatione proueniunt. misimus autem sestertia centum milia nummorum, quae istic in ecclesia cui de Domini indulgentia praesumus cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae uos illic pro uestra diligentia dispensabitis.

Et optamus quidem nihil tale de cetero fieri et fratres nostros Domini maiestate protectos ab eiusmodi periculis incolumes reseruari. si tamen ad explorandam animi nostri caritatem et examinandam nostri pectoris fidem tale aliquid acciderit, nolite cunctari nuntiare haec nobis litteris uestris, pro certo habentes et scientes ecclesiam nostram et fraternitatem istic uniuersam ne haec ultra fiant precibus orare, si facta fuerint, libenter et largiter subsidia praestare. ut autem fratres nostros ac sorores, qui ad hoc opus tam necessarium prompte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mente habeatis orationibus uestris [*]( 4 Matth. 25, 86. ) [*]( 1 nnmaria p 6 quanto] nunc quoque add. c 6 et cum ... uiBitaetiB me om. r 7 uisitastis fi, uenistis ad t7 8 cum] equom r in carcere in carcere p 9 clusns p 10 cum] quom r ut semper 12 et n.] ac necessariae v operationis] orationis rμ, ^6 perueniunt r seetertium c. m. nummum Gronov. lib. De sest. w. 18 17 eui] quibus r 20 quidem nihil] ne quid r 22 ezplorandi rp nostri animi a 23 ezaminandi r 25 et mentes om. v 28 ia orationibus a )

701
et eis uicem boni operis in sacrificiis et precibus repraesentetis, subdidi nomina singulorum, sed et collegarum quoque et sacerdotum nostrorum, qui et ipsi cum praesentes essent, ex suo plebis suae nomine quaedam pro uiribus contulerunt, nomina addidi et praeter quantitatem propriam nostram eorum quoque summulas significaui et misi, quorum omnium secundum quod fides et caritas exigit in orationibus et precibus uestris meminisse debetis. optamus uos, fratres carissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse.

CVPRIANVS CAECILIO FRATRI S.

Quamquam sciam, frater carissime, episcopos plurimos ecclesiis dominicis in toto mundo diuina dignatione praepositos euangelicae ueritatis ac dominicae traditionis tenere rationem nec . ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et nouella institutione decedere, tamen quoniam quidam uel ignoranter uel simpliciter in calice dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Iesus Christus Dominus et. Deus noster sacrificii huius auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi de hoc ad uos litteras facereut si qui in isto errore adhuc tenebatur, ueritatis luce perspecta ad radicem adque originem traditionis dominicae reuertatur. nec hoc putes, frater carissime, nos nostra et humana conscribere aut [*]( I 1 eis] eius p, repraesentantantes Subdidi r 2 quaeque μ2 3 consacerdotum v et om. p, ex suo rp, et suo et v ft 6 Bumali p, 8 in domino om. v 9 meminisse ualete p. — subscriptionem om. pr. — Epist. LXIII. — Incipit de sacramento calicis (ad Caeciliom add. OB): FOB, Incipit ad Caeciliom S, Incipit (ad Caecilium add. P) de sacramento dominici calicis LP, Incipit eiusdem ad Caecilium de sacramento calicis dominici Q. — 15 humanam et nouellam institutionem SlQ 16 qui-. dem Sl 20 doxi] potaui F m. 2 de hoc] has RVv face B 21 si quis P2v teneatur Oxen., tenetur S2P2v 22 adque ad F 23 hoc] hoc nos Q, nos hoc F, nos Ov putes ex potes 0, potest S, nos addidi conscrihire 0, aut nouella conscribere B )

702
ultronea uoluntate hoc nobis audaciter adsumere, cum mediocritatem nostram semper humili et uerecunda moderatione teneamus. sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est domino seruus fidelis obtemperet, excusatus aput omnes quod nihil sibi adroganter adsumat, qui offensam domini timere conpellitur, nisi faciat quod iubetur.