De Lapsis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur.

Studebant augendo patrimonio singuli et obliti quid credentes aut sub apostolis ante fecissent aut semper facere deberent insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. non in sacerdotibus religio deuota , non in ministeriis fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. corrupta barba in uiris, in feminis forma fucata: adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. ad decipienda corda simplicum callidae fraudes, circumueniendis fratribus subdolae uoluntates. iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, prostituere gentilibus membra Christi. non iurare tantum temere sed adhuc et peierare, praepositos superbo tumore contemnere, uenenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus inuicem dissidere. episcopi plurimi quos et hortamento esse oportet ceteris et exemplo diuina procuratione contempta procuratores regum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas [*](4 debet mentem 8 infesta et R 5 lucis et luminis WRv untde Sl 6 possunt W medela v 8 in nobis Sl 9 paene ut ita scripsit Baluzius 10 amplius pati scripsit Erasmus 12 uideretur WR, duceretur ex diceretur S m. 2 15 cupidita facultatibus Wl 16 sacerdotiis W ministeriis RW1, ministeris W1, ministris Sv; cf. GtYm. obs. p. 612 fideiB 18 fugataR 19 dei W s. I. m. 2 deiciendaJS 20 simplicium v; cf. de hab. uirg. p. 196l.14 subdole uoluntatis 81 23 adhuc Ws. I. m. 2 et S, etiam WRv propositos Sl 24 ueneratoR dissedere S 25 ornamento August. contra Cresconium lib. III c. 36 et om. R 26 regum SW, rerum Rv et m. rec. in W 27 derelicta ex delicta W m. 2 )

241
prouincias oberrantes negotiationis quaetuosae nundinas aucupari. esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. quid non perpeti tales pro peccatis eiusmodi mereremur, cum iam pridem praemonuerit ac dixerit censura diuina: si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum.

Praennntiata sunt ista nobis et ante praedicta. sed nos datae legis et obseruationis inmemores id egimus per nostra peccata, ut dum Domini mandata contemnimus ad correptionem delicti et probationem fidei remediis seuerioribus ueniremus, nec saltim uel sero conuersi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probationemque diuinam patienter et fortiter subiremus. ad prima statim uerba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit nec prostratus est persecutionis inpetu, sed uoluntario lapsu se ipse prostrauit. quid oro inauditum, quid nouum uenerat, ut uelut incognitis adque inopinatis rebus exortis Christi sacramentum temeritate praecipiti solueretur? nonne haec et prophetae ante et apostoli postmodum nuntiauerunt? nonne iustorum pressuras et gentilium semper iniurias pleni sancto Spiritu praedicauerunt? nonne fidem nostram semper armans et Dei seruos caelesti uoce corroborans dicit scriptura diuina: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies? nonne iram diuinae indignationis ostendens et poenae [*]( 6 Ps. 88, 31 sq. 26 Deut. 6,13. ) [*]( 1 negotiationes Sl quaestuose S\', quaestudiosos R 2 fratribus non subuenire ex 1. cod. recepit Pamelius 3 inuidiosis S 4 huius modi R merremur W\' 6 derelinquerint WR 7 iustificationis S 8 mea om. W obseruauerint SWRV, seruauerint v 11 data eligis R 13 correptionem SR, correctionem Wv 14 probationem] prouocationem S saltem Sv 15 uel om. WRv; cf. de bono pat. c. 4 correctionem W\' 17 primas Sl 18 nec persequutionis R 19 se W 8.1. m. 2 20 ueluti W, nelut ex uel Sm.2 2l extortis R praecipitem Sl 24 nonne] non R 25 dei] ad dei R 26 illi] ipsi F 27 poenae metn S\', paene tum R ) [*]( III. ) [*]( 16 )

242
metum praemonens denuo dicit: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? et iterum Deus loquitur dicens: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli. in euangelio quoque postmodum Dominus in uerbis doctor et consummator in factis docens quid fieret et faciens quodcumque docuisset, quicquid nunc geritur et geretur non ante praemonuit ? nonne et negantibus aeterna supplicia et salutaria confitentibus praemia ante constituit?

Exciderunt quibusdam pro nefas omnia et de memoria recesserunt. non expectauerunt saltim ut ascenderent adprehensi, ut interrogati negarent. ante aciem multi uicti, sine congressione prostrati nec hoc sibi reliquerunt ut sacrificare idolis uiderentur inuiti. ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam libenter optassent. quot illic a magistratibus uespera urgente dilati sunt, quot ne eorum differretur interitus et rogauerunt! quam uim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum uim magis ipse fecerit ut periret? nonne quando ad Capitolium sponte uentum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labauit gressus, caligauit aspectus, tremuerunt uiscera, membra conciderunt? non sensus obstipuit, lingua haesit, sermo defecit ? stare illic potuit Dei seruus et loqui et renuntiare Christo qui iam diabolo renuntiauerat et saeculo P non ara illa, [*]( 1 Es. 2, 8 sq. 4 Ex. 22, 20.\' ) [*]( 1 proponens ex praepones S m. 2; cf. p. 244 l. 24 adorauerunt eos ex adornauemnt deos S m. 2 2 digitti R 3 dns W 4 alienis radicabitur S, sed alienis exp. m. 1 5 dns Ws. 1. m. 2 6 primum et om. W facies 81 7 non SW\' , nonne W:<Rv 8 et (ante sal.) W 8. 1. m. 2 11 spectauerunt Sl, espectauer Wl ut asc. adp. ut (aut V) interrogati (ex interrogationem W m. 2) negarent] SWV, ut (aut R) interrogati (interroganti R) negarent ut ascenderent (thus accenderent v) adprehensi Rv 13 relinquerunt R 15 occasionem S 16 libenter SWRV, semper v quod SWR magistratrib. S 17 quod ne WR, quod etiam nec S differetur SWJ et] etiam v 18 potes 81 talis S s. 1. optendere ex obt. S m. 2, ostendere R 20 ad W 8. 4. m. 2 diri*** R 21 est W s. 1. m. 2 lababit Sl, lauit R, lababat ex lauabit W m. 2 22 membra S, brachia WRv non] nonne v obstupuit v 23 deficit Wl 24 qui] quia 8 renuntiarat RW* non] nonne v )

243
quo moriturus accesserat, rogus illi fuit? non diaboli altare quod faetore taetro fumare ac redolere conspexerat uelut funus et bustum uitae suae horrere ac fugere debebat? quid hostiam tecum, miser, quid uictimam supplicaturus inportas? ipse ad aras hostia, uictima ipse uenisti, inmolasti illic salutem tuam, spem tuam, fidem tuam funestis illic ignibus concremasti.