De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina > quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis [*]( INCIPIT DE OPERE ET ELEMOSYNIS (ELYMOSUriS W) SW, INCIPIT EIVS- DEM DE OPERE ET ELLMOSINIS G 2 carissimi] dilectissimi GV 4 sernandis G 5 filium suum pater G suum misit v 6 esse et] esse G, dici se et V, esset Oxon., est et Marius Mercator p. 180 ed. Balue. filium V uocari F, om. SWGV, dici Oxon., fieri Balueius, esse Mar. 3ferc. 8 curaret SFWGV et Mar. Merc., sanaret v 11 prouidentiae S 12 ut] et F hominis F 13 reseruato F consolatur F 15 antiqua FWG et Augustinus contra duas epist. Pelag. IV, 8, 21., antiquae S, antiqui v 16 peccandiS\' 17 proscriptionc G 18 nec] ne G 20 tuendae] tenende G )

374
aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus.

Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet, sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit quod est intus fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo posse purgari. [*]( 3 Prou. 16, 6 (=15, 27). 6 Sir. 3, 30. 14 Luc. 11, 40 sq. ) [*]( 1 protrahimus F elemosynis SW fere semper, aelymosinis G saepius 3 scripturis diuinis v 4 delecta S 6 purgata sunt G ignem extinguet S, eitinguit ignem FWGv, cf. test. IU Ip. 110 7 sic et FG extinguit FWGv 8 aquae.. G (aq. eras.) 9 ita et Baluzius operationibus] operibus G 11 asidua G 12 imitatae S dei] deum coni. Bouth largitur Gv 13 in euangelio dominus v ederent] erent S 14 lauissent GV respondens dixit G 15 intus est Fv est (post foris) om. G 17 scilicet om. G 18 detrahendas] diluendas v 21 purgati et mundi G 22 possumus 8 addit G elemosynis 81 23 monet) docet et monet v, docet (sed post misericordiam) G misericordias esse faciendas S 24 magno pretio Fv redimit S, redemit praecio G baptismi gratiam v )

375

Agnoscamus itaque, fratres dilectissimi, diuinae indulgentiae salubre munus [et emundandis purgandisque peccatis nostis, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro adque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae! cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria.

Numquam denique, fratres dilectissimi, admonitio diuina cessauit et tacuit quominus in scripturis sanctis tam ueteribus quam nouis semper et ubique ad misericordiae opera Dei populus prouocaretur et canente adque exhortante Spiritu sancto quisque ad spem regni caelestis instruitur facere eleemosynas iuberetur. mandat et praecipit Esaiae Deus: exclama, inquit, in fortitudine et noli parcere. sicut tuba exalta uocem [*]( 7 Prou. 20, 9. 9 1 Io. 1, 8.. 21 Es. 58, 1. ) [*]( 1 dilectissimi SG et Augustin. I. c. IV, 10, 27., carissimi FWv 2 munus salubre v et] ut v Augustini, om. G, et quia S; munus emundandis-nostris et qui coni. Vahlen emundanis S 4 nec] neW et August. contra lulian. Pel. II25 sic om. W 5 atque de August. I. c. contra d. epist. Pel. pectore] corde 17 8 mundum se] mundus FW 9 iohannes in epistola sua dicit si G quoniam F 10 decepimus W 11 non est SFWGV et August., non est. si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est dominus, qui nobis peccata dimittat v 12 quisquis v se] ex te W m. 2, om. v post quisque ae deest totum folium in F se esse dixerit v, esse dixerit .4ugrurt. I. c. contra Iul. P. stultus est aut superbus G 13 quam necessaria... quae om. v Augustini Z. c. contra duas epist. Pel. 15 denuo curandis G 17 et] numquam v tam n. q. nonis om. W; cf. p.188, 6 18 et] nt G 19 exhortante] prouocante G quisquis v 20 iubeatur G, iubetur v 21 praecepit G1 dens eseiae dicens S 22 tnrba G1 )

376
tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Iacob facinora eorum. et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset cumque eorum facinora pleno indignationis inpetu protulisset dixissetque eos nec si orationibus et precibus et ieiuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse, nec si in cilicio et cinere uoluerentur, iram Dei posse lenire, in nouissima tamen parte demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari addidit dicens: frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicet: ecce adsum.

Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus qui intellegit super egenum et pauperem. in [*]( 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. ) [*]( 1 adnuntia WVG, et adnuntia Sv; cf. test. 1111 p. 108 peccata] delicta G 3 praecipisaet <5 indignationes G 4 impetum 1V I 6 cinere et cilicio uolutarentur V leniri S 10 uesti SWGV, uesti eum v domesticum S dispicies S (cf. 108, 21), despicias t\' 12 oriuntur W praebibit W1 14 dum] cum G dicit V 16 propitiante G*, propiando S 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W ab omni malo] in die malo V 21 obdurat W inbecillem G 23 promereri v miscricordiam dei v, diii S (cf. 382,10) 26 et probat otn. G 27 egentem WG V , )

377
die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium dedit dicens: propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis redimi, eleemosynis a morte animas liberari.

Nec sic, fratres dilectissimi, ista proferimus, ut non quod Raphael angelus dixit ueritatis testimonio conprobemus. in Actis apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis non tantum a secunda sed a prima morte animae liberentur, gestae et impletae rei probatione conpertum est. Tabitha operationibus iustis et eleemosynis praestandis plurimum dedita cum infirmata [*]( 4 Dan. 4, 24. 11 Tob. 12, 8 sq. ) [*]( 1 malo SWV, mala Gv liberauit WlGl illum deus SWGV, eum dominus v, cf. test. III1 p. 110 2 nabocodonosor W territus om. G 3 aestuaret et S anertendis SWGV, pro au. v a] ac SFG, ad Wv, de V diuina ope inpetranda SFWGV, diuinam opom impetrandam v 5 et (ante peccata) om. G 7 patiens] parcens v 9 sua om. G redimisset SG 12 quoniam G quia eleemosyna om. W et elemosyna S et om. G 13 a peccatis V 15 ni F, nisi WGv, si S satisfactorum G 16 satientur SFWGV, farciantur v ex coniectura Grauii, fulciantur coni. Goulartius, socientur exhibent aliquot codices 17 petitiones... eleemosynis om. G 18 eleemosynis om. G animas a morte Gv 19 dilectissimi SG, carissimi FWv 20 actis SWG, actibus Ft. 22 sed et FG 23 impleta S conpertum] testatum G dabita S, tabita G operationibus] orationibus G 24 plurimis G )

378
esset et mortua, ad cadauer exanimae Petrus accitus est. qui cum inpigre pro apostolica humanitate uenisset, circumsteterunt eum uiduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes nec pro defuncta suis uocibus sed ipsius operibus deprecantes. sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur nec defuturum Christi auxilium uiduis deprecantibus, quando esset in uiduis ipse uestitus. cum itaque genibus nixus orasset et uiduarum ac pauperum idoneus aduocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conuersus ad corpus quod in tabula iam lotum iacebat, Tabitha, inquit, exurge in nomine Iesu Christi. nec defuit Petro quominus statim perferret auxilium qui in euangelio dari dixerat quicquid fuisset eius nomine postulatum. mors itaque suspenditur et spiritus redditur et mirantibus ac stupentibus cunctis ad hanc mundi denuo lucem rediuiuum corpus animatur. tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera iusta ualuerunt. quae laborantibus uiduis largita fuerat subsidia uiuendi meruit ad uitam uiduarum petitione reuocari.

Itaque in euangelio Dominus doctor uitae nostrae et magister salutis aeternae uiuificans credentium populum et uiuificatis consulens in aeternum inter sua mandata diuina et praecepta caelestia nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus eleemosynis dandis nec terrenis possessionibus incubemus sed caelestes thesauros potius recondamus. uendite, inquit, res uestras et date eleemosynam, et iterum: nolite uobis condere thesauros super terram, ubi tinea et comestura exterminat et ubi fures effodiunt et [*]( 10 Act. 9, 40. 24 Luc. 12, 33. 25 Matth. 6, 19 sq. ) [*]( 1 esset ex est G m. 2 exanimae SWl, ezanime FW2 Gv acci***tus G, accersitus F 3 palea W 5 suis om. F ipsis F 8 genuis G nixis V et om. v 9 protuliaset G 10 tabulam S dabitha W 11 nomine dmi S iesu om. G 12 perferret F, ferret SW Gv enangelio suo G 14 hac S 16 operae iustae F 17 fuerant F ad] in hanc F 20 credentium populum et uiuificatis] et S fort. rectius 21 et dinina G 22 praecepit W sistamus B 24 thensanros SW*, theeauros Wl, ita l. seqq. uterque nisi quod Wl thesaur. 25 datae S aelimosinas G 26 super terram] in terra G tenea S 27 exterminant Yv et (ante ubi) add. W1 )

379
furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. et cum obseruata lege perfectum et consummatum uellet ostendere, si uis, inquit, perfectus esse, uade et uende omnia tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me. item alio loco negotiatorem caelestis gratiae et comparatorem salutis aeternae distractis omnibus rebus suis pretiosam margaritam hoc est uitam aeternam Christi cruore pretiosam de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari. simile est, inquit, regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas. ubi autem inuenit pretiosam margaritam, abiit et uendidit omnia quae habuit et emit illam.

Eos denique et Abrahae filios dicit quos in iuuandis alendisque pauperibus operarios cernit. nam cum Zachaeus dixisset: ecce dimidium ex substantia mea do egenis et si cui quid fraudaui quadruplum reddo, respondit Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et hic filius est Abrahae. nam si Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam, utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit Deo credit: et qui habet fidei ueritatem seruat Dei timorem: qui autem Dei timorem seruat in miserationibus pauperum Deum cogitat. operatur enim, in Deo quia credit, quia scit uera esse quae praedicta sunt uerbis Dei nec scripturam [*]( 5 Matth. 19, 21. 11 Matth. 13, 45 sq. 17 Luc. 19, 8 sq. ) [*]( 1 thesaurizate...I. 3 effodiunt om. G autem om. W; cf. test. III1 p. 111 2 tineae S 3 effodiunt nec furantur v 4 illic] istic V, ibi v 5 uellet post lege ponit G 6 pauperibus F, egenie SWGv; cf. test. III lp. 111 9 suis om. G 10 cruorem S 11 de] da G 12 negotiatori v 16 habrahe WG saepius in om. S ***iuuandiB W 17 zaccheus S, zacheus W G 18 cui om. G 19 respondens G iesus] iesus et dixit v 20 huic domui v 21 abraam S, habraham G deputatum WGfJ 22 ei] illi S dni W 24 qui a. d. t. sernat] quia S fort. rectiiM; cf. p. 378, 20 miseratione G 25 enim W in ras. in deo S, ideo FGv, ideo W in ras. corr. 26 pracdicta] praecepta G sanctam om. S )

380
[sanctam] posse mentiri, arbores infructuosas id est steriles homines excidi et in ignem mitti, misericordes ad regnum uocari. qui et alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat, infructuosis uero et sterilibus fidem derogat dicens: si in iniusto mamona fideles non fuistis, quod est uerum quis credet uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis?

Sed uereris et metuis ne si operari plurimum coeperis patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus, esto securus. finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus caeleste celebratur. nec hoc tibi de meo spondeo sed de sanctarum scripturarum fide et diuinae pollicitationis auctoritate promitto. loquitur per Salomonem Spiritus sanctus et dicit: qui dat pauperibus numquam egebit: qui autem auertit oculum suum in magna penuria erit, ostendens misericordes adque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum deuenire. item beatus apostolus Paulus dominicae inspirationis gratia plenus, qui administrat, inquit, semen seminanti et panem ad edendum praestabit et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. et iterum: administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed et abundabit per multam gratiarum actionem in Domino: quoniam dum gratiarum actio ad Deum pro [*]( 4 Luc. 16,11 sq. 14 Prou. 28, 27. 19 II Cor. 9, 10 sq. ) [*](1 arbores es Sl stereles S 2 misericordes SFWG V, mis. autein r 3 fidelis S item h 5 et 6 4 et sterilibus cnn. W in om. SG mammona v, mammonae G 5 est uestrum F, uestrum est G (sed est s. I. m. 2) credit S, dabit G 6 uestrum SWGV, quod ucstrum est p, quod est uestrum v 8 sed] si v 9 finiatur F 11 usum G 12 de meo ex debeo S m. 2 sanctarum] singularum W et] et de W 14 et dicit om. G 16 magnam S ostendit G 20 ad edendum add. Wm. 2 21 uestram ex eius S 22 locupletamini S (corr. m. 2 a in i) 24 suppleuit G, implebit W eam Sl 25 et om. W abundauit G multas g. actiones G in om. Fl 26 dmo SGV, dni F\', cbA W.F2v; cf. test. III 1 p.113 cum G per aelemosinas nras (adq. oper. om.) G )

381
eleemosynis adque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur. et Dominus in euangelio iam tum eiusmodi hominum corda considerans et perfidis adque incredulis praescia uoce denuntians contestatur et dicit: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primo regnum et\' iustitiam Dei, et omnia ista adponentur uobis. eis omnia adponi dicit et tradi qui regnum et iustitiam Dei quaerunt: eos [enim] Dominus, cum iudicii dies uenerit, ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in ecclesia eius operati.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis, et nescis miser quia dum times ne res familiaris deficiat uita ipsa et salus deficiat, et dum ne quid de rebus tuis minuatur adtendis, non respicis quod ipse minuaris amator magis mamonae quam animae tuae , et dum times ne pro te patrimonium perdas, ipse pro patrimonio pereas. et ideo bene apostolus clamat et dicit: nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in [*]( 5 Matth. 6, 31 sq. 20 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 oratione] operatione S dirigetur S 3 tunc WGv 6 bebimus S 7 enim] autem FWv nester caelestis S omnium horum v 8 indegetis S, indietis G I primum Gv et iustitiam om. G dei et iustitiam eius v 9 ista om. S; cf. ad totum l. test. III11 p. 122 10 dicit omnia apponi G dei et iusticiam G 11 enim om. S; cf. p. 384, 19 14 metuens S; cf. p. 382, 4et9 15 familiares S 16 salusdeficitWGv\' nequit F 17 ipse W s. I. m. 2 18 ct] ut Fv Dum times (et om.) V pro te] propter S patrimonium SFWGV, patr. tuum v 19 ipse] id agis ut ipse V; operam das ut ipse fort. patrimonio FWV, patr. tuo SOv et om. G apostolus paulus F 20 dicet S nihil etc.; cf. p.165, 15. 245,14 21 auferre quid v 22 simus W 8. l. m. 2, sumus SGl 24 et] et in Fv muscipula S, muscipulas W, muscipulam FGv multa nocentia S 25 homines S et in] et SGIV )

382
interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut iusto possent deesse subsidia ? cum scriptum sit: non occidet fame Dominus animam iustam. Helias in solitudine conus ministrantibus pascitur et Danieli in lacum [ad] leonum [praedam] iussu regis incluso prandium diuinitus apparatur: et tu metuis ne operanti et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in euangelio ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parua contestetur et dicat: aspicite uolatilia caeli quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et pater uester caelestis alit illa. nonne uos pluris estis illis. uolucres Deus pascit et passeribus alimenta diurna praestantur et quibus nullus diuinae rei sensus est eis nec potus nec cibus deest: tu christiano, tu Dei seruo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum?

Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur. unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. nam cum Dominus in euangelio de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in [*]( 6 Prou. 10, 3. 12 Matth. 6, 26. ) [*]( 3 insonmt F 4 metuens S cx om. S 5 possent W (sed ent corr.), possint G 6 snbsidia uitae v, substantia V dns fame G 7 fugae solitudine V 8 daniel S, danihel W G lacu FGVv ad om. BG V praeda V, om. G ad et praedam inclusi; cf. de dom. orat. p. 283,1 9 metnes S 10 operanti tibi t\' drii G, do F 11 exprobationem SG1 quibus] quorum G dubia] dura S 12 conteetetnr et om. G dicit G 15 plures BWI G1; cf. test. II111 p. 123 illis estis W 18 tu...caro om. G dom ex dno W m. 2 20 ipse om. G 22 ista] illa F 26 et om. G 27 pronide G, propria S oratione W, ratione S qui. G )

383
tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant. quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum Dominum uideamus esse contemptum.

Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te , pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum caelestium coheredem. [*](2 Luc. 16, 14. 21 Luc. 12, 20. ) [*]( 1 succiperet S, susciper*int G1 2 addit G dicensj diuina G autem om. W 3 inridebant SFWGV, irridebant eum v 4 quosdam. in ecclesia Gv 7 contempnat G\' tractibus F 8 dIñ SG 9 cum Ft in W G, om. S; cf. p. 190, 19 plaudes F 11 uanas S 12 potest SG 13 obsiderunt G 14 sterelitatis WG 15 auaritia W 18 te] a te G 19 grauius onerat v quid.. diuiti om. S 20 copia stulta se V exaltatione G 21 tua a te v 22 cui V tuis om. S 23 incnmbas F patrimonii SFWGV, patr. tui v 24 redditus GI 25 diuide...tuos om. S deo FWV, dno G, domino deo v 26 ei poss. terr. prouentu v participem christum G )

384

Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis. audi in Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus increpantem. dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et pauper et caecus et nudus. suadeo tibi emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et uestem albam ut uestiaris et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos tuos ut uideas. qui ergo locuples et diues es eme tibi a Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione purgeris. eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido uestiaris. et quae matrona locuples et diues es ungue oculos tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris.

Ceterum quae talis es nec operari in ecclesia potes: egentem [enim] et pauperem non uident oculi superfusi nigrore, tenebris et nocte contecti. locuples et diues dominicum celebrare te credis quae corban omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio uenis, quae partem de sacrificio quod pauper obtulit sumis? intuere in euangelio uiduam praeceptorum caelestium memorem, inter ipsas pressuras et angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo quae sola sibi erant minuta [*]( 3 Apoc. 3,17 sq. ) [*]( 1 falleres S quisquis v 3 sum om. GV 5 miser ct miserabilis v 6 a me W s. l. m. 2 de igne W, om. G 7 uestem a. ut uestiaris] uestiaris ueste alba Gut] et S et] ut F 8 ungue 01, xmge WO1 10 christo] me F decogtis S 14 matrona] add. v. in ecclesia christi innnge FWv 16 dum deum et] et dominum ex dum et F m. 2 operibus et moribus FWV, operibus G, operibus bonis et m. v bonis ornaris ex promereris F m. 2 18 talis non F* ecclesiam S potest O 19 enim om. S; cf. p. 381,10 oculi tui Sv perfusi G, superfusioni F nigroris WGv, crnoris F 20 diues] es add. G, es et add. v credes S 21 corbam S respices S dominico F 22 sine sacrificium S 23 in euangelio] euangelicam G 24 operari S 25 caizophy- lacio S erant S, fuerant FWGv area minuta F (corruptum pro aeram.) )

385
mittentem, quam cum animaduerteret Dominus et uideret, non de patrimonio sed de animo opus eius examinans et considerans, non quantum sed ex quanto dedisset, respondit et dixit: amen dico uobis quoniam uidua ista omnibus plus misit in dona Dei. omnes enim isti ex eo quod abundauit illis miserunt in dona Dei. haec autem de inopia sua omnem quemcumque habuit uictum misit. multum beata mulier et gloriosa quae etiam ante diem iudicii meruit iudicis uoce laudari. pudeat diuites sterilitatis adque infelicitatis suae. uidua et inops [uidua] in opere inuenitur, cumque uniuersa quae dantur pupillis et uiduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem diuitem maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. adque ut intellegamus haec opera Deo dari et eum quisque haec faciat Deum promereri, Christus illud dona Dei appellat et in dona Dei uiduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum quia qui miseretur pauperis Deo faenerat.

Sed nec illa res, fratres carissimi, a bonis operibus et iustis refrenet et reuocet christianum quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum , quando in inpensis spiritalibus Christum cogitare qui accipere se professus est debeamus nec conseruos liberis nostris, sed Dominum praeferamus ipso instruente et monente: qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus. item [*]( 3 Luc. 21, 3 sq. 24 Matth. 10,37. ) [*]( 2 exanminans 81 4 plus omnibus FGv 5 omnes... autem de om. S ex eo] de eo W, deo G 7 omne Gl quodcumq. SGl 9 in- felicitatia SFW GV, infidelitatis v 10 inops nidua FW G, inobs S, inops rebus dines scripsit Baluftus, inops nidualarga Manutius, inops non inops fort. in uniuersa W 11 illa. W a in ras. 12 stcrili diuiti G2 13 hoc ipso 11 14 eum om. G quisquis v haec cum quisq. G 15 do S illuc ex illut W dei dona v dona dei appellat et in om. Fl, dei munus appellat et in aàà. F* 17 posset SG pauperi G 18 difi. W, dao F 19 res om. W 20 excusare SG 21 in om. S 23 dmo S 24 monente] dicente S 25 et qui...dignus om. G 26 super me S m. 2 in ras. ) [*]( ill. ) [*]( 2.) )

386
in Deuteronomio ad corroborationem fidei et dilectionem Dei paria conscripta sunt. qui dicunt, inquit, patri et matri: non noui te, et filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua et testamentum tuum seruauerunt. nam si Deum toto corde diligimus, nec parentes nec filios Deo praeferre debemus. quod et Iohannes in epistula sua ponit caritatem Dei aput eos non esse quos uideamus operari in pauperem nolle. qui habuerit, inquit, substantiam mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et cluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo ? si enim Deus eleemosynis pauperum faeneratur et cum datur minimis Christo datur, non est quod quis terrena caelestibus praeferat nec diuinis humana praeponat.

Sic uidua illa in tertio Regnorum libro cum in siccitate et fame consumptis omnibus de modico farre et oleo quod superfuerat fecisset cinericium panem quo absumpto moritura cum liberis esset, superuenit Helias et petit sibi prius ad edendum dari, tunc quod superfuisset inde illam cum filiis suis uesci. nec obtemperare illa dubitauit aut Heliae filios mater in fame et egestate praeposuit. fit immo in conspectu Dei quod Deo placeat, prompte ac libenter quod petebatur obfertur nec de abundantia portio sed de modico totum datur, et esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria et fame cibus ante quam misericordia cogitatur, ut dum in opere salutari carnaliter uita contemnitur spiritaliter anima seruetur. Helias itaque typum Christi gerens et quod ille pro misericordia uicem singulis reddat ostendens respondit et dixit: haec dicit Dominus: fidelia [*]( 2 Deut. 33, 9. 8 I Io. 3, 17. 27 1 Reg. 17, 14. ) [*]( 2 dicunt ex diligunt S et m.j aut matri v, om. S 3 nouerunt G hii FG, hic S 4 custodiunt F, costodic II reliqua desunt in S 5 seruerunt F dilimus W 6 prefere G 7 ponit et dicit G 8 pauperes Gv habuerint—uiderint F 9 desiderantem aliquid V 10 clauserit u. sua ab eo v dei om. F 11 illum F quomodo poterit cantas dei manere in illo V 16 cinericium FWGV, subcinericium v adsumpto (to ex ta) G 17 liberis] filiis F petiit v 18 tunc add. W1 suis om. G 19 aut...20 placeat om. G 20 fit] sit F 21 quo F 23 et] ac G 24 ut] et W salutari] spali G condempnitur G 26 redat G 27 dicit W dns G s. l. m. 2 fidelia] ydria G farinac F )

387
farris non deficiet et capsaces olei non minuet usque in diem quo dabit Dominus imbrem super terram. secundum diuinae pollicitationis fidem multiplicata sunt uiduae et cumulata quae praestitit et operibus iustis ac misericordiae meritis augmenta et incrementa sumentibus farris et olei uasa conpleta sunt. nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis contulit filiis quod benigne et pie fecit. et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta eius audierat, non cruce et passione eius redempta cibum et potum pro sanguine rependebat, ut ex hoc appareat quantum in ecclesia peccet qui se et filios Christo anteponens diuitias suas seruat nec patrimonium copiosum cum indigentium paupertate communicat.

Sed enim multi sunt in domo liberi et retardat te numerositas filiorum quominus largiter bonis operibus insistas. adqui hoc ipso operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. plures sunt pro quibus Dominum depreceris, multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae. ut in hac uita saeculari alendis sustinendisque pignoribus quo maior est numerus hoc maior et sumptus est, ita et in uita spiritali adque caelesti quo amplior fuerit pignorum copia esse et operum debet maior inpensa. sic Iob sacrificia numerosa pro liberis obferebat, quantusque erat in domo pignorum numerus tantus dabatur Deo et numerus hostiarum. et quoniam cotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia cotidiana non deerant quibus possent peccata tergi. probat scriptura dicens: Iob homo uerus et iustus habuit filios septem et filias tres et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum et pro peccatis eorum uitulum unum. si ergo [*]( 26 lob 1, 2. 3. 5. ) [*]( 1 deiciet G1 et capsaces olei WG, nec in uas oleum F minuetur. Gs 5 farriis G 6 eheliae G* 11 ante praeponens F 14 adqui WF\', atquin F1, atque G post ipso erasum largiter in W 15 amplius] plurimum V quo] quod malim pignerum G 18 saecularia W\' sustentandisq. G 19 hoc] eo G est om. G 21 et om. G sic et v 25 possunt G, possint F tergi F et August. I. c. IV, 10, 27., tergeri WGv 26 scriptura diuina v ) [*]( 2t)* )

388
. uere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem caritatis, operari magis debes ut filios tuos Deo iusta operatione commendes.

Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. illi adsigna facultates tuas quas heredibus seruas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes iniurias saeculares diuina maiestate protector. patrimonium Deo creditum nec respublica eripit nec fiscus inuadit nec calumnia aliqua forensis euertit. in tuto hereditas ponitur quae Deo custode seruatur. hoc est caris pignoribus in posterum prouidere, hoc est futuris heredibus paterna pietate consulere secundum fidem scripturae sanctae dicentis: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat et semen eius in benedictione erit. etiterum:qui conuersatur sine uituperatione in iustitia beatos filios relinquet. praeuaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conseruandis eis religiosa et uera pietate prospicias. quid studes terreno magis quam caelesti patrimonio, filios tuos diabolo mauis commendare quam Christo ? bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis et quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum.

Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias extitit. da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit, manda filiis tuis quod et ille mandauit dicens: et nunc, fili, mando uobis, seruite Deo in ueritate et facite [*]( 13 Ps. 36, 25 sq. 16 Prou. 20, 7. 27 Tob. 14, 10 sq. ) [*]( 1 plenam] ueram G 2 debes magis G 4 eum] te Gv 5 es G pares om. G, patrem pares Oxo-n. 9 credito G (o in ras.) ; add. ex 1 cod. Krabinger: nec fur rapit; cf. Gron. obs. p. 324 eripit] eruit idem 10 in..ponitur om. G 13 iunior v non] numquam F 14 quaerentem F, egens v 15 faenerat] commodat Fv 16 erit] est Wv; cf. test. IIII p. 110 17 beatos post se v 20 quid F, qui WGv 21 mauis W, magis FGv christo, bis sic distinguit v 22 praeparas] properas Krabinger ex 1 cod. recepit 27 mandauit FWGV, filio mandauit v 28 uobis serui teFWGV, tibi serui v et om. W fac v )

389
coram illo quod illi placet, et filiis uestris mandate ut faciant iustitiam et eleemosynas et sint memores Dei et benedicant nomen eius omni tempore. et iterum: omnibus diebus uitae tuae, fili, Deum in mente habe et noli praeterire praecepta eius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare uiam iniquitatis, quoniam agente te ex ueritate erit respectus operum tuorum. ex substantia tua fac eleemosynam et noli auertere e faciem tuam ab ullo paupere. ita fiet ut nec a te auertatur facies Dei. prout habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam. si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium bonum reponis tibi in diem necessitatis, quia eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo.