De Opere et Eleemosynis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta [*]( 3 Apoc. 3,17 sq. ) [*]( 1 falleres S quisquis v 3 sum om. GV 5 miser ct miserabilis v 6 a me W s. l. m. 2 de igne W, om. G 7 uestem a. ut uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et S et] ut F 8 ungue 01, xmge WO1 10 christo] me F decogtis S 14 matrona] add. v. in ecclesia christi innnge FWv 16 dum deum et] et dominum ex dum et F m. 2 operibus et moribus FWV, operibus G, operibus bonis et m. v bonis ornaris ex promereris F m. 2 18 talis non F* ecclesiam S potest O 19 enim om. S; cf. p. 381,10 oculi tui Sv perfusi G, superfusioni F nigroris WGv, crnoris F 20 diues] es add. G, es et add. v credes S 21 corbam S respices S dominico F 22 sine sacrificium S 23 in euangelio] euangelicam G 24 operari S 25 caizophy- lacio S erant S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.) )
Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum , quando in inpensis spiritalibus Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus. item [*]( 3 Luc. 21, 3 sq. 24 Matth. 10,37. ) [*]( 2 exanminans 81 4 plus omnibus FGv 5 omnes... autem de om. S ex eo] de eo W, deo G 7 omne Gl quodcumq. SGl 9 in- felicitatia SFW GV, infidelitatis v 10 inops nidua FW G, inobs S, inops rebus dines scripsit Baluftus, inops nidualarga Manutius, inops non inops fort. in uniuersa W 11 illa. W a in ras. 12 stcrili diuiti G2 13 hoc ipso 11 14 eum om. G quisquis v haec cum quisq. G 15 do S illuc ex illut W dei dona v dona dei appellat et in om. Fl, dei munus appellat et in aàà. F* 17 posset SG pauperi G 18 difi. W, dao F 19 res om. W 20 excusare SG 21 in om. S 23 dmo S 24 monente] dicente S 25 et qui...dignus om. G 26 super me S m. 2 in ras. ) [*]( ill. ) [*]( 2.) )
Sic uidua illa in tertio Regnorum libro cum in siccitate et fame consumptis omnibus de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset cinericium panem quo absumpto moritura cum liberis esset, superuenit Helias et petit sibi prius ad edendum dari, tunc quod superfuisset inde illam cum filiis suis uesci. nec obtemperare illa dubitauit aut Heliae filios mater in fame et egestate praeposuit. fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat, prompte ac libenter quod petebatur obfertur nec de abundantia portio sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur, ut dum in opere salutari carnaliter uita contemnitur spiritaliter anima seruetur. Helias itaque typum Christi gerens et quod ille pro misericordia uicem singulis reddat ostendens respondit et dixit: haec dicit Dominus: fidelia [*]( 2 Deut. 33, 9. 8 I Io. 3, 17. 27 1 Reg. 17, 14. ) [*]( 2 dicunt ex diligunt S et m.j aut matri v, om. S 3 nouerunt G hii FG, hic S 4 custodiunt F, costodic II reliqua desunt in S 5 seruerunt F dilimus W 6 prefere G 7 ponit et dicit G 8 pauperes Gv habuerint—uiderint F 9 desiderantem aliquid V 10 clauserit u. sua ab eo v dei om. F 11 illum F quomodo poterit cantas dei manere in illo V 16 cinericium FWGV, subcinericium v adsumpto (to ex ta) G 17 liberis] filiis F petiit v 18 tunc add. W1 suis om. G 19 aut...20 placeat om. G 20 fit] sit F 21 quo F 23 et] ac G 24 ut] et W salutari] spali G condempnitur G 26 redat G 27 dicit W dns G s. l. m. 2 fidelia] ydria G farinac F )
Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit filios septem et filias tres et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo [*]( 26 lob 1, 2. 3. 5. ) [*]( 1 deiciet G1 et capsaces olei WG, nec in uas oleum F minuetur. Gs 5 farriis G 6 eheliae G* 11 ante praeponens F 14 adqui WF\', atquin F1, atque G post ipso erasum largiter in W 15 amplius] plurimum V quo] quod malim pignerum G 18 saecularia W\' sustentandisq. G 19 hoc] eo G est om. G 21 et om. G sic et v 25 possunt G, possint F tergi F et August. I. c. IV, 10, 27., tergeri WGv 26 scriptura diuina v ) [*]( 2t)* )
Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. illi adsigna facultates tuas quas heredibus seruas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes iniurias saeculares diuina maiestate protector. patrimonium Deo creditum nec respublica eripit nec fiscus inuadit nec calumnia aliqua forensis euertit. in tuto hereditas ponitur quae Deo custode seruatur. hoc est caris pignoribus in posterum prouidere, hoc est futuris heredibus paterna pietate consulere secundum fidem scripturae sanctae dicentis: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat et semen eius in benedictione erit. etiterum:qui conuersatur sine uituperatione in iustitia beatos filios relinquet. praeuaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conseruandis eis religiosa et uera pietate prospicias. quid studes terreno magis quam caelesti patrimonio, filios tuos diabolo mauis commendare quam Christo ? bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis et quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum.
Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias extitit. da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit, manda filiis tuis quod et ille mandauit dicens: et nunc, fili, mando uobis, seruite Deo in ueritate et facite [*]( 13 Ps. 36, 25 sq. 16 Prou. 20, 7. 27 Tob. 14, 10 sq. ) [*]( 1 plenam] ueram G 2 debes magis G 4 eum] te Gv 5 es G pares om. G, patrem pares Oxo-n. 9 credito G (o in ras.) ; add. ex 1 cod. Krabinger: nec fur rapit; cf. Gron. obs. p. 324 eripit] eruit idem 10 in..ponitur om. G 13 iunior v non] numquam F 14 quaerentem F, egens v 15 faenerat] commodat Fv 16 erit] est Wv; cf. test. IIII p. 110 17 beatos post se v 20 quid F, qui WGv 21 mauis W, magis FGv christo, bis sic distinguit v 22 praeparas] properas Krabinger ex 1 cod. recepit 27 mandauit FWGV, filio mandauit v 28 uobis serui teFWGV, tibi serui v et om. W fac v )