Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nam quod magis suasit et conpulit ut has ad uos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et reuelare dignatur, dictum esse in uisione: petite et inpetratis, tunc deinde praeceptum plebi adsistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas uoces et dispares uoluntates et uehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: petite et inpetratis, quod plebis inaequalitas discreparet nec esset fratrum consensio una et simplex et iuncta concordia, cum scriptum sit: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, et in actis apostolorum legamus: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, et Dominus sua uoce mandauerit dicens: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, et iterum: dico autem uobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra de [*]( 2 Ps. 88, 34. 10 cf. Matth. 18, 19. 16 Ps. 67, 7. 17 Act. 4, 32. 19 Io. 15, 17. 20 Matth. 18, 19. ) [*]( 1 intimo] toto C mia di N 3 accipiemus ONRfJ, accipiamus Q in accipiendo CB 4 more 01 grauiter] add. fuerit Cl, exp. m. 2 5 et om. Q aperietur CRQv et gemitus] gemitus v 6 et si sit] si sit CQB, ws si sit N 7 unianimis LQ 8 quis m. suasis R scriberemus CR 9 scire] scribere R ostendere et om. CR dignatus est Of) 10 esse corr. in 8 Q m. 2 (esse M) impetrabitis C, imperatis RI, inpetratis Q (inpetratis M) 11 adsistent enim C 12 peterent] penetrent corr. in impetrent C fuerunt dissones C (es corr. in ae m. 2) uoce L1 13 dixerit ex dixerunt C 14 impetrastis R, impetrabitis C 15 fratruum L confessio C et] in Q (et M) concordias R 16 habitare CR nnianimes CLN ut saepius 17 legimus CQ turbae P2, turbo. turba R quae ex qui P m. 2 18 animi R 1 dno C conuenerint C ) [*]( III. ) [*]( 32 )

498
omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? quod si secundum pacem quam Dominus nobis dedit uniuersis fratribus conueniret, iam pridem de diuina misericordia inpetrassemus quod petimus nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus : immo uero nec uenissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata.

Nam et illud ostensum est quod sederet paterfamilias sedente sibi ad dexteram iuuene, qui iuuenis anxius et cum quadam indignatione subtristis maxillam manu tenens maesto uultu sedebat. alius uero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere ut circumstantem populum caperet minabatur. et cum miraretur quid hoc esset ille qui uidit, dictum est ei iuuenem qui ad dexteram sic sederet contristari et dolere quod praecepta sua non obseruarentur, illum uero in sinistra exultare quod sibi daretur occasio ut a patrefamilias potestatem sumeret saeuiendi. hoc prius longe ostensum est quam tempestas uastitatis huius oriretur. et uidemus inpletum quod fuerat ostensum, ut dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos et ad repugnandum minus cautos iactu retis operiret.