Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Quamquam sciam, fratres carissimi, pro timore quem singuli debemus Deo uos quoque illic adsiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen etiam ipse religiosam sollicitudinem uestram ut ad placandum adque exorandum Deum non uoce sola, sed et ieiuniis et lacrimis et omni genere deprecationis ingemescamus. intellegendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam uastitatem quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur secundum peccata nostra uenisse, dum uiam Domini non tenemus nec data [*]( 1 gloriosis PlR, gloriosos C sanguinis N I 2 purporea CQ, item l. 5 3 nec rosae nec lilia NP singulari N 4 honoris ex a horis L accipiunt P uel C 5 operibus CR 6 milites P ob gloriam] gloria N 7 coronantur P, coronetur amen N opto ... ualete om. P; opto ... meminisse C in marg. add. fortissimi a. b. f.] frs kJñi N 8 dum Q (dno M) nostri meminiase] um esse R ualete om. NP - Ad martyras et confessores (et confessores om. P) explicit LPQ, Explicit (epistola Cipriani add. C) ad martyres et confcssores CR, b martyribus eiusdem explicit N. — ) [*](Epist. XI. — Incipit ad clerum de deprecando (precando P1) deo pro peccatis nostris (pro p. nostris om. R) CLNPQR — 10 presbyterorum et de diaconorum L, ppbD et aa: M, prbris et dilectissimis Q fratribus exp. in C, fratres Q1, ff M 13 etiam] et Pv religiosa sollicitudine neatra R 14 adque ad CR dominum CRv 15 sed et] sed C 17 pressuram N am in ras. istius iam C, iusticiae et ex iusticiam N II turpidam B castitatem C 18 maxime C 19 tenemna] temus R )

496
nobis ad salutem caelestia mandata seruamus. fecit Dominus noster uoluntatem patris, et nos non facimus Dei uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei neglegentes, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. uapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: seruus autem ille qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius, uapulabit multas. quas autem plagas, quae uerbera non meremur, quando nec confessores qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant teneant disciplinam? itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inuerecunda iactatio, tormenta uenerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solacio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant sed tamdiu torqueant quamdiu deiciant, nisi si aliquis diuina dignatione subtractus inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii sed uelocitate moriendi.

Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit diuina censura dicens: si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. uirgas igitur et flagella sentimus qui Deo nec bonis factis placemus nec pro peccatis satisfacimus. [*]( 7 Luc. 12, 47. 20 Pa. 88, 31-33. ) [*]( 1 facit P 2 patris ... uoluntatem om. R domini Cv 3 superbiam sectantes om. C 4 uagantes Q, uitantes C simplicitatem Q, simplicitatis ex unusquisque C fidem Q 5 solis L s. I. m. 2 tibi Ll 6 uapulare C ut om. C 7 cognouit C 9 uapulauit MR (uapulabit Q) multis f) 10 ceteros P 12 insolentes C tumida] timor C iactantia in C 13 uenerunt ex uerentur Mm. 2 (uenerunt Q), nerterant C et om. C et tormenta eras. in N 15 demittant Q 16 defecerit Oxon. 17 ad tempus gloria. Q (adeptus gloriam M) t 19 praemoneo C 20 derelinquerint C in om. LIN 21 si iustificationes ... obseruauerint om. Cl 24 uirgas eorum R 26 dno aiR nec] non LP, de B )

497
rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: misericordiam autem meam non dispargam ab eis. petamus, et accipimus: et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam grauiter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperitur, si modo pulsent ostium preces et gemitus et lacrimae nostrae quibus insistere et inmorari oportet, et si sit unanimis oratio.

Nam quod magis suasit et conpulit ut has ad uos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et reuelare dignatur, dictum esse in uisione: petite et inpetratis, tunc deinde praeceptum plebi adsistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas uoces et dispares uoluntates et uehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: petite et inpetratis, quod plebis inaequalitas discreparet nec esset fratrum consensio una et simplex et iuncta concordia, cum scriptum sit: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, et in actis apostolorum legamus: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, et Dominus sua uoce mandauerit dicens: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, et iterum: dico autem uobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra de [*]( 2 Ps. 88, 34. 10 cf. Matth. 18, 19. 16 Ps. 67, 7. 17 Act. 4, 32. 19 Io. 15, 17. 20 Matth. 18, 19. ) [*]( 1 intimo] toto C mia di N 3 accipiemus ONRfJ, accipiamus Q in accipiendo CB 4 more 01 grauiter] add. fuerit Cl, exp. m. 2 5 et om. Q aperietur CRQv et gemitus] gemitus v 6 et si sit] si sit CQB, ws si sit N 7 unianimis LQ 8 quis m. suasis R scriberemus CR 9 scire] scribere R ostendere et om. CR dignatus est Of) 10 esse corr. in 8 Q m. 2 (esse M) impetrabitis C, imperatis RI, inpetratis Q (inpetratis M) 11 adsistent enim C 12 peterent] penetrent corr. in impetrent C fuerunt dissones C (es corr. in ae m. 2) uoce L1 13 dixerit ex dixerunt C 14 impetrastis R, impetrabitis C 15 fratruum L confessio C et] in Q (et M) concordias R 16 habitare CR nnianimes CLN ut saepius 17 legimus CQ turbae P2, turbo. turba R quae ex qui P m. 2 18 animi R 1 dno C conuenerint C ) [*]( III. ) [*]( 32 )

498
omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? quod si secundum pacem quam Dominus nobis dedit uniuersis fratribus conueniret, iam pridem de diuina misericordia inpetrassemus quod petimus nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus : immo uero nec uenissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata.

Nam et illud ostensum est quod sederet paterfamilias sedente sibi ad dexteram iuuene, qui iuuenis anxius et cum quadam indignatione subtristis maxillam manu tenens maesto uultu sedebat. alius uero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere ut circumstantem populum caperet minabatur. et cum miraretur quid hoc esset ille qui uidit, dictum est ei iuuenem qui ad dexteram sic sederet contristari et dolere quod praecepta sua non obseruarentur, illum uero in sinistra exultare quod sibi daretur occasio ut a patrefamilias potestatem sumeret saeuiendi. hoc prius longe ostensum est quam tempestas uastitatis huius oriretur. et uidemus inpletum quod fuerat ostensum, ut dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos et ad repugnandum minus cautos iactu retis operiret.

Oremus instanter et adsiduis precibus ingemescamus. nam et hoc nobis non olim per uisionem, fratres carissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus nec uigilanter oremus. et [*]( 1 re quacumque Q, reliquacnmque R, re quaecumquae C 2 est in caelis 22, est in caelo C quod corr. in quid C unamines P 3 quid ex quod Cesset ex et C quod] quid CPlQB \' 4 nobis dominus Nv 5 impetranssemus Lx, imperasemus R1, impetremus C quodquod B 6 fructuaremus B 7 fratribus om. N mala] maria L 11 subtristi P tenens] sustinens V mestn C 12 sinixtra R1 retem PQX (rete M) 13 ut] testabatur ut Q capere LN 14 quod C est] ese P 16 obsernaret C, obseruaretur B 18 oriretur CNP (sed in NP i in ras. corr.), oreretur QR, opereretur L 19 uidimus v impetum C ut] est quam tempestas nt B dum ex dmn C 20 contempnimus LP data P1 21 tenemur R àcoe- I peret Q (acciperet M) armatus 01, armator R 22 et ad] ad QB (et ad M) cautus O. iactu retis] iactaret et CR 24 non] iam scripsit Erasmvbs 25 scimns N nec] ut et C et] ut C )

499
Dens utique, qui quem corripit diligit, quando corripit, ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat ut seruet. excutiamus itaque et abrumpamus somni uincula et instanter ac uigilanter oremus, sicut Paulus apostolus praecipit dicens: instate orationi uigilantes in ea. nam et apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, et Dominus quoque ipse disciplinae magister et exempli nostri uia frequenter et uigilanter orauit, sicut in euangelio legimus: exiit in montem orare et fuit pernoctans in oratione Dei. et utique quod orabat orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed nostra peccata portaret. adeo autem pro nobis ille deprecabatur, ut legimus alio loco: dixit autem Dominus ad Petrum: ecce satanas postulauit ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem rogaui pro te ne deficiat fides tua. quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille et laborat et uigilat et precatur, quanto nos magis insistere precibus et orare et primo ipsum Dominum rogare, tunc deinde per ipsum Deo patri satisfacere debemus? habemus aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris Iesum Christum Dominum et Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse paeniteat, et confitentes adque intellegentes delicta nostra quibus nunc Dominum offendimus, uel de cetero nos ambulare in uiis eius et praecepta eius metuere spondeamus. pater nos et corrigit et tuetur, stantes tamen in fide et pressuris adque angustiis licet Christo eius firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: quis nos separabit a dilectione [*]( 4 Col. 4, 2. 8 Luc. 6, 12. 12 Luc. 22, 31. 25 Rom. 8, 35. ) [*]( m 1 qui om. CLPQE diligit q. corripit om. C corripiet C 2 emendat corr. in emendet C 3 Bomnii MPR, omni Ll Q, omnia L2, sompnus C\' uigilantes C 4 apostolus paulus Q instaten oratio B 6 alterum et om. L12 9 quod exp. C aiterum orabat om. C 10 sed] ut add. M1 nostra] aliena Vv 11 depraecatnr C legamus LNv 14 quodsi.. C 15 laborabat et uigilabat Rv precantur R, precabatur v 16 magis nos R, magis C 17 dominum ... ipsum om. R tunc] tum v dno L 18 depraecationem C\' 19 iesum om. V et om. C dno L, deum MR (dum Q) 23 nos om. R et corrigit] corrigit Nv 24 in pressuris Q in angustiis P, angustis R licet] scilicet v, et Oxon. eius] praeceptis add. M m. 2 25 separauit R delectione Q ) [*]( .32* )
500
Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? nihil horum potest separare credentes, nihil potest auellere corpori eius et sanguini cohaerentes. persecutio ista exploratio est adque exploratio peccati nostri excuti nos Deus uoluit et probari, sicut suos semper probauit., nec tamen in probationibus eius aliquando auxilium credentibus defuit

Denique ad minimum famnlum suum et in delictis licet plnrimis constitutum et dignatione eius indignum tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est. dic illi, inquit, securus sit, quia pax uentura est, sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur. sed et de uictu parco et sobrio potu diuinis dignationibus admonemur, scilicet ne uigore caelesti sublime iam pectus inlecebra saecularis eneruet, uel ne largioribus epulis mens grauata minus ad preces orationis euigilet.

Dissimnlare haec singula et apnd conseientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit nec ipsi denique apud nos hanc epistulam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur eius est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. probari nos a Domino nostro sciant, nec a fide qua in eum semel credidimus praesentis pressurae conflictatione deficiant delicta sua singuli recognoscentes uel modo conuersationem ueteris hominis exponant. nemo enim retro adtendens et superponens manum suam super aratrum [*]( .25 cf. Lnc. 9, 62. ) [*]( ) [*](2 an noditas OWL N 3 auellerel corporise C 4 sanguis neC exploratio est o. 5 pro peccatis nostris Qlti\\ corporis nri M *. L ■». 2* pectoris V, pectoris nostri v sooe] et coe CB 8 plnrimum G 10 die ex dicit L m. 2, die - Q (dic AI) 12 idhne om. CB 14 inlecebraseculas eorr. in inlecebroao poculo se C m. 2 15 rnmns B oratioiiibus B 18 nostram OLNPqBV, nestrum v 19 haec epistoU teneatis occolta B 20 patribus C 21 dens C eius erp. C 22 nollit P probare B 23 nec] nec nmquam Vo 24 conflictationem C defiriant... connenationem om. C cognoscentes Q (recognoscentes M) 26 tendens C snper aratrum] aratro C )

501
aptus est regno Dei. denique uxor Lot, quae liberata contra praeceptum retro respexit, quod euaserat perdidit. adtendamus non posteriora quo diabolus reuocat, sed priora quo Christus uocat. oculos erigamus ad caelum, ne oblectamentis et inlecebris nos suis terra decipiat. unusquisque oret Deum, non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit, ubi non singulis priuatam precem mandat, sed oratione communi et concordi prece orantes pro omnibus iussit orare. si nos Dominus humiles et quietos, si nobis inuicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. praecessit disciplina, sequetur et uenia.

Nos tantum sine cessatione poscendi et cum fide accipiendi simplices et unanimes Dominum deprecemur, cum gemitu pariter et fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos qui sint positi inter plangentium ruinas et timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem et exiguam stantium firmitatem. rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subueniri, inpleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem ecclesiae suae, securitatem salutis nostrae, post pluuias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam lenitatem, pia paternae dilectionis auxilia, diuinae maiestatis solita magnalia, quibus et persequentium blasphemia retundatur et lapsorum paenitentia reformetur et fortis et stabilis [*]( 1 denique et Vv uxor loth que 22, uxori atque C1, uxor C1 2 adtendamus] accedamus C, ut tendamus R 3 ad posteriora C sed ad s. l. m. 2 ad priora CM sed ad 8. l. m. 2 4 nos] non C 5 dum Q 6 sed et P dns igsns P 7 mandauit CQB 8 iussit orare] sitore C 9 nobis] nos CzP iram] oram C 11 tutos] ut has ex ut hos C inimicis C exhibebis N, exibuerit C praeces si disciplinam C 12 sequitur et ueniam C 13 et *• cum fide R, tecum finem C accipiendis B 14 dno L 15 sunt C positi om. C 16 ruinas ... languentium om. B 17 firmitatem LV, paucitatem CNPQB 18 seddi R latebris] inlecebris C sed in s. l. 19 in plerisque C22, implerique quod M1 (impleri quae Q) dominus om. CB dignanter C integrationem N 20 suae om. v 22 paterna C1 deiectionis P 23 solida 01 )

502
perseuerantium fra?res glorietur. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem meo nomine salutate et ut nostri meminerint admonete ualete.