Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ceteium — dico eniin prouooatus, dico dolens, dico conpulsus quando episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi uniuersi suffragio in pace deligitur, quando Dei auxilio in persecutione protegitur, collegis omnibus fideliter iunctus, plebi suae in episcopatu quadriennio iam probatus, in quiete seruiens disciplinae, in tempestate proscriptus, adplicito et adiuncto episcopatus sui nomine, totiens ad leonem petitus, in circo in amphitheatro dominicae dignationis testimonio honoratus, his ipsis etiam diebus quibus has ad te litteras feci ob sacrificia quae edicto proposito celebrare populus iubebatur clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo: cum talia, frater carissime, a quibusdam desperatis et perditis et extra ecclesiam constitutis inpugnari uidetur, apparet quis inpugnet, non scilicet Christus qui sacerdotes aut constituit aut protegit, sed ille qui Christo aduersarius et ecclesiae eius inimicus ad hoc ecclesiae praepositum [*]( 3 Es. 30, 1. ) [*]( 1 qui] quia B 2 ea corr. in ex eis C eseiam Q 3 ac] et CQB fili LQR 4 consilium et v per] super C 5 conuentionem et c non om. LlPQB 6 adiecere P 7 dico dico CB enim om. V 9 in om. C diligitur LQ, delegitur R quando dei auxilio om. V 10 iunctos LQ 11 suae] tue C episcopatum Q in om. P seruies B 12 adiunctio M (adiuncto Q) 13 lenonem L, legionem M (leonem Q) in circo] idcirco C 14 ampitheatro Q, ampheatro B honoratus] odoratus C 15 has om. Q te om. P quaedicto CP 17 ad leone C, ad lenonem L talibus fratribus ex talis fratres C carissime a om. C 18 disperatis et Q, dns desperatis C et eztra] extra L constitutus Q (constitutis M), constitutiMut protegit C 19 inpugnare C impugnat C christi L 20 sacerdotem B aut protegit C 8. 1. m. 2 christi CQBv 21 ad] ob CQB * propositum Pl Q ) [*](m. ) [*]( 43 )

674
sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato atrocius adque uiolentius circa ecclesiae naufragia grassetur.

Nec quemquam fidelem et enangelii memorem adque apostoli praemonentis mandata retinentem mouere debet, frater carissime. si quidam in extremis temporibus superbi et contumaces et sacerdotum Dei hostes ant de ecclesia recedunt ant contra ecclesiam faciunt, quando tales nunc futuros et Dominus et apostoli eius ante praedixerint. nec praedixerint seruum deseri a quibusdam miretur aliquis, quando ipsum Dominum magnalia et mirabilia summa facientem et uirtutes Doi patris factorum suorum testimonio conprobantem discipuli sui reliquerint. et tamen ille non increpuit recedentes ant grauiter comminatus est, sed magis conuersus ad apostolos suos dixit: numquid et nos uultis ire? seruans scilicet legem qua homo libertati suae relictus et in arbitrio proprio constitutus sibimet ipse uel mortem adpetit uel salutem. Petrus tamen super quem aedificata ab eodem Domino fuerat ecclesia unus pro omnibus loquens et ecclesiae uoce respondens ait: Domine, ad quem imus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es Christus filius Dei uiui, significans scilicet et ostendens eos qui a Christo recesserint culpa sua perire, ecclesiam tamen quae in Christum credat et quae semel id quod cognouerit teneat, numquam ab eo omnino discedere et eos esse ecclesiam qui in domo Dei permanent, plantationem uero plantatam a Deo patre non esse quos uidemus non frumenti [*]( 13 et 18 Io. 6, 67-69. ) [*]( 1 soam feotatione M (sua infestatione Q) 2 adque] ac CB oras- setnr L 3 memorata C ta s. I 4 carissime om. C 5 in om. B et om. CR 7 nunc om.V 8 propositum C deserti Ll 9 miretar] miseretur C dno Q1 (dum MQr) admirabilia LP 11 reliqaemnt C, dereliquerint V 12 recidentes Q, et secedentes C\' 14 libertatis Q1 libertatus C us ex is sua R1, et ex ue C 15 ipsi CSLt adpetat CB 17 nnios Cl 18 uoce] anns uoce B ibimus CBv uerba C 19 credidimus C2 R 90 chrigtns OM. PQ 21 eoe] hofl C recesseront Q, recenserint C1 culpae snae C 22 ecclesia B et quae] et quod CB 23 eognoaerit teneat] crediderit et C omnino habeo C 24 in ecclesiam C permaneant C 25 patrem P quoe] quod CB uidimus C )

675
stabilitate solidari, sed tamquam paleas dissipantis inimici spiritu uentilari, de quibus et Iohannes in epistula sua dicit: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ei nobis, si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. item Paulus monet nos cum mali de ecclesia pereunt non moueri nec recedentibus perfidis fidem minui. quid enim, inquit, si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax.

Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, dare operam ne quis culpa nostra de ecclesia pereat: si autem quis ultro et crimine suo perierit et paenitentiam agere adque ad ecclesiam redire noluerit, nos die iudicii inculpatos futuros qui consulimus sanitati, illos solos in poenis remansuros qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. nec mouere nos debent conuicia perditorum quo minus a uia recta et a certa regula non recedamus, quando et apostolus instruat dicens: si hominibus placerem, Christi seruus non essem. interest utrum quis homines promereri an Deum cupiat. si hominibus placetur, Dominus offenditur. si uero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et conuicia et maledicta debemus humana contemnere. [*]( 2 I Io. 2, 19. 6 Rom. 3, 3. 4. 17 Gal. 1, 10. ) [*]( 1 solidari] solidam C 3 exierit 01 fuerit 01 4 mansisset R, mansissent utique Qv 5 mouere Q 6 minui] minus teneri C si om. P 7 eorum] illorum CR 8 euacuabit P, euacuit C 9 autem om. Q 10 ad om. C et conscientiae CR frater kme Qv 11 opera Q 13 in die CPBv 14 sanitate QR 15 consiiiis nostris M (consilii nostri Q) moneri C 16 a certa] certa C, cetera B 17 instruit C placere nellem V 18 non esaem] n essem on po.is Q n g. I. m. 2, assam non potis M 19 hominem C promerere ex promoue Q, promouere M cupiant P placeat C dm LM (dns Q), dum C 20 offendit C si uero om. L id enitimur LB, idem imitemur Q, enitimur P sed ti 8. 1, id est nitimur C et laboraa mus CB, elaboramus Q (et elaboramus M) 21 debemus om. CB contemnamus ex contemnere C ) [*](43* )

676

Quod autem tibi de Fortunato isto psendoepiscopo a paucis et inueteratis haereticis constituto non statim scripsi, frater carissime, non ea res erat quae in notitiam tuam deberet festinato statim quasi magna aut metuenda perferri, maxime quando et Fortunati nomen iam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris iam pridem de ecclesia profugis et sententia coepiscoporum nostrorum multorum et grauissimorum uirorum nuper abstentis qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt. item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in isdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab his istic abstentus, sed et abs te illic nuper de ecclesia pulsus est. cum haec in notitia tua esse confiderem et pro certo haerere memoriae et disciplinae tuae scirem, necessarium non putaui celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas. neque enim ad catholicae ecclesiae maiestatem pariter ac dignitatem pertinere debet quid apud se haereticorum et schismaticorum moliatur audacia. nam et pars Nouatiani Maximum presbyterum nuper ad nos a Nouatiano legatum missum adque a nostra communicatione reiectum nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. nec tamen de hoc tibi scripseram, quando haec omnia contemnantur a nobis et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum qui integri et sani in ecclesia catholica fratribus praesunt. quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac [*]( 1 isto] ipso C pseudoepnT Q a om. Q 2 frater P er corr. cariBsime om. B 3 ea res erat quae] canere atq. C notiam L debes C 4 perferri] ferri R 6 nosse CQ 6 profagns et C, profugisset L episcoporam C 7 et om. CB nuper] add. R: ad nos a nouatiano legatum missum abstentus Cl, abstenti L, absentis Q, absenti P 8 hac] ac B fecerint LPQ 9 felicissimi C sedintionis setognosceres B 10 quo episcoporum P 11 iis v iste ex isti C . abstentnr 01 12 notia Q confidere CLQ 13 scire M (scirem Q) 15 ad catholicae et C, acatholice Q 16 ac] ad R quid hapnd P, quia apnt LC 17 et om. Q; et schismaticorum om. R pars] parem RV, patrem C nonitiani P, nonatiano ex nonationi C 19 adque ad L1, adque Q nostri L commnnione Q 1 (communicationem M) sibi ex si L 20 paeudoepo C, sendoeporum Q 21 et miseram P t s. 1. m. 3 proxima P 22 nomina proxima C 24 nostram R tibi placuit Qs scribere ... pag. 677,2 nostrae quibus add. Lm. 3 in marg. erroribus Ql (erroris MQ\') )

677
perspiciendae ueritatis conpendium fieret et scires tu et collegae nostri quibus scribere et litteras mutuo a quibus uos accipere oporteret: si quis autem praeter hos quos epistula nostra conplexi sumus scribere nobis auderet, sciretis eum uel sacrificio uel libello esse maculatum uel unum de haereticis, peruersum scilicet et profanum. nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici per Felicianum acoluthum, quem cum Perseo collega nostro miseras, inter cetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant etiam de Fortunato isto tibi scripsi. sed dum istic Felicianus frater noster uel uento retardatur uel accipiendis aliis epistulis a nobis detinetur, Felicissimo ad uos properante praeuentus est. ita enim semper scelera festinant quasi contra innocentiam festinatione praeualeant.

Per Felieianum autem significaui tibi, frater, uenisse Charthaginem Priuatum ueterem haereticum in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et grauia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et uestram conscientiam non latet, Fabiani et Donati litteris seuerissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio quod habuimus Idibus Mais quae proximae fuerunt agere uelle se diceret nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit. uenerat etiam cum illo et Felix quidam quem ipse extra ecclesiam in haeresi [*]( 1 perspiciendi C scire R 2 scriberet (et om. C) a] et a C sed a a. I. cos om. C 3 in epistola CR 4 scribere] add. R: et litteras mutuo a quibus accipere 6 nactus LtJ, sanctus C occansionem Q familiaris si Q omnis Ml (hominis Q) et om. L 7 clericia et Q achołitum OM, acolythum PQRv persa eo a LP, parse ClM, peraeo 02 Q 8 nostra C . ceteras B B 8. 1. pergerenda C, 9 fuerint R ista 02 istic] iste CRV 10 felicianum R retardatos L 11 pronentus C* 12 quamsi L 13 festinationem Q 14 autem om. CR significauit C carthagine P 15 in] cum in CR labeeitana B 16 anus M (annos Q) multa et om. LP 17 condemnata P 18 uestra conscientia C fauiani V 19 notantum C cum om. C 20 ma.is Q, madia M, magis C, martiis Y proxime CLPQR 21 se uelle CR fortunatus Y 23 quidam om. CR quem) cum R ipse] ille C haeresin L, heresim MQlP, erere C seudoepiscoporum CQ )

678
pseudoepiscopum olim constituerat. sed et Iouinus et Maximus comites cam Priuato haeretico adfuerunt. ob nefanda sacrificia ei crimina in se probata sententia nouem collegarum nostrorum condemnati et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. cum his autem quattuor iunctus est et Repostus Sutunurcensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit. sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione deiecit. hi quinque cum paucis uel sacrificatis uel male sibi consciis Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt, at criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector quales illi qui reguntur.