Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Per Felieianum autem significaui tibi, frater, uenisse Charthaginem Priuatum ueterem haereticum in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et grauia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et uestram conscientiam non latet, Fabiani et Donati litteris seuerissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio quod habuimus Idibus Mais quae proximae fuerunt agere uelle se diceret nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit. uenerat etiam cum illo et Felix quidam quem ipse extra ecclesiam in haeresi [*]( 1 perspiciendi C scire R 2 scriberet (et om. C) a] et a C sed a a. I. cos om. C 3 in epistola CR 4 scribere] add. R: et litteras mutuo a quibus accipere 6 nactus LtJ, sanctus C occansionem Q familiaris si Q omnis Ml (hominis Q) et om. L 7 clericia et Q achołitum OM, acolythum PQRv persa eo a LP, parse ClM, peraeo 02 Q 8 nostra C . ceteras B B 8. 1. pergerenda C, 9 fuerint R ista 02 istic] iste CRV 10 felicianum R retardatos L 11 pronentus C* 12 quamsi L 13 festinationem Q 14 autem om. CR significauit C carthagine P 15 in] cum in CR labeeitana B 16 anus M (annos Q) multa et om. LP 17 condemnata P 18 uestra conscientia C fauiani V 19 notantum C cum om. C 20 ma.is Q, madia M, magis C, martiis Y proxime CLPQR 21 se uelle CR fortunatus Y 23 quidam om. CR quem) cum R ipse] ille C haeresin L, heresim MQlP, erere C seudoepiscoporum CQ )

678
pseudoepiscopum olim constituerat. sed et Iouinus et Maximus comites cam Priuato haeretico adfuerunt. ob nefanda sacrificia ei crimina in se probata sententia nouem collegarum nostrorum condemnati et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. cum his autem quattuor iunctus est et Repostus Sutunurcensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit. sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione deiecit. hi quinque cum paucis uel sacrificatis uel male sibi consciis Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt, at criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector quales illi qui reguntur.

Hinc iam et cetera mendacia, frater carissime, potes noscere quae illic homines desperati et perditi uentilauerunt, ut cum de sacrificatis uel haereticis amplius quam quinque pseudoepiscopi non fuerint qui Carthaginem uenerint et Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint, illi tamen qua filii diaboli et mendacio pleni ausi sint ut scribis iactitare uiginti quinque episcopos adfuisse. quod mendacium et istic prius apud fratres nostros iactitabant dicentes uiginti quinque episcopos de Numidia esse uenturos qui sibi episcopum facerent. quo in mendacio suo posteaquam quinque solis conuenientibus naufragis et a nobis abstentis detecti sunt adque confusi, Romam cum mendaciorum suorum merce nauigauerunt, quasi ueritas post eos nauigare non [*]( a 1 marimosas LMP, maximo∗∗s Q, maximos suos B 2 prioato CLPB, probatio Q, priuato probato Baluzius; cf. pag. 575,18 affuerant C 3 sententiam Q nouem] episcoporum add. v 4 in concilio anno priore CB absenti LQ 5 iis L\'M(his Q) repositas C suturnucensis B, quoturnicensLs C, sutun»urcenais Q (utunurcensis M) 6 cedit C 7 persuasione CB, persecatione LPQ hii C, his LP 8 sacrificantes C conscii ClQ 9 cooptauerunt CR conscientibus Ql (consentientibus MQ2), conuenientibus CBv 11 iam et] etiam C kmT C\' ∗∗∗ noscere Q, nos noscere M, cognoscere CB 13 sacrificatis] add. B: ut xnale sibi consciis fortunatum sibi psendo uel] uel de CBo 14 fuerunt C\' carthagine P 15 illa B qua L\'PQBV, quasi CL\'f1 fili LQ 16 sunt CRv ut scribis] scriptis P, dixit B, dixi C 17 adfaisse ... l. 18 episcopos add. P. m. 2 in marg. quod] quo L stic C\', isti Q (istic M) 18 aiginti et C 19 quo corr. in qui C 20 naafragiis B et om. C 21 absentis PQ detecti] detenti L 22 eos] ea CB )

679
posset, quae mendaces linguas rei certae probatione conuinceret. adque haec est, frater, uera dementia non cogitare nec scire quod mendacia non diu fallant, noctem tamdiu esse quamdiu inlucescat dies, clarificato autem die et sole oborto luci tenebras et caliginem cedere et quae grassabantur per noctem latrocinia cessare. denique si nomina ab eis quaereres, non haberent uel quos falso nominarent. tanta apud eos etiam malorum paenuria est ut ad illos nec de sacrificatis nec de haereticis uiginti quinque colligi possint. et tamen ad decipiendas aures simplicum et absentium mendacio numerus inflatur, quasi etsi uerus esset hic numerus, aut ab haereticis ecclesia aut ab iniustis iustitia uincatur.

Nec me oportet, frater carissime, paria nunc cum illis facere et ea quae commiserunt adque adhuc usque committunt meo sermone decurrere, cum considerandum sit nobis quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat quam pudor loqui, et ne uidear prouocatus maledicta potius quam crimina et peccata congerere. taceo itaque de fraudibus ecclesiae factis, coniurationes et adulteria et uaria delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea nec hominum sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum, quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora feruerent et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria sed adhuc manus ipsae lapsorum adque ora fumarent, communicare cum lapsis et paenitentiae agendae intercedere non [*]( 1 rei certae] reiceret CRl probationem Q 2 frater om. R uera C sed a corr., puera R concitare M (cogitare Q) 3 fallunt C lucescat CR 4 die] diem Q oborte M (oborto Q), orto C luci exp. C 5 grassabatur ex gressabantur C latrocinatio cessat C 6 haberet Q, haberetur C falsos Q 7 etiam om. CR est om. ClR scollegi C1LQ, 9 possunt CXL simplicium L2Rv 10 numero Cl quasi] quo ex quam C hic P s. I. m. 2 11 et ecclesia Q uinceretur C\'x 12 nec me Q sed c s. I., nemo M carissime om. C faceret ea C 13 adhucusque CRV, adhuc quae LP, hucusque Qv 14 nobis sit C sed sit 8. 1. 16 quam. Q, quam a M 17 congere R tacero R t in ras. de] in C 18 coniuratione L et] sed L et uaria om. Q delictarum R 19 quod M (quo Q) 21 re...centia P c 8. l. 22 fumarent] •*, manerent C 24 non agendae P. )

680
destiterunt clamat Deus: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli et Dominus in euangelio dicit : qui me negauerit negabo illum. et alio loco indignatio et ira diuina non tacet dicens: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia. super haec non indignabor? dicit Dominus. et intercedunt ne rogetur Deus qui indignari se ipse testatur. intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus qui negantem se negare profitetur.

Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus nec auditi sumus. concilio frequenter acto non consensione tantum nostra sed et comminatione decreuimus ut paenitentiam fratres agerent, ut paenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret. et illi contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de ecclesia recedentes et contra ecclesiam parricidalia arma tollentes elaborant, ut opus suum diaboli malitia consummet, ne uulneratos diuina clementia in ecclesia sua. curet miserorum paenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat, ne Christum Dominum suum qui Christianas esse uel erubuit ante uel timuit postmodum quaerat, ne ad ecclesiam qui de ecclesia recesserat redeat. datur opera ne satisfactionibus et lamentationibus iustis delicta redimantur, ne uulnera lacrimis abluantur. pax uera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris nouerca intercedente cluditur, ne de [*]( 1 Ez. 22, 20. 2 Hatth. 10, 33. 4 Es. 57, 6. ) [*]( 1 sacrificandis M\'C (sacrificans diis JPQ) 2 euangelio suo B sed suo exp. 3 neganerint B et ego eum negabo Q 5 posuistis C 6 intercedit P, intercedetur C1 7 se] set B protestatnr B 8 christi LP 9 temporas litteras Ml (litteras HPQ) 10 snmns] somnnt B consilio CB consensione] consentiente C 11 nostro C* comminatione] commnnicatione PQ 12 fratres a. n. paenitentiam om. L 18 dare B illi et CB 14 temerari LQ 15 parricida Ua Q (perricida alia M), parricidali B snum om. C zaboli B 16 consnmet C, consumment Qv ne] nec V curet et CB 17 franda M (frande Q) corrnmpantJC1 18 ne deo] nec eo Q indignati ClLB, indignantis Q 20 ad ecclesia B redeat] recedant Q 21 et lamentationibus om. Q 22 false C, salsae B pacis] papis B 23 praeclnditnr BfJ, perclnditnr C )

681
pectore adque ore lapsorum fletus et gemitus audiatur. conpelluntur adhuc insuper lapsi ut linguis adque ore quo in Capitolio ante deliquerant sacerdotibus conuicium faciant, confessores et uirgines et iustos quosque fidei laude praecipuos adque in ecclesia gloriosos contumeliis et maledicis uocibus prosecuntur. a quibus quidem non tam nostrorum modestia et humilitas et pudor caeditur quam illorum ipsorum spes et uita laceratur. neque enim qui audit, sed qui facit conuicium, miser est: nec qui a fratre uapulat sed qui fratrem caedit, in lege peccator est: et cum nocentes innocentibus iniuriam faciunt, illi patiuntur iniuriam qui facere se credunt. denique hinc illis percussa mens et hebes animus et sensus alienus est: ira est Dei non intellegere delicta, ne sequatur paenitentia, sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, ne reuertantur scilicet et curentur et deprecationibus ac satisfactionibus iustis post peccata sanentur. Paulus apostolus in epistula sua ponit et dicit: dilectum ueritatis non habuerunt ut salui fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. primus felicitatis gradus est non delinquere, secundus delicta cognoscere. illic currit innocentia integra et inlibata quae seruet, hic succedit medella quae sanet. quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, ut et amissa sit gratia quae de baptismi [*]( 13 Es. 29, 10. 17 II Thess. 2, 10-12. ) [*]( 1 pee-tore Q, (peccatore M) audiantur CR conpellnnt Q 2 lapsa R ut] et C 3 delinquerant L sacerdotes Cl conuincium B faciunt 01 4 quosque] quos C 6 glorioeos] esse constat add. C 8. I. contumelis L\', contumeliosis CRV prosequantur c prosectmttir a quibus om. M (exh. Q) 6 humilitas P sed s in ras. 3 litt. 8 audit] patitur Bal. conuicium] iniuriam CR 9 quia frater u. sed quia Q caedat C* 10 et om. CB illi... mens om. C iniuriam ... credunt om. R 12 animatus Ct est om. P irae C 13 ne] nec Q paenitentiam LQ 15 hac Q, et CRv 17 delictum Q non om. B 18 mittit M (mittet Q), amittet R 20 quij quia P credunt C ueritatis B in iniustitiam C sd in 8. I. 21 felicitatus Cl relinquere 01 23 hic] isthic V 24 ut et R, nt ea C, ut LP, et ut Qv de om. C )
682
sanctificatione percipitur et non subsit paenitentia per quam culpa curatur. an putas, frater, lenia esse aduersus Deum facinora, parua et modica delicta, quod per illos non rogatur maiestas indignantis Dei, quod non timetur ira et ignis et dies Domini, quod inminente antichristo exarmatur fides militantis populi, dum tollitur uigor ettimor Christi ? uiderint laici hoc quomodo curent. sacerdotibus labor maior incumbit in adserenda et procuranda Dei maiestate, ne quid uideamur in hac parte neglegere, quando admoneat Dominus et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes: si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus, inmittam in uos maledictionem et maledicam benedictionem uestram. honor ergo datur Deo quando sic Dei maiestas et censura contemnitur, ut cum se ille indignari et irasci sacrificantibus dicat et cum poenas aeternas et supplicia perpetua comminetur, proponatur a sacrilegis adque dicatur ne ira cogitetur Dei, ne timeatur iudicium Domini, ne pulsetur ad ecclesiam Christi, sed sublata paenitentia nec ulla exomologesi criminis facta, despectis episcopis adque calcatis, pax a presbyteris uerbis fallacibus praedicetur, et ne lapsi surgant ant foris positi ad ecclesiam redeant, communicatio non communicantibus offeratur? [*]( 9 Mal. 2, 1. 2. ) [*]( 1 subsit BV, sumsit LP, ..psit Q, sumpeit M, subneniat Cv et M2P2 8. l., sumpta sit cod. Beneuentanus paenitentiam PQ 2 an om. LP aduersu* P 3 et] ac CB 4 domini] diexdoC 5 fide iS 6 tollatur B timor et uigor Q uider M (uiderint Q) laid] luci B a quodmodo current C 7 procuranda] propitianda CB 8 maiestatem C neciegere B 10 hoc om. C\' si om. C 12 dominus] omnipotena add. CB 14 non datur dno C non s. l. dei om. C 15 cum] eum C sacrificantes C dicatur Q 16 comminatur C, comminentur Q proponitur C* 17 a] ad C exp. dicitur C dei ne] dei M2Q, deo Ml 19 exhomologesin L, exhomologisis in Q, . ezomologesim P, exhomologisim C factam C 20 a] non a neris CB 21 labsis surgant Ll, lapsi surguat C, baptismi surgat B positam M (positi Q) 22 et communicatio CB non] a non PB )
683