Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PESBVTERIS ET DIACONIS FRATRIBVS S.

Optaueram quidem, fratres carissimi, ut uniuersum clerum nostrum integrum et incolumem meis litteris salutarem. sed quoniam infesta tempestas quae plebem nostram ex maxima parte prostrauit hinc quoque addidit nostris doloribus cumulum ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret, oramus Dominum ut uos quos et in fide et in uirtute stare cognouimus tutos quoque in posterum per diuinam misericordiam salutemus. et quamquam causa conpelleret ut ipse ad uos properare et uenire [*]( 1 atmirati S 2 moris 8 diBciplinam] codex Bemensis r haec addit quae in textwn a Baluzio sunt recepta: Et quamquam clero nostro et nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo plenissime scripserim, ut si quid uel ad uestitum uestrum uel ad uictum necessarium fuerit, suggeratur: tamen etiam ipse de sumpticulis propriis quos mecum ferebam misi uobis CCL. sed et alia CCL. proxime miseram. Victor quoque ex lectore zaconus qui mecum est misit uobis CLXXV. gaudeo autem quando cognosco plurimos fratres nostros pro sua dilectione certatim concurrere et necessitates uestras suis conlationibus adiauare. 2 opto... meminisse om. B optamus uos fratres carissimi LNP semper bene ualere explicit add. m. rec. S 3 ualere] et nostri meminisse add. v. — Ad Kogatianum et ceteros (confessores add. B, de obaeruanda disciplina add. NLP) explicit LNPQB nisi quod P: Explicit ad Rogatianum etc. — ) [*]( Epist. XIIII. — Incipit ad presbyteros et diaoones (diaconos 12) CBio, Incipit ad Bogatianum et ceteros confessores T, Incipit ad ||||||| et cc con N. — 5 presbiteros C1, presbyteris bK N diaconibus a2Tio, diacones 01 6 ut] et T 7 incolumen T salutare BT2 8 infestat NT tempesta B ex] et C\' T maximam partem NT 9 hinc] hunc No sed tnon corr. 10 perstringere * T t eras. deum B 11 uos] nos saltem B, uos salutem N quos] quosque N et in] in constantia et i fide et] fidei Cio in uirtute] uirtute CBio tutos] ut hos NT, tantos C; fort. tutatos 12 diuina misericordia T* et] ut B 13 compellerit 01, conpell«t T e eras. prosperare T )

510
deberem, primo cupiditate et desiderio uestri, quae res in uotis meis summa est, tunc deinde ut ea quae circa ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcit tractare simul et plurimorum consilio examinata limare possemus: tamen potius uisum est adhuc interim latebram et quietem tenere respectu utilitatum aliarum quae ad pacem omnium nostrum pertinent et salutem, quarum uobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro cetera cura sua quam inpense diuinis operibus inpertit etiam huius consilii auctor fuit, ut cautus et moderatus existerem nec me in conspectum publicum et maxime eius loci ubi totiens flagitatus et quaesitus fuissem temere committerem.

Fretus ergo et dilectione et religione uestra quam satis noui his litteris et hortor et mando ut uos, quorum minime illic, inuidiosa et non adeo periculosa praesentia est, uice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. habeatur interim quantum potest et quomodo potest pauperum cura, si qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam paenuriam sumptus per uestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit circa laborantes necessitas faciat. confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. et quamquam sciam plurimos ex his fratrum uoto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui uel uestitu uel sumptu indigeant, sicut etiam pridem uobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque [*]( 2 tum v ut] et C gubernaculum Cio 3 utilitati T (sed ti ex te) et] ex R 4 examinatam R, exanimata N delimare CRio possimus Cio adhnic T 5 tenerem NT respecto NT utilitatium NT 6 nostrum NRTV, nostrorum Cio pertinet NRT quorum C 7 redderetur NT 8 sua cura Ciov, sua T inpensa T et etiam N 9 consilii auctor] consiliator NT nec om. R me ... maxime orn. Rio 10 conspectu T eius loci] eis locis io, ei loco c C sed add. m. 2 in marg. ubi om. C, in quibus io fragitatus hanc R 11 me temere Cio 12 et dilectione] dilectione Cio relegione ex legione Cm. 2 nouis R 13 illic i s. I. m. 2 14 uice ex uite CT 15 abeatur N, habet aut R 16 si] se Cl, sed 02iov\' 17 stantis NT ■ christus R relinquerunt C 20 fatiet Cl 21 propensior] prosperior NT 22 susceptos] suspectos CR uestitum uel sumptus R 23 etiam om. N scribere C adhuc] huc C, om. V 24 carcerem C quicumque Cl )

511
necessaria, modo ut sciant ex uobis et instruantur et discant quid secundum scripturarum magisterium ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis seruent, ut qui gloriosi uoce fuerint sint et moribus gloriosi, faciant se dignos. ut in omnibus Dominum promerentes ad caelestem coronam laudis suae consummatione perueniant. plus enim superest quam quod transactum uidetur, cum scriptum sit: ante mortem ne laudes hominem quemquam, et iterum: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae, et Dominus quoque dicat: qui tolerauerit usque ad finem hic saluabitur. imitentur Dominum qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit. tunc enim discipulorum suorum pedes lauit dicens: si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare. exemplum enim dedi uobis ut sicut ego feci et uos aliis faciatis. item Pauli apostoli documenta sectentur, qui post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseuerauit, nec post tertium caelum et paradisum quicquam sibi insolenter adsumpsit dicens: neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. [*]( 8 Eccles. 11, 30. 9 Apoc. 2, 10. 10 Matth. 10, 22. 13 Io. 13, 14. 15. 20 II Thess. 3, 8. ) [*]( 1 sunt necessaria CBTo, necessaria sunt i; sunt om. N modo] modicum Cio nobis t \' instruatur NT et] ut C discant] sciant N quod ex qui C 2 ecclesiasticam disciplinam CW 3 humilis Cl, humiles esse NT modestes R et quietos et modestos o 4 nominis sui o ut ONTVio, etrBv uoci NT fuerunt Tio moribus] timoribus R 5 domino R 6 perneniat NRl T 8 laudem ex laudibus C 11 ad] in o imitemur 01 dominus R 12 humiliore R 13 discipulorom] apostolorum NT suorum] istorum N ego] ergo C 16 aliis om. Vov 17 sectantur ex pctrtantur C, testantur io quo T 18 bestiis 01 perserauit T 19 nec] ne C quiquam N 20 neque enim i panem gratis o, satis panem C 21 aliquo] uestrum add. V v 22 ut ne Cio quem] quid T grauaremur T )
512

Haec singula, oro uos, insinuate fratribus nostris. et quia exaltabitur qui se humiliauerit, nunc est ut magis insidiantem aduersarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur et acrior factus hoc ipso quo uictus est superantem superare conatur. dominus faciet ut et ego illos uidere et salutari exhortatione conponere mentes eorum ad seruandam gloriam suam possim. doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere, ad ineptias uel ad discordias uacare, Christi membra et iam Christum confessa per concubitus inlicitos inquinare, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum prauos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos uereri debent, ne ipsorum testimonio et iudicio condemnati ab eorum societate priuentur. is enim demum confessor inlustris et\'uerus est de quo postmodum non erubescit ecclesia sed gloriatur.

Ad id uero quod scripserunt mihi conpresbyteri nostri Donatus et Fortunatus et Nouatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio uestro et sine consensu plebis mea priuatim sententia gerere. sed cum ad uos per Dei gratiam uenero, tunc de his quae uel gesta sunt uel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. opto uos, fratres carissimi ac [*]( 1 uestris C quia] qui C sed ui in ras., quia hia NB, quia is io* exaltabit C, exaltantibus B 2 qui om. C\' bumiliauerint T 3 quemque] quem T 4 quo CPNRTV, qui Cl, quia io 5 dominum NT faciat iov et om. N illos] illos martyres N, illos matures T, illos maturius V, martyres illos R, martirum illos C, iterum illos io, iterum illos mature v salutare C exortatione o, exhortatione nec N, et (et om. C) exercitatione CB 8 discurrere et v 9 menbra io concubitos 01 inquinari iov 10 a] ad T presbiteris aut diaconis o regi om. N, regio T sed] se N id om. N, it T 11 prauos] paruos N multorum] mortuorum B sed u B.l. 12 debeant CB 13 iudicio et testimonio 0 14 puentur ClBT is] his CB 16 scripserint T 17 et] S N et fortunatus om. CBio et nonatus] et notus o, 5 nouatus N, nouatus v et] S et N gurdius Cio rescriberent Nl nil Oio, nichil N 18 a] ad B mei] me B nichil Ni 20 sed om. NT iis v 21 priua uel t. 8. I. m. 2 gerenda) generanda T 22 tractauimus T opto ... ualete om. Cio ac] et N, )

513
desiderantissimi, semper bene ualere et mei meminisse. fraternitatem si qua uobiscum est multum a me salutate et ut nostri meminerint admonete. ualete.

Epistula XV.
CVPRIANVS MARTVRIBVS ET CONFESSORIBVS CARISSIMIS PRATRIBVS S.

Sollicitudo loci nostri et timor Dei conpellit, fortissimi ac beatissimi martyres, admonere uos litteris nostris ut a quibus tam deuote et fortiter seruatur fides Domini ab isdem lex quoque et disciplina Domini reseruetur. nam cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris sui, tunc uos magis praeceptis eius obtemperare plus conuenit, qui exemplum ceteris facti estis et uirtutis et timoris Dei. et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere uos et instruere plenissime circa euangelii legem, sicut in praeteritis semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi ad carcerem commeantes martyrum desideria consiliis suis et scripturarum praeceptis gubernarent. sed nunc cum maximo [*]( 1 mei om. N 2 si quam R, quae v 3 meminerit Nv nale T, om. B. — Explicit ad presbyteros et diacones (diaconis R) CB, Explicit ad diacones et presbyteros o, Ad Rogatianum et ceteros confessores NT, om. i. ) [*]( Epist. XV. — Incipit ad martyres et confessores oaR, Incipit ad martyres (martyras 9L et confessores qui lapsis petierunt pacem dari (add. CT: et corripit pr qui pacem dederunt eis qui poenitentiam non egerunt) C\'QT. — 5 et confessoribus om. QR 7 domini v ac om. MR (exh. Q) 8 beatissimi om. R martyres] fratres CBv 9 tam] dam Q dno C eisdem C, hisdem TQ quoque lex et Q 10 dnoi C omnes] honestos V, omnes si M (omnes Q) 11 imperatores R . tum Rv 13 ceteris et 01 estis et] estis ex R crediderim R quidem] quid TQ 14 diac C 15 euangelium QT lege R, legis QT praeteritum OR, 16 factum ut et B sed in ras., factum ut (ut ex et) C diaconis C is corr. iw es m. 2 17 commemorantes R, commorantes ex commemoratis C, conuenientes V teste Oxon. martyres V t. Ox. ) [*]( m. ) [*]( 33 )

514
animi dolore cognosco non tantum illic non suggeri diuina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a uobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt a quibusdam presbyteris resoluantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes, cum uos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria uestra et quibusdam lapsis pacem dari postulastis, cum persecutione finita conuenire in unum cum clero et recolligi coeperimus, illic contra euangelii legem, contra uestram quoque honorificam petitionem, ante actam paenitentiam, ante exomologesim grauissimi adque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in paenitentiam inpositam, offerre pro illis et eucharistiam [dare] id est sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.

Et lapsis quidem potest in hoc uenia concedi. quis non mortuus uiuificari properet? quis non ad salutem suam uenire festinet ? sed praepositorum est praeceptum tenere et uel properantes uel ignorantes instruere, ne qui ouium pastores esse debent lanii fiant. ea enim concedere quae in perniciem uertant decipere est: nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis inpellitur ad ruinam. uel ex uobis itaque discant, quando docere [*]( 13 I Cor. 11,27. ) [*]( 1 animo Q dolere T illic] illic nobis v suggere. T 2 impediri RTQV, inueniri C et circa dum caute C, om. T 7 persecutionem finitam uenire et C 8 et om. CB cepimus O. illie. T, illi C2 Rv contra uestram] uestram Q 10 exhomologisim grauissimam Q dilecti M facta C, facitam. TQ 11 manu Q ab episcopo] epi ex epm C m. 2 cIeri in C ri corr. in exp. penitentia lJl, paenitentiae Q7 (paenitentiam Q 1M) inposita C1 12 dare om. V 14 bibere C\' 15 corpus O. 16 potest] potentes C es corr. ueniam TQ concedere C sed re 8. l. quis] quis enim v mortuos C 17 uiuificare B properet] optet CB festinet] sustinet Qv; festinet... tenere om. C 18 tenere] inuenire B 19 ne qui] noq. C debet B 20 lanii] uani CB fiant exp. C, flante Q (flant M) eae C\', a Q (ea M) concordere C* pernitiam C 21 sic] si B per... T 22 quando] quod CBv )

515
debuerant. petitiones et desideria uestra episcopo seruent, ad pacem uobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus expectant. ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum uestra desideria de filiorum pace tractetur.

Et quoniam audio, fortissimi et carissimi fratres, inpudentia uos quorundam premi et uerecundiam uestram uim pati, oro uos quibus possum precibus ut euangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores uestri martyres concesserint, \' quam solliciti in omnibus fuerint, uos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, ut pote amici Domini et cum illo postmodum iudicaturi inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne si quid abrupte et indigne uel a uobis promissum uel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. uisitamur enim et castigamur frequenter et ut Domini mandata incorrupta et inuiolata permaneant admonemur. quod quidem nec illic apud uos cessare cognosco quo minus plurimos quoque ex uobis instruat ad ecclesiae disciplinam diuina censura. hoc autem totum potest fieri, si ea quae a uobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intellegentes et conprimentes eos qui personas accipientes in beneficiis uestris aut gratificantur aut inlicitae negotiationis nundinas aucupantur. [*]( 1 dubuerant T (ae in ras.) semet B1, seruent et v 2 nobie V 3 expectant ante est ut T, expectantest *** ut Q (expectante est ut M), exspectant est at ut B, expectent Oxon. dDr B i in ras. 4 tractabitur V 5 quoniam] quod C 6 uos om. CB corondam C ab inpudcntibus quibusdam uos V premi. Q (praemia M) et exp. C uim pati om. CR pati oro] patior TQ 9 solliciti et cauti RQ in omnibus ... caute om. Q uos] nunc nos V, tunc T 10 petentium] penitentium B I ponderitis C ut pote T o in ras., ut postea CB 11 iudicaturi] dicaturi Q 13 qualitatis Q uel a u. promissum T 8. 1. 14 nobis ipsis M ips s. I. m. 2 (nobisa) 15 ipsas ecclesiae C1 16 ut] uti uobis R, ut in nobis C dum C 17 niolata Q permaneat TQ quo T nec om. Q 18 quod minus C sed minus exp. 20 eaque T petentur 2; add. CB: non facile tribuantur (tributantur B) religiosa ... p. 516,2 mandaui om. CB 21 moderamini T eas TQ 22 gratificentur TQ in illicite T, inlicite Q (illiciteite M) cogitationes nundinas Q, cogitationes mundanas T 23 autcupantur T ) [*]( 33* )

516

De hoc et ad clerum et ad plebem litteras feci, quas utrasque uobis legi mandaui. sed et illud ad diligentiam uestram redigere et emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis. audio enim quibusdam sic libellos fieri ut dicatur communicet ille cum suis) quod numquam; omnino a martyribus factum est, ut incerta et caeca petitio inuidiam nobis postmodum cumulet. late enim patet quando dicitur ille cum suis et possunt nobis et uiceni et triceni et amplius offerri qui propinqui et adfines et liberti ac domestici esse adseuerentur eius qui accepit libellum. et ideo peto ut eos quos ipsi uidetis, quos nostis, quorum paenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello et sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes litteras dirigatis. opto nos, fortissimi ac dilectissimi fratres, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete. [*]( 1 hoc et] hoc Q 2 nobis legi nobis T et] ut TQ diligentia Rl uestra Rl, urm C 3 et C 8. 1. m. 2 desinetis Q, desinitos T 4 quibusdam corr. in quosdam C libello C 5 fieri corr. m inseri C 6 ut incerta om. C caeca] certa Q, copta R (fort. corruptum ex cooperta) ; 7 quomulet 01 . 8 nobis T 8. 1. et uigeni Q\' (et ui«*ceni M), ut uiceni T, ut ui*ceni R, uiceni ex ueni C m. 2 trigeni Q1 (triceni M), treceni Cl 9 ac ex ae C, hac Q 10 adseuerarentur TQ, asserentur R, adserantur C acoepit Q, acoipit T 11 ipsi quos uidetis nostis Q noctis C satisfactionis ClT, om. V 12 proximam om. V libellos CR 13 ac ex ad C opto ... ualete om. C 14 dilectissimi] fidelissimi RV semper] saluos V Catque ita alias saepe* liber Gotting. 15 ualete om. RQ (exh. M). — Ad martyres et confessores explicit CR, Epistula Cipriani (om. Q) ad martyres (martyras Q) et confessores qui lapsis petierunt pacem dari (add. T: et corripet ppSb qui pacem dederunt eis qui poenitentiam non egerunt) explicit TQ. — )

517