Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quas nunc paenas patior, fratres carissimi, quod ipse ad uos inpraesentiarum uenire non possum, ipse singulos adgredi, ipse uos secundum Domini et euangelii eius magisterium cohortari. non suffecerat exilium iam bienni et a uultibus adque ab oculis uestris lugubris separatio, dolor iugis et gemitus qui me solum sine uobis continua lamentatione discruciat, lacrimae diebus ac noctibus profluentes, quod sacerdoti quem tanto amore et ardore fecistis necdum uos salutare et necdum conplexibus uestris inhaerere contingat. accessit hic tabescenti animo nostro. dolor maior, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad uos ipse non possum, dum per minas et per insidias perfidorum cauemus ne aduenientibus nobis tumultus illic maior oriatur et cum paci et tranquillitati episcopus prouidere in omnibus debeat, ipse materiam seditioni dedisse et persecutionem denuo exacerbasse uideatur. hinc tamen, fratres dilectissimi, hinc admoneo pariter et consulo ne perniciosis uocibus temere credatis, ne fallacibus uerbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, uenenum pro remedio, mortem pro salute sumatis. nec aetas uos eorum nec auctoritas fallat, qui ad I duorum presbyterorum ueterem nequitiam respondentes, sicut illi Susannam pudicam corrumpere et uiolare conati sunt, sic et hi adulterinis doctrinis ecclesiae pudicitiam corrumpere et ueritatem euangelicam uiolare conantur.