Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO PAPAE MOVSES ET MAXMVS PRESBVTERI ET NICOSRATVS ET RVFINVS ET CETERI QVI CVM EIS CONFESSORES S.

Inter uarios et multiplices, frater, dolores nobis constitutis propter praesentes multorum per totum paene orbem ruinas hoc praecipuum nobis solacium superuenit quod acceptis litteris tuis erecti sumus et dolentis animi maeroribus fomenta suscepimus. unde intellegere iam possumus gratiam diuinae prouidentiae forsitan non ob aliam causam nos tam diu clausos uinculis carceris reseruare uoluisse nisi ut instructi et robustius animati litteris tuis uoto proniore ad coronam destinatam possemus peruenire. inluxerunt enim nobis litterae tuae ut in tempestate quadam serenitas, ut in turbido mari exoptata tranquillitas, ut in laboribus requies, ut in periculis et doloribus sanitas, ut in densissimis tenebris candida lux et refulgens. ita illas animo sitiente perbibimus et uoto esuriente suscepimus, ut ad certamen inimici ex illis nos satis pastos et saginatos gaudeamus. reddet tibi Dominus pro ista tua caritate mercedem et huius tam boni operis repraesentabit debitam [*]( Epist. XXXI. — Incipit (incipit om. H) Cypriano papae Moyses et (et om. T) Maximus prbb (presbiteri H, et ceteri confessores fi) ΗΤμ (fol. 166b), Rescriptum Moysi et Maximi presbyteri ceterorum g, Rescripta confes- sorum v (fol. 190a), Incipit F, om. β. — 2 Caecilio cypriano episcopo ecclesiae carthaginensium Moyses Baiuzim ex uetustissimo quem dicit codice sancti Retnigii Bemensis 3 rufinus] diaconi add. Tfiv qui cum eis FT, cum eis v, qui cum eis sunt Hgβμ, om. v 4 confessores] add. Baluzius ex eodem codice: in fide ueritatis perseuerantes in deo patre et in filio eius iesu christo domino nostro et in spiritu sancto 5 frater] super g in nobis constitutos v 6 multorum fratrum v 8 dolentes H suscipimus T 9 gratiae d. prouidentiae forsitam v 10 ob] ab T nos] nos non FT tam] tantum T clausis T 11 reseruari g instructis T, instructine Manutius 13 posse H litteris tuis v 14 ut] et v exoptata om. V 15 ut in 1.] et in 1. v doloribus] laboribus v 16 fulgens HgfJ 17 illa v 18 nos om. Τμ satis om. g pasti p, cibatos g saginati μ 19 esse gaudeamus g 20 operis om. g repraesentauit T debitam] ad v )

558
frugem. non minus enim coronae mercede condignus est qui hortatus est quam qui et passus est, non magis laude condignus est qui fecit quam qui et docuit. non minus honorandus est qui monuit quam qui et exhortatori paruit, nisi quoniam nonnumquam magis gloriae cumulus redundat ad eum qui instituit quam ad eum qui se docibilem discipulum subministrauit. hic enim fortassis hoc quod exercuit non habuisset, nisi ille docuisset.