Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Legi litteras tuas, frater carissime, quas per Saturum fratrem nostrum acoluthum misisti et dilectionis fraternae et ecclesiasticae disciplinae et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti a te Felicissimum hostem Christi non nonam, sed iam pridem ob crimina sua plurima et grauissima abstentum et non tantum mea sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum reiectum a te illic esse, et cum uenisset stipatus caterua et factione desperatorum, uigore pleno quo episcopos agere oportet pulsum de ecclesia esse, de qua iam pridem cum sui similibus Dei maiestate et Christi Domini et iudicis nostri seueritate depulsus est, ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae [*]( 1 cogitationibus B ac] hac Q 2 ac merita om. B 4 ac meditantibus BB 7 opto ... nalere om. R. — Ad (Caecilii Cypriani ad B) Thibaritanos (tibaritanos Q) eipKcit BQR, Explicit ad Thibarithanos exhortatoria P. - ) [*](Epist. LVIIII. — Incipit ad Cornelium (eundem P) de quinque presbyteris et Fortunato pseudoepiscQpo LP, Incipit eiusdem tertia Q, Incipit ad eundem (\'Il\' add. 22) CR. — 10 frs kmi R, frater C sstyrum P 11 aoolytom Q, acolitum C alterum et om. C\' 12 et om. Q 13 te Otn. CRv, ste eras in Q (te exh. M) 14 abstentum] oetensmn Q, distentam C sed di in ras. et om. CB . 15 meas L et om. C in ras. 16 a te] a M C, te Q . caterua et] aceraa u; aoderua et C 17 quo] quod LP, co Q episcopum Rv, epo CQ\' (epos AfQ1) 18 pulsum] prohibitum V cum] eum cum Q suis CLPQ 19 dei] ei B et cbristi] christi Q dom L 20 ne] et ne L discidiis R post commissae eras. erant in L.. )

667
commissae sibi fraudator, ne stuprator uirginum, ne matrimoniorum multorum depopulator adque corruptor ultra adhuc sponsam Christi incorruptam sanctam pudicam praesentiae suae dedecore et inpudica adque incesta contagione uiolaret.

Sed enim lecta alia epistula, frater, quam primis litteris subiunxisti, satis miratus sum, cum animaduertissem te minis ac terroribus eorum qui uenerant aliquantum esse commotum, cum te secundum quod scripsisti adgressi essent, cum summa desperatione comminantes quod si litteras quas adtulerant non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent. quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia et quod mali iure adque aequitate non possunt temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus uigore et de ecclesiae gubernandae sublimi ac diuina potestate, nec christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si ad hoc uentum est ut perditorum minas adque insidias pertimescamus. nam et gentiles et Iudaei minantur et haeretici adque omnes quorum pectora et mentes diabolus obsedit uenenatam rabiem suam cotidie furiosa uoce testantur. non tamen idcirco cedendum est quia minantur, aut inde aduersarius et inimicus maior est Christo quia tantum sibi uindicat et adsumit in saeculo. manere apud nos debet t frater carissime, fidei robur inmobile et stabilis adque inconcussa uirtus contra omnes incursus adque inpetus oblatrantium fluctuum uelut petrae obiacentis fortitudine et mole debet obsistere. nec interest unde episcopo aut terror aut periculum ueniat, qui terroribus et periculis uiuit obnoxius et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. neque enim [*]( 1 stupator PlQ, Btrupator B 2 ultro ex ultrae B 4 ingesta C\\ iiitesta Q 5 epiatnla tua CQ, tua epistola Rv 6 ac] atque v 9 si om. Q 10 et ore] ore P 11 proferent R, proferunt Q carissime om. CR 12 nequissimemorum L1 timeat una B male C 13 possint C proficiunt P aptnjn M (actum Q) 14 et om. C diuiitae Q 15 nec B c in ras., ne C christi CR ultra om. V aut durare] ut durare Q 16 perditorem Cx pertemescamuB Q 17 et haeretid] heretici Q 19 sua C f∗nosa C uoce supr. ras. C 20 inde] ideo CRQ2v (inde MQ1) 21 maiores Ql (maior est MQl) isto saeculo P 22 fra kmT R1, frater C 24 frnctuum R 25 aut error P 26 periliculum L\' ueniant Q . uiuit... ipsis om. C 27 fit de] fidei P ac] et L gloriosua eat C )

668
solas gentilium uel Iudaeorum minas cogitare et spectare debemus, cum uideamus ipsum Dominum a fratribus esse detentum et ab eo quem inter apostolos ipse delegerat proditum, inter initia quoque mundi Abel iustum non nisi frater occiderit et Iacob fugientem persecutus sit frater infestus et Ioseph puer uenierit uendentibus fratribus, in euangelio etiam legamus esse praedictum magis domesticos inimicos futuros et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint ipsos inuicem tradituros. nihil interest quis tradat aut saeuiat, cum Deus tradi permittit et coronari. neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus nec illis gloria est facere quod fecerit ludas. quae , autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et uana iactatio, illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem? conuicia eorum quibus se et uitam suam cotidie lacerant non timemus, fustes et lapides et gladios quos uerbis parricidalibus iactitant non perhorrescimus. quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales. necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et uerbis et delictis suis cotidie perimunt.

Sed non idcirco , frater carissime, reliquenda est ecclesiastica disciplina aut sacerdotalis soluenda censura quoniam conuiciis infestamur aut terroribus quatimur, quando occurat [et moneat scriptura diuina] dicens: ille uero qui praesumit et [*]( 34 Hab. 2, 5. ) [*]( I 1 gentium LP 2 dominum nostrum LP detentum P sed n corr., denertam coni. Baluzius 3 quem cx qui C diligerat PBl. 4 fratr. C et om. M (exh. Q) 5 sit] esset sup. iuBsit C infestns om. C puer uenerit C\', puer nen*erit 1l, peraenierit LQ, peruenerit M, nennmdatu sit P, Aegyptum peruenerit cod. Angl. 6 a fratrib. P legimus Q predicatum C 9 tradi] tradit V permittit et LPMQ1 V, permittat et CBQ*, permittat quo. disponit v 10 cororari CRQ2V, coTonare MQ\', coronat P, cornonam L aeque enim v, neque in C pati a] patientia Q 11 fecit PV 12 tumens et om. C 13 habeat C 14 praesentiom Q comucieorum Q e m ras. (consicia eorum M) 16 iactant C perhorroscimufi Q 17 negare CQ item loco proximo 18 nisi eisJ eis cum C scd cum s. l. 19 tamen et v 20 peremont C\' QB 21 frs kmi R, frater C 28 terroribuB J21, erroribus P* et moneat scriptura diuina om. LMPQ\' )

669
contumax est, uir sui iactans, nihil omnino proficiet, qui dilatauit tamquam inferi animam suam. et iterum: et uerba uiri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur et eras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram suam, et cogitatio eius peribit. et iterum: uidi impium exaltatum et extolli super cedros Libani: et transiui, et ecce non fuit. et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. exaltatio et inflatio et adrogans ac superba iactatio non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per prophetam Dominus et dicit: t u autem dixisti in animo tuo: in caelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. et addidit dicens: tu uero ad inferos descendes in fundamenta terrae: et qui uidebunt te, mirabuntur super te. unde et parem talibus poenam scriptura diuina loco alio comminatur et dicit: dies enim Domini Sabaoth super omnem iniuriosum et superbum et super omnem elatum et excelsum. de ore itaque ac de uerbis suis unusquisque statim proditur, et utrum Christum in corde suo an uero antichristum habeat, loquendo detegitur, secundum quod Dominus in euangelio suo [*]( 3 I Macc. 2, 62. 63. 6 Ps. 36, 35. 36. 12 Es. 14, 13-16. 20 Es. 2, 12.I ) [*]( 1 perficiet LPQ 2 dilatabit Q inferi ClLQRV, inferus P, infemum C1, infernus v 3 a uerbis OR, a uerba M, s uerba Q timueris C 4 in corr. in ut C stercore PQ, statera L in corr. in J ut C uennis C extollitur C2Rv 8 transibi LQ 10 superbi iactatio C1, superiactatio Q 11 de J2 8. l. spiritu om. R in ras. 2 litt. qui Q\' (cui MQ2) exprobat Q, exprobrant Cl 12 deus et R, dns Q dicens M\' (dicit Ml Q) 13 in animo tuo dicis C ied dicis x. l. 14 super] in Q 15 aquilonem] aquineam R 17 descendens P, discendis C 18 te uidebunt CR, uiderunt te V parem talibus C, parentalibus P 19 \'et scriptura C loco alio C .... 20 iniuriosum ... omnem om. C 21 omne R 23 utrum] aut Q 24 quod om. C euangelium C suum corr. in ubi C )
670
dicit: progenies uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? de abundantia enim cordis os emittit. bonus homo de bono thesauro emittit bona et nequam homo de nequam thesauro emittit nequam. unde et diues ille peccator, qui de Lazaro in sinu Abraham posito adque in refrigerio constituto inplorat auxilium, cum in tormentis cruciabundus flammae cremantis ardoribus aduratur, inter omnes corporis partes magis os eius et lingua poenas dat, quia plus scilicet lingua sua et ore peccauerat.

Nam cum scriptum sit: neque maledici regnum Dei consequantur, et iterum Dominus in euangelio suo dicat: qui dixerit fratri suo fatue et qui dixerit racha, reus erit in gehenna ignis, quomodo possunt censuram Domini ultoris euadere qui talia ingerunt non solum fratribus sed et sacerdotibus quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisque sacerdoti eius et ad tempus hic iudicanti non obtemperaret statim necaretur P in Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem autiudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agent impie etiam nunc. item ad Samuelem cum a Iudaeis sperneretur, Deus dicit: non te spreuerunt sed [*]( 1 Matth. 12, 34. 35. 11 I Cor. 6, 10. 13 Matth. 5, 22. 19 Dent. 17, 12. 13. 24 I. Sam. 8, 7. ) [*]( 1 boniloqui 01 3 os om. Q mittit 0 bonus] bonum et bonus L thensauro PQ emittit] emit C 4 homo de nequam om. B thensanro PQ emittit] emit C 5 de corr. in a C, exp. Q* (exh. M) eleazaro Lp1, l∗azaro B 6 abrahae CPRv inplorans Q 7 arboribus L 8 Moratur Cv, adurebatnr P omnis Q, homines C 9 lingua ... scilicet om. LP poenas C 8. 1. plus] pius B ia lingua. CR peccauerit Q, quod peccauerat P 13 et otn. Q 14 in gehennam P, gehenne C 15 di ex do C patribus M (frairibus Q) 17 quisquis v 18 negaretur CQ 19 dns ds loquitur Q, loquitur ds CB 20 BuperbiamlQ 23 agent non C impietatem. Nunc item C.... )

671
me spreuerunt. et Dominus quoque in euangelio: qui audit uos me audit et eum qui me misit, et qui reicit uos me reicit et eum qui me misit. et cum leprosum emundasset, uade, inquit, et demonstra tasacerdoti. et cum postea tempore passionis alapam accepisset a seruo sacerdotis cumque ei dixisset: sic respondes pontifici, aduersus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit nec quicquam de sacerdotis honore detraxit, sed innocentiam suam magis adserens et ostendens, si male, inquit, locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? . item in actis apostolorum postmodum beatus apostolus Paulus, cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, quamuis Domino iam crucifixo sacrilegi et impii et cruenti illi esse coepissent nec iam quicquam de sacerdotali honore et auctoritate retinerent, tamen ipsum quamuis inane nomen et umbram quandam sacerdotis cogitans Paulus, nesciebam fratres, inquit, quia pontifex est. scriptum est enim: principi tuae plebis non maledices.

Cum haec tanta ac talia multa exempla praecedant quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de diuina dignatione firmatur, quales putas esse eos qui sacerdotum hostes et contra ecclesiam catholicam rebelles nec praemonentis Domini comminatione nec futuri iudicii ultione terrentur? neque enim aliunde [*]( 1 Luc. 10, 16. 4 Matth. 8, 4. 9 lo. 18, 22. 23. 16 Act. 23, 4, 5. ) [*]( 1 Bpreuerunt om. CB 2 uos] Jnquid uos GPQB, uos inquit v audit] add. Q m. 2: et qui me audit audit eum qui (om. M) et eum qui me misit om. P1 et qui reicit... misit om. C 3 eum] qui me reicit reicit eum Q2v (eum M) 4 monstraCB, ostende V 5 seruos P 6 reepondia C\'P 7 nil B 8 adherens ex adrerens B 9 exproba Q 10 autem ex cum C 11 actibus v postmodum om. V 12 insilis] incilas codex Nicol. Fabri 18 quamuis] quo C sed o in ras. dm L 14 crucienti P coepisset B honori B 16 quandam ex quando C 17 inquit fratros v 18 principi plebis tnae] principem populi tui Qv 19 multa LP, et multa Q, et multa alia CBv 22 dum C\' 23 futura C iudiciis Ll sultione Ll, ultionem Q )

672
haereses obortae sunt aut nata sunt schismata quam quando sacerdoti Dei non obtemperatur nec unus in ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex uice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria diuina obtemperaret fraternitas uniuersa, nemo aduersum sacerdotum collegium quicquam moueret, nemo post diuinum iudicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, iudicem se non iam episcopis sed Deo faceret, nemo discidio unitatis Christi ecclesiam scinderet, nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim nouam conderet: nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis ut putet sine Dei iudicio fieri sacerdotem, cum Dominus in euangelio suo dicat: . nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate? cum ille nec minima fieri sine uoluntate Dei dicat, existimat aliquis summa et magna aut non sciente aut non permittente Deo in ecclesia Dei fieri, et sacerdotes id est dispensatores eius erunt non de eius sententia ordinati? hoc est fidem non habere qua uiuimus, hoc est Deo honorem non dare cuius nutu et arbitrio regi et gubernari omnia scimus et credimus. plane episcopi non de uoluntate Dei fiunt, sed qui extra ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem euangelii fiunt, sicut ipse Dominus in duodecim prophetis ponit et dicit: sibimet ipsi regem constituerunt, et non per me. et iterum: sacrificia [*]( 12 Matth. 10, 29. 22 Os. 8, 4. 23 Os. 9, 4. ) [*]( 1 heresis LQR quam quando scripsi, quando LPQ, quam dum CR, quam inde quod v 3 uice] ut R t in ras. si] se PR 4 obtemperare Q, optemperet P 5 Bacerdotem P quenquam C molieret Q lie in ras. (moueret M) 6 populi] pauli L . episcoporum C 7 se non iam] scd non iam P, seniori iam C, se iam non v epis LM, epi. Q, epo C, epi PBv sed] et M, ed Q dei CRQ\'fJ (deo MQI) facere C 9 ac om. B heresin B n in ras. conderet] contenderet P si om. PQ 10 perdita R putes R 11 deus B 12 asse ex ad se C ueniunt 01 QR 13 cadet CR patris uestri Rv illa C 14 summe magna C 15 aut n. sciente onu C 16 eius erunt Q*, et erunt LM, ** erunt Q, erunt P, eius CR 17 ordinari CRv 18 regi] geri P 20 alt. qui om. C\' 21 dispositionem] dispensationem C et traditionem om. CR et ipse C 22 ipsis C2 v )
673
eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur. et per Esaiam quoque spiritus sanctus clamat ac dicit: uae uobis, filii desertores. haec dicit Dominus: habuistis consilium, non per me: et fecistis conuentionem, non per spiritummeum, adicere peccata super peccata.