Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quales litteras ad clerum Romae agentem fecerim quidque illi mihi rescripserint, quid etiam Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus et Rufinus diaconi et ceteri cum eis confessores in custodia constituti aeque ad litteras meas rescripserint at scire possetis, fratres carissimi, exempla uobis legenda transmisi. uos curate quantum potestis pro diligentia uestra ut et scripta nostra et illorum rescripta fratribus nostris innotescant. sed et si qui de peregrinis episcopi collegae mei uel presbyteri uel diacones praesentes fuerint uel superuenerint, haec omnia de uobis audiant. et si exempla epistularum transcribere et ad suos perferre uoluerint, facultatem transcriptionis accipiant, quamuis et Satyro lectori fratri nostro mandauerim ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in ecclesiarum statu quoquo modo interim componendo seruetur ab omnibus una fida consensio. de ceteris uero quae agenda erunt, sicut et collegis meis plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando conuenire in unum permittente Domino coeperimus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere. fraternitatem salutate. ualete. [*]( Epist. XXXII. — Incipit (Cyprianus add. L) ad presbyteros et diaconos LB, Incipit presb et diaconibus consisten Romae T, Incipit ad Romanos epistula prima MQ. — 3 feceram L 4 scripserint T moses L, nos BMQ1, mos Q1 presbiter T 5 diacones BT1 6 aeque] quae B 7 possitis B 8 transmissi et T sed et s. l. m. 2 ut et L, ut BQTv 9 nostri T 10 et om. B quis B* de] te Q episcopis B, et episcopis QT 11 diacom* B s eras. 12 et] aut B si] sic Q exemplum B 13 transferre B 14 saturo v lectoris M (lectori Q), college lectori B 15 prius ut T s. I. 16 statum Q quo quomodo Q, quomodo BM 17 una] una et T2 υ fide B (i. e. fidei) 18 erant ex erat T 19 tractauimus BLQT1 uno permittemte M (unum permittente Q) 21 in domino semper L fraternitate T; fr. s. ualete om. B salute Q1 (salutate MQ\'), om. T uale L. — Ad presbyteros et diacon exp (explicat L) BL, Ad Maximum presb et Vrbanum et Sidonium et Мacharium explicit T. — )
Dominus noster, cuius praecepta metuere et seruare debemus, episcopi honorem et ecclesiae suae rationem disponens in euangelio loquitur et dicit Petro: ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis. inde per temporum et successionum uices episcoporum ordinatio et eccle siae ratio decurrit ut ecclesia super episcopos constituatur et omnis actus ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. cum hoc ita diuina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere uoluisse ut ecclesiae nomine litteras facerent, quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta. absit enim nec Domini misericordia et potestas eius inuicta patiatur ut ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cum scriptum sit: Deus non est mortuorum [*]( 4 Matth. 16, 18. 19. 18 Matth. 22, 32. ) [*]( Epist. XXXIII. — Incipit (incipit om. ϕμ; cipriano add. T) aduersns (ad Z) lapsos qui (quidquid <p) illi (illic T, illi de usurpata pace Z) scripserunt (scripserint Z; epistola add. cp) TZϕμ, Aduersus lapsos quorum aliquorum temeritatem arguit aliorum exaltat humilitatem premittens ecclesiam constitutam super epis et per eosdem prepositos gubernari tc. — 2 dominus] Cyprianus lapsis. Dominus v, cyprianus dns μ metuere (etuere T) et seruare debemus T2 ϕ, inuenire et obseruare debemus μ, metuere debemus et seruare to, m. debemus et seruare debemus F1, et monita obseruare d. Zv 3 honorem et] honore Z suae om. to 4 dioo tibi qp 5 istam] hanc Zcp 6 uincent eam] uincentem T, praeualebunt contra eam Z et om. V 7 quae] quecumque Z 8 et in] in Tp. et quaecumque ... caelis om. μ 9 et om. T celo w 10 successorum <p ordinatio et] ordinationibus ϕω 11 ecclesiae s. e. constituantur u 12 omnes Zto gubernentur Zto 13 ita] itaque Zpv fundamentum to 14 sic om. Zp ut ... facerent om. Zy, 15 quando cum Zμ clero] deo Z in om. Z 16 constituta absit enim om. ft nec] ne Vμ, de Z 17 et] ut Z inuincta w, inuidiam VZp. )
Scripserunt autem mihi quidam de lapsis humiles et mites et trementes ac metuentes Deum et qui in ecclesiis semper gloriose et granditer operati sunt et opus suum numquam Domino inputauerunt, scientes illum dixisse: et cum haec omnia feceritis, dicite: serui superuacui sumus, quod debuimus facere fecimus. quae illi cogitantes et quamuis libello a martyribus accepto, ut tamen ad Dominum satisfactio ipsa admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et paenitentiam ueram agere, nec ad pacem temere aut inportune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid eiusmodi et tales serui de eius bonitate mereantur. quas cum litteras [*]( 12 Luc. 17, 10. ) [*]( 1 optotamus T, optamus ante omnes txh. to in om. T 3 esse nolunt Z, nolentes esse (t 4 in om. μ 5 dignantnr w, dignatnr μ 6 oportet esse ϕ qui] atque Z 7 memores] merores Tw curant satiffacere eo dno μ s. l. m. 2 deo ... facere om. ϕω deo debeant nec T, cum se magis sciant Z 8 ecclesiam Z 9 nuper quidam Zfiv 10 ac] et Zϕμωυ dum Zμ ecclesia Zpv 11 qumquam om. Oxon. 12 scientis T illum] eum Z omnia om. w 14 illic Τμ quonis fi 15 a om. Zμ a dominum T, a dno uv 16 ipsa] sna Zv, sa T, sns fi posset Z se] sed (t, sine T 17 cognoscere suum ϕ agere neram μ 18 pnsi pntiam ϕ, penitentiam ω 19 docentes Z earn] a ft 20 gratulatim rp sum Z<p 21 est om. T qui d. est om. μ dignatus] potens Z ostendere corr. in ostendens μ m. 2 quid de Z hninsmodi tp 22 et] est μ de om. μ, et w bonitatem μ, benignitate Zμυ quas cum litteris cp, litteras quas cum μ, quas litteras cum Ztov )
Integre et cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod ex consilio collegarum meorum qui praesentes erant Gaio Didensi presbytero et diacono eius censuistis non communicandum, qui communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum in prauis erroribus suis frequenter deprehensi et semel atque iterum [*]( 1 nuper acceperim Zo uos scripsisse Z, scripsisset uos T 2 nunc p 8. 1. m. 2 3 nostra libellos ut sciatis μ 1 cum om. w 4 ad me tr.] admittatis qpw 5 habeam] debeam Tcpw 6 nostri om. qp scribam Z fratres om. ϕω ; carissimi semper add. Zpv 7 et ... ualete om. Zp. tranquile T, tranquillitate w1 8 ualete om. T1. — Epistola Cipriani aduersus lapsos qui illic scripserant explicit T, Explicit ad lapsos qui illi de usurpata pace scripserint Z, om. ϕωμ. - ) [*](Epist. XXXIIII. — Incipit (om. cp) epistola cipriani (om. 9) ad clenim de eis C (his <p) qui temere lapsi communicauerunt et Philumeno (in ras. T, phylemone qp) et (om. T) Fortunato hyppodiaconis (hypodiaoono T) et Fauorino acolito (acholyt T) Ttp, Cipriani ad clerum emendatio quod non communicauerint iis qui temere communicauerant lapsis et de penitentia Philemone et Fortunato hypodiaconis et Fauorino accolito insignis epistola W, Incipit ad eosdem (praemittitur: ad presbyteros et diaconos explicit) Z fol. 186*, Incipit ad eosdem de Gayo pidendi et eius diacono qui pro lapeis communicauit z fol. 235a. — 10 presb. et diaconis Z, clero s fratribus] Gaclodi consistentibus add. 10 11 ex om. v, ex eo qI 12 meorum] eorum Z aderant Zcp gaio dianensi Z, gaglodudensi t, gaclodidensi to, gailididensi cp sed ili corr. in do m. 2 13 censui Z, sensuistis to non] hmoni Z qui cum Z 14 et] ut z eorum om. Tt in prauis] improbis z 15 atque] ac Z )
Ingemescere autem et agere paenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrimis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment, nescientes scriptum esse: qui uos beatos esse dicunt, in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant. merito salubria nostra et uera consilia nihil promouent, dum blanditiis et palpatione perniciosa salutaris ueritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt et illa quae oblectare et ad praesens suauia uidentur esse adpetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam prouocent nec [*]( 7 Apoc. 2, 5. 8 Es. 30, 15. 14 Es. 3, 12. ) [*]( 1 a om. rp amoniti ne z, moniti ut non Z, monitione to hoc om. Z 2 pstiterunt T 4 omniJ ipsi Z utilitate] subtilitate Z, humilitate v adulationem T, adolatione Z 5 corrupta] composita zv, cohorta Z ueram paenitentiam TcpwZ nisi quod Z habeant add. 6 ac] et ϕυ pleno om. to dominum Zzv, domini T precentur io, deprecemur supplices rp sed supplices exp. m. 2 7 caederis T1 8 scriptura diuina Zϕωυ sic] sicut ϕω 9 saluaueris T sciens 10 12 interdunt corr. in intendunt T compbris B 13 cum om. Z quia scriptum est zv 14 beatos] felices zv esse om. Zzv errore a 15 mittunt uos T semitas z nostrorum T1ω 16 consilia et uera tp blandimentis Z 17 palpationibus perniciosis Zzυ 18 patitur Zz, ponitur Trpw; sopitur fort. sauciam T, audaciam Z et om. Z , aegre T, erga ω quod om. T, et Zrpto 19 saepe] se Z ut om. w cum z 20 quasi aborrentes Z quae] que et Z 21 perniciem om. Z, pnciem to 22 per om. z inobedienciam s prouocant Tl proficiat Zwv )
Vos itaque secundum litteras meas fideliter et salnbriter consnlentes a consiliis melioribus ne recedatis. legite uero has easdem litteras et collegis meis, si qui ant praesentes fuerint aut superuenerint, ut unanimes et concordes ad fouenda et sananda lapsorum uulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum conuenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. interea si quis inmoderatus et praeceps siue de nostris presbyteris uel diaconis siue de peregrinis ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae, quando in unum permittente Domino conuenerimus.
Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Fauorino acolutho qui medio tempore recesserunt et nunc uenerunt quid mihi uideatur rescribam. cui rei non puto me solum debere sententiam dare, cum multi adhuc de clero absentes sint nec locum suum uel sero repetendum putauerint et cognitio haec singulorum tractanda sit et limanda plenius, non tantum cum coilegis meis, sed cum plebe ipsa uniuersa. expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est quae in posterum [*]( 1 blandientes Twz, blandimęntis Zv decipiat Z 2 incelebra T 3 meas] meas ad me Z salubriter et fideliter qp 4 legi Z has] ad hos z 5 qui aut] qui z ant snperuenerint om. z 6 ut] tuti et Z ad fauenda w, affouenda T et sananda om. Z 7 tractatur tc, tractabitur Z 8 de omnibus plenissime z unum] uium T, dominum to dei w 9 inmoderatos T sine om. z, uel Z 10 diaconibus ϕωυ ausus] usus T 11 communione M 12 nestra Z arceantur ϕ nos omnes tpw, omnes in hoc Z dicturos T, dicturi Z, daturos ϕω 14 de om. to philumino T, filumeno V, philomone Zcp, filomono z, philemone to de fortunato ω 15 faborino V, fabnrino Z acolytho Zzv, acolio ip cesserunt w 16 quod Tw rescribam om. tp puto] potui Zzυ 17 debere om. Zzϕωυ sententiam] iudicem Zzυ cum] sed cum Z 18 nec] et z locum] hoc solum Zz, solum to suum om. Za sero rep.] solo repetendo z, sorore petendum T putauerunt ϕzυ cognitio om. Zzυ 19 singulorum] seculorum M tractanda a. e. limanda om. w \' plenius] ratio add. Zzυ 20 sed et sυ uniuersa om. z pensa T, pensata w, pensanti cp 21 moderationem T, ueneratione Z pronuntianda] permutanda ϕω est om. 10 in postcros V )
Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres carissimi, nihil conscientiae uestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. nam posteaquam ad uos litteras feci quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum fratres nostros, quorundam lapsorum conspirata temeritas, qui paenitentiam agere et Deo satisfacere detractant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes sed quasi iam datam uindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, [*]( 1 ministros] omnes uiros VZz constitute T interea T, inserta Z, interim tpwev se om. cp diuisione] dicione Zz 2 mensura Trp, mense et orancium z, mensarancium Z contingant ω non] ut non Z non quasi om. <p ministerio] mysterio V 4 diierantur T opto ... ualete om. z optamus Z 5 fraternitatem u. s. ualete om. Z et ualete v. — Epistola Cipriani ad clerum de eis qui temere lapsis communicauerunt et de Philumino et Fortunato hypodiaoon et Fauorino acholitho ezplicit T, Explicit ad clerum de Gayo Didensi et eius dyacono qui pro lapsis communicauit z, Ad pbros et diaconos explicit Z, om. cpw. — ) [*]( Epist. XXXV. — Incipit epistola (inc. ep. om. w) Cipriani ad presbiteros et diacones (diaconoa w) Romae consistentes Tw, Epistola Cipriani ad clerum Romanum do lapsis inpoenitentibus qui communionem eius expetebant (p, Ad eosdem u. — 7 Cyprianus papa tp 9 delectio T ratio] ratio communis ϕ poscit ϕω 10 nre w, erat uestrae cp 11 ut sit] uisum est p 13 fratrem nostrum ϕω, om. μυ 14 conspirata temeritas om. fi, prospirata temeritate cpto de quorxmdam prospecta temeritate v qui] aequa μ 15 detrectant μυ fecerunt T 8. I., fecit p, om. ∞ω 16 postulans Τϕμ datam sibi v uindicans tp 17 dicat Tcp paulus μ eorum om. y )
Cum perlegissemus, frater, litteras tuas quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore percussi et duplici maerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur et lapsorum fratrum inmoderata petulantia usque ad periculosam uerborum temeritatem producta denotaretur. sed quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus grauiter adfligerent, tamen maeroris nostri tam grauem sarcinam uigor tuus et secundum euangelicam disciplinam [*]( 1 quorum μ ad uos om. μ1 transmisimus w, transmissis ϕ simulque ϕv ego eis v 2 breuiter) libenter u interim rescr.] intellexerim scripserim w quale w 4 misi. T, om. fi1 quod si μ. si ϕw,om. T te merita cp, demerita w 5 pressa fuerit p., compressi fuerint 10 salutaribus ϕw obtemperauerint w, obtemperaret <p 7 nalete om. wp. — Epistola Cipriani ad prsbr et diacon Romae consistentes explicit T, om. ϕwμ. — ) [*](Epist. XXXVI. — Incipit rescriptis presbiteris et diaconibus Romae con-\' sisteutibus T, Rescriptum per presbyteros et diaconos ad Ciprianum Romae consistentes cp, CIeri Romani ad Ciprianum adolentis pro temeritate quorumdam lapsorum et confidentes in eo et exhortantes pro eorum salute to. — 9 Cypriano] celerino Tv papae wv consistentibus T 11 frater kme ϕwυqhoe T 12 perculsi v 13 persecutionibus cessitatibus 10, persecutionis unitatis necessitatibus cp 14 immodulata T, immedulata 10 15 nerborum periculosam <p producta om. 10 16 denotarentur w tamquam T atque om. ϕ17 grauam w 18 euangelium euangelicam tp, adibitas T )
Videant igitur quid hoc negotio agere conentur. nam si aliud quidem euangelium, aliud uero martyres dicunt posuisse decretum, conlidentes contra euangelium martyres utrobique periclitabuntur. nam et euangelii fracta iam et iacens uidebitur esse maiestas, si potuit alterius decreti nouitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de euangelii conseruatione inuenientur consecuti unde martyres fiunt, ut merito nulli magis tam sit competens nihil contra [*]( 1 temperata Tcpw iuste T, ista ϕ, istam et to 2 cohortandum <p, coartando w legitime Τϕw, legitimam v 3 quidam s. mirari w 4 noloisset qp ut tam urgente w, utamur gente ϕ 5 et] atque ϕw 6 adpeterent] tam peterent v . mendicarent w immo iam] immotam T iam et] etiam ϕw 8 quod] a quo Trpw; ab altero quod fort. 9 substinent w 10 haberent cp, habere w 11 conferre illam <p 14 euang. decretum] communicationem euangelicam M uidebitur ϕw 15 demum ex demur T 16 non ... quaerit om. w discrepat rp quia] qui T 18 omittant Tw, omittat <p 19 igitur om. cp in hoc 11 cogentur tpw 20 uero] autem v 21 conlidentes] coDsilidentes ω martyras «p utrubique V, utro.que T 23 maiestas] manifestas T 24 detracta corona w 25 inueniantur TH, inueniuntur rp 26 nulli. T tam DIn. v petens T, comparens v )
Tu tamen, frater, numquam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare et errantibus ueritatis praestare medicinam, licet animus aegrotans medentium respuere soleat industriam. recens est lapsorum nuper hoc uulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens. et idcirco certi sumus quod spatio productions temporis inpetu isto consenescente amabunt hoc ipsum ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad [*]( 1 martires w ex euangelio om. Oxon. 2 illum T adiscere ϕ 3 proter w fiunt om. w teneant] negantes ϕw, necante Tv 4 ne] he. 10 5 quo pacto om. Oxon. 6 quam] per w se om. tp, post sacrificassent v illi cp 7 existiman T donantnr dicantur qp 8 debeant v sibi] si 10 9 negotio] negaturo w se om. ϕw 11 ad om. T 12 remittendos esse <p 15 utrubique V et pudoris] ut pndoris Τϕ, pudoris w; fort. ut pndoris$ic et 16 nam et Goldhorn a om. ϕw dumj querere dum w, quae cp ad om. T 17 inquitarentnr T 18 illis non ipsi] illi com ipso 10, illi cum epo tp 20 caritate] ueritate ϕ, pietate siue caritate 10 21 animis T 22 aegrotans] aegrorum v respicere 10 23 regens T hoc uulnus nuper qp tumore tp, timorem T 24 prodnctionis 10, productiones T 25 inpeto T 26 delatos Τϕw )
Quod autem pertinet ad Priuatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare uoluisti. omnes enim nos decet pro corpore totius ecclesiae, cuius per uarias quasque prouincias membra digesta sunt, excubare. sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit. nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte uenisset uexillarius Priuati Futurus ac fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit nec litteras quas uolebat accepit. optamus te semper bene ualere. [*]( 1 dilationum e 4 iam om. v 5 karthaginiensis T (ni 8. l.) nouimus inst.] nominis institutionem qp 6 quodam ϕw inter uoa per scripsi, interper T, interprete cpw, in te per v 7 iniectam ϕw nogtrum fptD 11 ut m.] et monstrent w 13 sacerdote V 14 quando]. Quanto v fuisse tp si ... fuissent om. rpw pro om. T 15 statium T fuisse T 16 inpetretur T his w condignis T 18 autem] aut tp pertineat ϕw primatum T\', primam w iambesitanum ϕw 19 more] amore ϕw 20 docet T 22 calidi cpw 23 nam om. w uenissent 10 24 priuatim pw futurus V, futiuos T, et furto ψw ac] et Vv fraudolenter T eligere T 25 curare T 26 optamua ... ualere om. Ttp semper] in domino v. — Rescribentis ptbr et diacon Romae consistentibus Cipriano papati explicit T, om. ϕw. — )
Et cunctos uos pariter et singulos repraesentauit adfectibus nostris, fratres carissimi, Celerinus aduenieus, fidei ac uirtutis uestrae comes et gloriosis congressibus Dei miles. uniuersos nos in illo ueniente conspeximus, et cum caritatem circa me uestram dulciter ac saepe loqueretur, in eius sermonibus uos audiebamus. satis ac plurimum gaudeo quando a uobis per tales talia perferuntur. uobiscum illic in carcere quodam modo et nos sumus, diuinae dignationis ornamenta uobiscum sentire nos credimus qui sic uestris cordibus adhaeremus. honori nos uestro caritas uestra indiuidua conectit, separari dilectionem spiritus non sinit. uos illic confessio, me adfectio includit. et nos quidem uestri diebus ac noctibus memores, et quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus et cum in secessu priuatis precibus oramus, coronis ac laudibus uestris plenam Domini fauentiam postulamus. sed ad reddendam nobis uicem minor est nostra mediocritas. plus uos datis quando nostri in oratione meministis, qui sperantes iam sola caelestia et tantum diuina meditantes, ad fastigia celsiora mora ipsa passionis ascenditis longoque temporum ductu glorias uestras non trahitis, sed augetis. beatum facit prima et una confessio. uos totiens confitemini quotiens rogati ut de carcere [*]( Epist. XXXVII. — Incipit quibus supra LN, Incipit ad eosdem (feliciter add. C) CB, Incipit eiusdem secunda Q, Incipit ad Moysen et Maximum presbyterum de confessione eorum P. — 2 mosi LQ presbyterorum L confratribus N (confessoribus om.) 3 fratres in dno B, in dnο͂ fratres C (sed eorr. fratribus m. 2) 4 singulis praesentauit C . 5 fido C, et fidei v uirtute ura C 6 congressionibus CPQBv uos ex suos L 7 de caritate (claritate C) circa me uestra QR 8 sepius CB uos om. C 9 a uobis] nobis P 11 ortamenta C1, hortamenta C2V (sed teste Oxon. ornamenta V) 12 inhaeremus P 13 connectis B illi Q 14 adfectio] adflictio L concludit Q1 (includit QlM) 15 in om. C 16 ac] et P 17 dno CRv 19 spirantes P1Vv 20 celsior ad horam ipsam C 22 subtrahitis CP1 23 conStemini quotiens add. m. 2 L )
Eant nunc magistratus et consules siue proconsules, annuae dignitatis insignibus et duodecim fascibus glorientur. ecce dignitas caelestis in uobis honoris annui claritate signata est et iam reuertentis anni uolubilem circulum uictricis gloriae diuturnitate transgressa est. inluminabat mundum sol oriens et luna decurrens: sed uobis idem qui solem fecit et lunam maius in carcere lumen fuit, et in corde ac mentibus uestris Christi claritudo resplendens horribiles ceteris adque funestas paenalis loci tenebras aeterna illa et candida luce radiauit. per uicissitudines mensium transmeauit hibernum: sed uos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensatis. successit hiemi uerna temperies rosis laeta et floribus coronata: sed uobis rosae et flores de paradisi deliciis aderant et caput uestrum serta caelestia coronabant. aestas ecce messium fertilitate fecunda est et area frugibus plena est: sed uos qui gloriam seminastis frugem gloriae metitis adque in Domini area constituti exuri paleas inextinguibili igne perspicitis, ipsi ut tritici grana purgata et frumenta pretiosa iam probati et conditi hospitium carceris horreum conputatis. nec deest te autumno ad munera fungenda temporis gratia spiritalis. uindemia foris premitur et profutura poculis in torcularibus uua calcatur: uos de Domini uinea pingues racemi et iam maturis fructibus [*]( 1 fidei et uirtutis P praelegistis CRV nestrae] rerum C 2 quod mensuum CIPIRQ, quot menseum N 3 at qui] atque CR manens ex mens C semper per R 4 sed cotidie C, cottidie sed Q 5 eant] erant C 6 dignitates C gloriantur haec ex glorientur ecce C dignitates caelestes C 7 annua C est om. CR etiam CLplQ 8 reuertentes C annui E, annua C 10 carcerem C 12 horbiles R 13 nicissitndinem C mensnum C1P1R 14 hibernus P sed et v inclusi. N, inclusit C persecntiones C 15 hiemi Q pensatia NPQ, pensastis CLR, pensabatis v hieme P 18 messium] m͂si*um C 19 metetis CV, metistis v 20 area dnῖΝ, dno area R perspicietis C2, conspicitis Pv 21 ipsi om. C ut] in N iam p. e. conditi om. LN probati] pnrgati v 22 alterum et om. PQRv 24 populis C sed i ex u 25 de] dei L1 dno R etiam CL, ettam P ) [*]( III ) [*]( .37 )
Beati satis qui ex uobis per haec gloriarum uestigia commeantes iam de saeculo recesserunt confectoque itinere uirtutis ac fidei ad conplexum et osculum Domini Domino ipso gaudente uenerunt. sed et uestra non minor gloria, qui adhuc in certamine constituti et comitum glorias secuturi pugnam diu geritis inmotaque et inconcussa fide stabiles cottidie spectaculum Deo uestris uirtutibus exhibetis. quo longior uestra pugna, hoc corona sublimior: agon unus sed multiplici proeliorum numerositate congestus. famem uincitis et sitim spernitis et squalorem carceris ac receptaculi paenalis horrorem roboris uigore calcatis. paena illic subigitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur sed optatur, quae scilicet inmortalitatis praemio uincitur, ut uitae aeternitate qui uicerit honoretur. qui nunc in uobis animus, quam sublime quam capax pectus, ubi talia et tanta uoluuntur, ubi non nisi Dei praecepta et Christi praemia cogitantur? uoluntas est illic tantum Dei, et in carne adhue licet uobis positis uita iam uiuitur non praesentis saeculi sed futuri.
Nunc est, fratres beatissimi, ut memores mei sitis, ut inter magnas adque diuinas cogitationes uestras nos quoque animo ac mente uoluatis, simque in precibus et orationibus uestris cum uox illa purificatione confessionis inlustris et iugi honoris sui [*]( 1 botrui OLNPQRV, botri v saecularibus infestinatione 01 uestram v 2 torquentes C et uini N2υ uicem CR fudistis C passionem C1. 3 auritis Q 4 et] ex P 7 **iam P 8 domini domino] dnT R sed i corr., dnT di ex dum dm C gaudentes C 9 cum gloria C 10 gloria LN pugnas Q (pugnam M) immota quae et Q, immo atque C 11 deo de CR 12 quod C longior] largior R pugna] confeseio P hoc] hac C 13 agon] agro C 14 famem ex fam C squalorum carceribuB C 16 subicitur PQ subteritur P mors] mori C 17 quae corr. in quo P 18 honoretur] coronetur Vv nunc] hunc C 23 beatissimi] kmῖ P ut inter] et inter Q 25 ut cum Q 26 illa om. CR purificationis et R, puriScati**s et C et iugis CR, om. N honorisj oneris N • )
In ordinationibus clericis, fratres carissimi, solemus uos ante [*]( I ) consulere et mores ac merita singulorum communi consilio ponderare. sed expectanda non sunt testimonia humana cum [*]( 2 subactis CBQ impetrant C 3 bonitate] uolantate CR postulant C 4 domini] et dnTnoluntate C dno C1R2, dm L mandata om. L\' 7 cum apostolis] apostoli C 9 innexis C, innoxii B robnstam B robustam olim M (robosta mole Q) 10 uirtutem Q, uia tute B 11 exemplo P opto ... meminisse om. C 12 et n. meminisse om. PV 13 meminisse] add. MQ: emendauit iustinus romae. — Mosi et Maximo presbyteris (prr N, presbyteriorum L) et ceteris confessoribus (aepistula secunda add. Q) explicit LNQ, Ad Moysen et Maximum explicit P, Explicit ad MoyBen et (et om. C) Maximum et ceteros confessores CR (nisi quod explicit post confessores B). — ) [*](Epist. XXXVIII. — Incipit ad clerum et (clere et ad C) plebem (plebes JR, jplebs C1) de Aurelio confessore lectore ordinato CLNPRTQ. — 15 presb** P, presbyterorum L diacc P, diaconis C\', dediaconorum L item] et Pv uniuerso M2, uniuerse MlQ 17 ordinandis CT clericoram NP\' 18 ponderaret T 19 praecedant P ) [*]( 37* )
[*]( 2)Merebatur talis clericae ordinationis ulteriores gradus et incrementa maiora, non de annis suis sed de meritis aestimandus. sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat, quia et nihil magis congruit uoci quae Deum gloriosa praedicatione confessa est quam celebrandis diuinis lectionibus personare, post uerba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt euangelium» [*]( 1 frater] pater L noster om. B 2 et om. L deo sno B caras est] carns T, uocatus est C 3 sed in] sed et C ac] et R minori P 4 indo lens P1 5 uictoriae C 6 in cursu] incursu Q, excursu 0 eztorrens P1 7 passionem C7 (passionis Cl sed in ras.) 8 totiens] quotiens N fortissimus ac promtissimus P 9 prius et om. C fuerit T quod sub P sed quod exp. 10 extorsis C congressus L, congressu T 11 et] etiam Cv proconsule CtQ (proconsules M) 12 uinceret et CRυ 13 plus om. P uericundiam Q 14 an] aut P 15 excelsus] exclusus L 16 se seruatum R 17 quia ad 01 exemplum N1 18 serui dei om. C uinceret C 19 emineret C 20 caericae B ulterioris P, altiores cod. Neapol. 21 aeetimandum C 22 plicuit L1 23 dum P, dno QT praedicationibua (confessa ... lectionibus om.) L 24 celclrantibus NT personante LI )
Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia diuina quibus ecclesiam suam Dominus inlustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut qui sublimiter Christum confessi essent clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. exultate itaque et gaudete nobiscum lectis [*]( 1 catartam Cl 2 conspicuam 01 multitudinem C 4 audire 01 5 a me om. C collegas ex collegis C 8 post Q1 (potest Q*M) moram V ferre om. C 9 nobis C, om. T1 id est OLNQRTY, ide* P, hoc die codd. Vat. 11 fauens] pauens corr. in paciens C 12 sarcedotem TI, sacerdotem lectorem R 18 fratres carissimi om. P opto ... ualere om. CQ in deo ... iesu om. LNRT 14 bene om. P. — Ad (Explicit Cecili Cipriani ad C) clerum et plebem (plebes R) de Aurelio confessore (et confess T) lectore ordinato explicit (om. C) OLNRTQ, De Aurelio lectore explicit P. — , ) [*](Epist. XXXVIIII. — Incipit ad clerum et plebem (Incipit ad eosdem C) de Celerino confessore (confessore om. CN) lectore ordinato OLNPQR. — 17 fratribus om. Q in ras. (exh. M); in domino add. Nv . 19 dnisi C1. 20 bonis] nouis V, nobis CP 23 lectis om. v )
Hic ad temporis nostri proelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia feruentia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui aduersarium uincit, uincendi ceteris uiam fecit, non breui conpendio uulnerum uictor, sed adhaerentibus diu et permanentibus paenis longae conluctationis miraculo triumphator. per decem nouem dies custodia carceris saeptus in neruo ac ferro fuit. sed posito in uinculis corpore solutus ac liber spiritus mansit. caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et uirtute uiuentem nutrimentis spiritalibus Deus pauit. iacuit inter paenas paenis suis fortior, inclusus includentibus maior, iacens stantibus celsior, uincientibus firmior uinctus, sublimior iudicantibus iudicatus, et quamuis ligati neruo pedes essent, galeatus serpens et obtritus et uictus est. lucent in corpore glorioso clara uulnerum signa, eminent et apparent in neruis hominis ac membris longa tabe consumptis expressa uestigia. sunt magna, sunt mira quae de uirtutibus eius ac laudibus fraternitas audiat. et si aliquis Thomae similis extiterit qui minus auribus credat, nec oculorum fides deest ut [*]( 4 ut coneentiret V dubitaret om. V 6 post negaret distinguit LNQ, post Buadentibus CPRv 7 nec fas] nefas C 8 qui C dno C1R, dum C* 10 milites Christi Q antesignanos CR, antesignatus LNPQV 11 infestinationis B 12 aduersario Cl 13 uictor] uicinior ex uicior C haerentibus P 14 permanentibus] imminentibus ex admanentibus C 15 triumphatorum C decem LNPQV, praecem et C, decem et Bv 17 solutos Ll famis om. P 20 uincentibus N 21 uictus R1 iudicat C, iudicaturus LNP 22 galeatus P, calcatus CLNQRv 28 lugent R1 uulnera L eminent. L m eras. 24 apparet R neruis om. CR membris hominis ac CR 25 magna sunt C sunt et mira NR, et mira C )
Nec rudis iste aut nouus est m Celerino canssimo nostro titulus gloriarum. per uestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili diuinae dignationis aequatur. auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius et auunculus Laurentinus et Egnatius in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed ueri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini et coronas inlustri passione meruerunt. sacrificia pro eis. semper ut meministis, offerimus, quotiens martyrum passiones et dies anniuersaria commemoratione celebramus. nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis uirtutis ac fidei prouocabat familiae dignitas et generosa nobilitas. quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto maioris laudis et honoris est fieri in caelesti praedicatione generosum. non inuenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara an hunc de origine gloriosa. ita aequaliter apud eos recurrit et commeat diuina dignatio ut et illorum coronam dignitas sobolis inlustret et huius gloriam\' sublimitas generis inluminet.