Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Immo si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris et conscientiae suae letalem plagam et sinuosi uulneris altos recessus uere medica manu tractant, erubescant et petere: nisi quia maioris est rursum et periculi et pudoris auxilium pacis non petisse. sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege temporis facto temperamento, sed postulatione demissa, sed prece subdita: quoniam et qui petitur flecti debet, non incitari, et sicut respici debet diuina clementia, sic respici debet et diuina censura, et ut scriptum est: donaui tibi omne debitum, quia me rogasti, sic scriptum est: qui me negauerit coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo et coram angelis eius. Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor et quidem diligens, et sicut ad conuiuia uocat, sic habitum nuptiarum non habentem manibus et pedibus extra sanctorum coetum foras iactat. parauit caelum, sed parauit et tartarum. parauit refrigeria, sed parauit etiam aeterna supplicia. parauit inaccessibilem lucem, sed parauit etiam perpetuae noctis uastam aeternamque caliginem. Cuius temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes diu [*](8 ) et quidem multi et quidem cum quibusdam episcopis uicinis [*]( 12 Matth. 18, 32. 13 Matth. 10, 33 (cf. Luc. 12, 9). ) [*]( 1 patidhtia] paenitentia B lacrimarum H 2 aduocationem B fugantur T ex] et N prolati] ploratus H gemitus] demi B 3 pudore B 4 dedecores T magnitudine T, magnitudinis B si- om. B 5 peccatoris L conscientiam B suae om. N et sinuosi] nesciunt immo sui B 6 altos] auctos B uere] suere H , medicina BT tractante T et petere] appetere H 7 maior B et pudoris] pudoris BL 8 postulationes B 9 lege ... sed om. B dimissa BT, dismissa F, submissa H 10 et om. B citari B 12 ut F, sicut BHLNTv 13 sic] sicut F; fort. sic et 15 coram om. N 16 ita est otn. B, ita et N praeceptore B 17 ad conuiuium BT, conuiuio υ aduocat B habitu FLT habentium F 18 manibus] ligatis manibus Bv caetum BN, coetu F foris F 19 sed om. B 20 lucem] lumen L sed et parabit F 22 moderatione hic B diu om. T 23 et q.] aequidem B multi et quidem om. B )

556
nobis et adpropinquantibus et quos ex aliis prouinciis longe positis persecutionis istius ardor deiecerat,. ante constitutionem episcopi nihil innouandum putauimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credidimus, ut interim dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur, eorum autem quorum uitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta paenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrimis, si gemitibus, si fletibus dolentes ac uere paenitentes animi signa prodiderunt, cum spes uiuendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subueniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter iudicii sui examinet pondera, nobis tamen anxie curantibus ut nec pronam nostram inprobi homines laudent facilitatem nec uere paenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, semper in Domino bene ualere et nostri meminisse. [*]( 2 persecutionibus B eiecerat H, eiecerat BLNv 4 credimus v 7 fine BHLN \' dilatione T 9 si fletibus om. H dolentis v paenitentis LNv, poenitentia T 10 prodiderint BLNv 11 substiterit in subierit corr. N subuenire T 12 ipsi scienti T quod B, qui H iudiciis suis B 13 ancxie BNl curauimus B 14 laudant LT 15 opto uos fratres beatissimi ac gloriosissimi semper bene etc. T 16 in domino semper v, semper B et nostri meminisse om. B. — Cypriano papae pprr et dd Romae consistentes (consistentibus N) explicit FLN, Ad Cyprianum cIeri et plebis Romanorum epistola explicit B, Explicit ad Romanos T, om. H. — )

557