De Lapsis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.
Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur. adest militum Christi cors candida, qui persecutionis urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta [*]( IWCIPIT DE LAPSIS FELICITER S, INCIPIT DE LABSIS WR 3 ac W m. 2 post ras. ope] opera R 4 laetitia SR 5 mentis S* nube] nube et caligine v 8 persequutione R (ut solet quu pro cu) 9 inimico licere WRv deum SWV, dominum Rv toto corde Rv 10 et (ante uirtute) add. m. 2 in W 11 omnibus SR, omnium Wv diebus R 12 taetranq. S 14 uirtutibus W 15 osculis] oculis R 16 diuina et S, diu WRv 17 coors WI, cohors W\'Rv 18 urguentia R ut solet 20 dno W )
Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad [*]( 1 in quem se ex in qua Sm. 2 5 sceleratioque M 8 laetos SR, laete v in einum suum R excepit 81 10 aperit Wa.l.m.2, aperiut R agminis R tropea SW 11 triumfantib. SW quaecumq. S (sed q. exp. m. 2) 12 saeculo dimicantes v geminatae R 13 cum gloria R continentiae uirtutibua W 14 circumstantium S; cf. p. 239 1. 10 15 proiumis V laudis W, sed in marg. corr.: laudibus 16 eademmetim illis 81 eadem ex earundem S. m.2 18 roboratusBI 19 testinata W familiaris] damna add. ex aliquot codd. Erasmus, ablatio Krabinger et] non v 20 inezplorandae R 21 se om. W 22 qui ex quia Sm. 2 23 fratres dilectissimi v 24 istam stantium S 25 quisquis Rv 27 deum W confiteris R )
Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. <quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres, fluctuans uario mentis aestu quid aut quomodo dicam? lacrimis magis quam uerbis opus est ad exprimendum dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est. quis enim sic durus ac ferreus, quis sic fraternae caritatis oblitus qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat nec erumpente statim fletu prius gemitus suos lacrimis quam uoce depromat? doleo, fratres, doleo uobiscum nec mihi ad leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur, quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. cum singulis pectus meum copulo, maeroris et funeris pondera luctuosa participo. cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum iacentibus iacere me credo. iaculis illis grassantis inimici mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea uiscera transierunt. inmunis et liber a persecutionis incursu [*]( 1 snbtractum se ex subtractus Sm. 2 iam om. WB dno WB reseruare S*, se seruari Wl 2 puplica W haec] ac B 3 uincet W puramieordis 81 5 ille ex illic S m. 2 6 secessit WRv 10 circumstantium 8 11 uno Sl 12 deiecit W sed in marg.: uel tetegit 13 uarios B quid] qui B 15 quo ex qnS Sm.2 16 aliquando om. R numero simul triplex R 17 ac] aut Rv oblitus est W 19 reliquia S\', ac reliquuw B 21 fratres dilectissimi R 23 uulneris R 24 maeroris ex memroris 8 m. 2, merore B 25 pagentib. Sl 27 mea simul S* W, mei simuljS1 (sed simulB.l.), simul mea B saeuientis Sl 28 a om. W )