Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed oro uos, fratres, uigilate contra insidias diaboli et pro uestra salute solliciti contra mortiferam fallaciam diligentius excubate. persecutio est haec alia et alia est temptatio et quinque isti presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati, ut fidem nostram subruerent, ut gracilia fratrum corda ad letales laqueos praeuaricatione ueritatis auerterent. eadem nunc ratio, eadem rursus euersio per quinque presbyteros Felicissimo copulatos ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus nec qui negauit Christum eundem Christum quem negauerat deprecetur, post culpam criminis tollatur et paenitentia, nec per episcopos et sacerdotes Domini Domino satisfiat, sed relictis Domini sacerdotibus contra euangelicam disciplinam noua traditio sacrilegae institutionis exurgat, cumque semel placuerit tam nobis quam confessoribus et clericis urbicis, item uniuersis episcopis uel in nostra prouincia uel trans mare constitutis ut nihil innouetur circa lapsorum causam, nisi omnes in unum conuenerimus et conlatis consiliis cum disciplina pariter et misericordia temperatam sententiam fixerimus, contra hoc consilium nostrum rebelletur et omnis sacerdotalis auctoritas et potestas factiosis conspirationibus destruatur. [*]( 1 et ad] ad Q 2 rninae om. B soi ex sue B 3 medela BP2v auocarent B 5 ad om. P 9 est temptatio B, etemptation L (n eras.), temptatio NPQv et om. v 11 fuerat B 12 subuerterent V gracilia NQ, gracilium B, gratiali ex gratia P, fragilia LV ad letales] ad lectares LN, allectare is P laqueas L, laqueis P 13 uerterent B 15 dns Q 17 paenitentiam NQ 18 domini domino scripsi, dmLNPQlMt dnoBQH? satisfiat sed relictis domini om. M (em. Q) dno Qx, dum L 20 placerit M (placnerit Q) 21 item u. episcopis om. B 23 causa B conueniremus Q 24 misericordiam Q 25 rebelletur] reueretur LNP 26 et pot.] sed pot. LP 27 destruitur P )

593