Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Quamquam sciam, fratres carissimi, pro timore quem singuli debemus Deo uos quoque illic adsiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen etiam ipse religiosam sollicitudinem uestram ut ad placandum adque exorandum Deum non uoce sola, sed et ieiuniis et lacrimis et omni genere deprecationis ingemescamus. intellegendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam uastitatem quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur secundum peccata nostra uenisse, dum uiam Domini non tenemus nec data [*]( 1 gloriosis PlR, gloriosos C sanguinis N I 2 purporea CQ, item l. 5 3 nec rosae nec lilia NP singulari N 4 honoris ex a horis L accipiunt P uel C 5 operibus CR 6 milites P ob gloriam] gloria N 7 coronantur P, coronetur amen N opto ... ualete om. P; opto ... meminisse C in marg. add. fortissimi a. b. f.] frs kJñi N 8 dum Q (dno M) nostri meminiase] um esse R ualete om. NP - Ad martyras et confessores (et confessores om. P) explicit LPQ, Explicit (epistola Cipriani add. C) ad martyres et confcssores CR, b martyribus eiusdem explicit N. — ) [*](Epist. XI. — Incipit ad clerum de deprecando (precando P1) deo pro peccatis nostris (pro p. nostris om. R) CLNPQR — 10 presbyterorum et de diaconorum L, ppbD et aa: M, prbris et dilectissimis Q fratribus exp. in C, fratres Q1, ff M 13 etiam] et Pv religiosa sollicitudine neatra R 14 adque ad CR dominum CRv 15 sed et] sed C 17 pressuram N am in ras. istius iam C, iusticiae et ex iusticiam N II turpidam B castitatem C 18 maxime C 19 tenemna] temus R )

496
nobis ad salutem caelestia mandata seruamus. fecit Dominus noster uoluntatem patris, et nos non facimus Dei uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei neglegentes, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. uapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: seruus autem ille qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius, uapulabit multas. quas autem plagas, quae uerbera non meremur, quando nec confessores qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant teneant disciplinam? itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inuerecunda iactatio, tormenta uenerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solacio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant sed tamdiu torqueant quamdiu deiciant, nisi si aliquis diuina dignatione subtractus inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii sed uelocitate moriendi.

Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit diuina censura dicens: si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. uirgas igitur et flagella sentimus qui Deo nec bonis factis placemus nec pro peccatis satisfacimus. [*]( 7 Luc. 12, 47. 20 Pa. 88, 31-33. ) [*]( 1 facit P 2 patris ... uoluntatem om. R domini Cv 3 superbiam sectantes om. C 4 uagantes Q, uitantes C simplicitatem Q, simplicitatis ex unusquisque C fidem Q 5 solis L s. I. m. 2 tibi Ll 6 uapulare C ut om. C 7 cognouit C 9 uapulauit MR (uapulabit Q) multis f) 10 ceteros P 12 insolentes C tumida] timor C iactantia in C 13 uenerunt ex uerentur Mm. 2 (uenerunt Q), nerterant C et om. C et tormenta eras. in N 15 demittant Q 16 defecerit Oxon. 17 ad tempus gloria. Q (adeptus gloriam M) t 19 praemoneo C 20 derelinquerint C in om. LIN 21 si iustificationes ... obseruauerint om. Cl 24 uirgas eorum R 26 dno aiR nec] non LP, de B )

497
rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: misericordiam autem meam non dispargam ab eis. petamus, et accipimus: et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam grauiter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperitur, si modo pulsent ostium preces et gemitus et lacrimae nostrae quibus insistere et inmorari oportet, et si sit unanimis oratio.