Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.

Nam cum acies adhuc inter manus esset et proelium gloriosi certaminis in persecutione ferueret, toto hortatu et pleno inpetu militum uires fuerant excitandae et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae uocis animandae, ut paenitentiae uiam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam [*]( 2 litteras B illum 01 fr kmi Q 3 pono om. Q 4 petram] robnstfim add. CB 5 aut] et LQ ne] nec C 6 opinionibus] unionibus B 7 et a] a B suo] quoque C cum om. C \' 8 repreheaione L ne] ne uel Qv . alterun apud om. B 9 quemquam] quendam Q desideranti C frater] carissime add. BBv 10 quoniam] quoniam qui B 12 aestimet B\' 13 euangelio C nigorem primum B, primo nigorem C ■ et om. LB 14 ea initia defendere in B sed ea s. 1. m. 3 ad disciplinam et censuram priorem flectisse B 15 prioret Cl 16 maculauerunt L nefandam Cl sacrifitia tx gratia C 17 pntanerint Q liberata 01 19 nam] aliam B 20 tota C1 21 impletu C1 fuerunt C 22 quodam om. Q (exh. M) fortiter animandae v x 23 precibus] et allegationibus add. B 24 sed om. R\'\\ ) [*](DI. ) [*]( 40 )

626
nostris increpiti uocibus prouocarentur. denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diaconi scripsissent eos inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistula mea quae extat et hoc addidi: qui si nimium properant, habent in sua potestate quods postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitet, et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. de eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset et episcopis in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium conlatione consilio statueremus quid fieri oporteret, si quis uero ante consilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare uoluisset, ipse a communicatione abstineretur.

Quod etiam Romam ad clerum tunc adhuc sine episcopo agentem et ad confessores Maximum presbyterum et ceteros in custodia constitutos, nunc in ecclesia cum Cornelio iunctos, plenissime scripsi, quod me scripsisse de eorum rescriptis potes [*]( 1 increpati Q, intrepidis C d in t corr. m. 2 2 presbyteris B diacones CQB, diaconibus B inmodėratos eos B 3 et om. B 4 scribens BM (rescribens Q) extat] expediant B qui si etc. cf. epist. 19. c. 2 5 habeant 02, om. B 6 et tempore Q quam quo L, quam BCR 7 acies adhuc] aciens quod adhuc praelium B agon] apud nos C sed nos 8. l. m. 2 8 commissi ex omni si B m. 2, commissi cotidie B, poenitent C 9 qui] quod Q potest om. BB 10 statimendum Lx esse et Cl 11 ut om. C quies et] qui esset L, quies B 12 esset] est R conuenire uenire L 13 tunc ... oporteret add. C m. 2 liberato C, libato B conlationum B 14 statuerem L concilium B 15 sentiam C1R1 consilium B statutum B, statuam L, constituta Q 16 lapsis] lassis B sed s s. i. a] communicare u. ipse a repetit B 17 abstineret Q* (abstineretur MQl) 18 ad romam B, ad romanum C sed num s. I. 19 agente CLB ad om. Q confessorem v 20 custodiam Q constitutis Cl ecclesiam CB1 iuntos B, iunctus C, functos B 21 scripsi quod me om. B eorum] orum B poteris CRv )

627
noscere. nam in epistula sua ita posuerunt: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic conlatione consiliorum cum episcopis presbyteris diaconis confessoribus pariter ac stantibus laicis facta lapsorum tractare rationem. additum est etiam Nouatiano tunc scribente et quod scripserat sua uoce recitante et presbytero Moyse tunc adhuc confessore nunc iam martyre subscribente, ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur. quae litterae per totum mundum missae sunt et in notitiam ecclesiis omnibus et uniuersis fratribus perlatae [sunt].

Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita. cum data esset facultas m unum conueniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum conuenimus et scripturis [diu] ex utraque parte prolatis temperamentum salubri moderatione librauimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent et eo quod sibi ecclesia cluderetur secuti saeculum gentiliter uiuerent, nec, tamen rursus censura euangelica solueretur, ut ad communicationem temere prosilirent, sed traheretur diu paenitentia et rogaretur dolenter paterna clementia et examinarentur causae [*]( 1 dinoscere Q, agnoscere B quamquam etc. cf. cpiet. 30 c. 5 2 in om. C 3 prius] propius C adaeclcsiae C d 8. I. 4 conlationem B 5 et presbyteris Q diacones Q, diaconibus Bv adstantibus Q (ac stantibus M) \' 6 ac tractata ratione B 7 etiam] enim Q (etiam M) nouationo R 8 et] et a B presbyterum moysen C adhoc L1 9 susscribentur C exitom Q 10 per] in B, pro Q (per M) mundum] modum R 11 sunt om. C notitiam ex nocentiam C eclesis R 13 sicundum R tamen quod fuerat ante B ante] antehac Q 14 est B 15 incolomes CLQ et om. B 16 tutella R, om. B protexit] seruauit Q diu] diuinis v; expunxi ut l.12 sunt 17 temperamentis B 18 liberanimns C1R1 19 et eo corr. in et ea C, item B 20 clauderetur vf abdiceretur e:xf adduceretur C 22 trad»retur M (traheretur Q) 23 et om. C ) [*](40* )

628
et uolontates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur quem ad te peruenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus uidebatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio in eandem nobiscum sententiam pari grauitate et salubri moderatione consensit.

De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leuiter egisse, sed secundum quod litteris meis fueram ante conplexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse et nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam sed et coronam lapsus acciperet, postea tamen, sicut et collegii concordia et conligendae fraternitatis ac medendi uulneris utilitas exigebat necessitate temporum succubuisse et saluti multorum prouidendum putasse, et nunc ab his non recedere quae semel in concilio nostro de communi conlatione placuerunt, quamuis multa multorum uocibus uentilentur et mendacia aduersus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique iactentur. sed te oportet ut bonum fratrem adque unanimem consacerdotem, non quid maligni adque apostatae dicant facile suscipere, sed quid collegae tui modesti et graues uiri faciant de uitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere. [*]( 1 secundo Ql (secandum Q2М) in libello C sed in s. l. 2 quod Q (quem M) 3 snbficiens R, efficiens B 4 africa* L nidebitor Br, ut nidebatur B roma Q, romae C, prome B 5 cum] secum L 6 episcopis B habito] ab illo C consilio BC eadem B sen tentia B* 7 pari] pia Q sed in ras. (pari M) 8 nunc fuit] est nunc B 9 ante om. B, ad te Q (ante M sed n B. I.) 10 omne B consilii CQ, consilium B nostrum B 11 memini 01 ex] me C 13 acceperat C\' sicut et] sicut CQBv collegio B\', collegia B concordiam L 14 mendenti C\' 16 necessitati CQv, necessitatem B; cf. 631,20 16 putare Q recessi ex recesserit C 17 conlatione ex conciliatione C 19 ore prolata] reprobata B 21 quod M (quid Q) adque] aut B apotestate C 22 collegii B ut modesti B 23 de uita CQ, deuictae L exemplo ratione C )

629