De Lapsis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.
Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate conplectimur. adest militum Christi cors candida, qui persecutionis urgentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. religiosa uox Christum locuta [*]( IWCIPIT DE LAPSIS FELICITER S, INCIPIT DE LABSIS WR 3 ac W m. 2 post ras. ope] opera R 4 laetitia SR 5 mentis S* nube] nube et caligine v 8 persequutione R (ut solet quu pro cu) 9 inimico licere WRv deum SWV, dominum Rv toto corde Rv 10 et (ante uirtute) add. m. 2 in W 11 omnibus SR, omnium Wv diebus R 12 taetranq. S 14 uirtutibus W 15 osculis] oculis R 16 diuina et S, diu WRv 17 coors WI, cohors W\'Rv 18 urguentia R ut solet 20 dno W )
Nemo, fratres, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. cum dies negantibus praestitutus excessit, quisque professus intra diem non est Christianum se esse confessus est. primus est uictoriae titulus gentilium manibus adprehensum Dominum confiteri: secundus ad [*]( 1 in quem se ex in qua Sm. 2 5 sceleratioque M 8 laetos SR, laete v in einum suum R excepit 81 10 aperit Wa.l.m.2, aperiut R agminis R tropea SW 11 triumfantib. SW quaecumq. S (sed q. exp. m. 2) 12 saeculo dimicantes v geminatae R 13 cum gloria R continentiae uirtutibua W 14 circumstantium S; cf. p. 239 1. 10 15 proiumis V laudis W, sed in marg. corr.: laudibus 16 eademmetim illis 81 eadem ex earundem S. m.2 18 roboratusBI 19 testinata W familiaris] damna add. ex aliquot codd. Erasmus, ablatio Krabinger et] non v 20 inezplorandae R 21 se om. W 22 qui ex quia Sm. 2 23 fratres dilectissimi v 24 istam stantium S 25 quisquis Rv 27 deum W confiteris R )
Has martyrum caelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque uirtutes maestitia una contristat, quod auulsam nostrorum uiscerum partem uiolentus inimicus populationis suae strage deiecit. <quid hoc loco faciam, dilectissimi fratres, fluctuans uario mentis aestu quid aut quomodo dicam? lacrimis magis quam uerbis opus est ad exprimendum dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda iactura est. quis enim sic durus ac ferreus, quis sic fraternae caritatis oblitus qui inter suorum multiformes ruinas et lugubres ac multo squalore deformes reliquias constitutus siccos oculos tenere praeualeat nec erumpente statim fletu prius gemitus suos lacrimis quam uoce depromat? doleo, fratres, doleo uobiscum nec mihi ad leniendos dolores meos integritas propria et sanitas priuata blanditur, quando plus pastor in gregis sui uulnere uulneretur. cum singulis pectus meum copulo, maeroris et funeris pondera luctuosa participo. cum plangentibus plango, cum deflentibus defleo, cum iacentibus iacere me credo. iaculis illis grassantis inimici mea simul membra percussa sunt, saeuientes gladii per mea uiscera transierunt. inmunis et liber a persecutionis incursu [*]( 1 snbtractum se ex subtractus Sm. 2 iam om. WB dno WB reseruare S*, se seruari Wl 2 puplica W haec] ac B 3 uincet W puramieordis 81 5 ille ex illic S m. 2 6 secessit WRv 10 circumstantium 8 11 uno Sl 12 deiecit W sed in marg.: uel tetegit 13 uarios B quid] qui B 15 quo ex qnS Sm.2 16 aliquando om. R numero simul triplex R 17 ac] aut Rv oblitus est W 19 reliquia S\', ac reliquuw B 21 fratres dilectissimi R 23 uulneris R 24 maeroris ex memroris 8 m. 2, merore B 25 pagentib. Sl 27 mea simul S* W, mei simuljS1 (sed simulB.l.), simul mea B saeuientis Sl 28 a om. W )
Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur.
Studebant augendo patrimonio singuli et obliti quid credentes aut sub apostolis ante fecissent aut semper facere deberent insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. non in sacerdotibus religio deuota , non in ministeriis fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. corrupta barba in uiris, in feminis forma fucata: adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. ad decipienda corda simplicum callidae fraudes, circumueniendis fratribus subdolae uoluntates. iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, prostituere gentilibus membra Christi. non iurare tantum temere sed adhuc et peierare, praepositos superbo tumore contemnere, uenenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus inuicem dissidere. episcopi plurimi quos et hortamento esse oportet ceteris et exemplo diuina procuratione contempta procuratores regum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas [*](4 debet mentem 8 infesta et R 5 lucis et luminis WRv untde Sl 6 possunt W medela v 8 in nobis Sl 9 paene ut ita scripsit Baluzius 10 amplius pati scripsit Erasmus 12 uideretur WR, duceretur ex diceretur S m. 2 15 cupidita facultatibus Wl 16 sacerdotiis W ministeriis RW1, ministeris W1, ministris Sv; cf. GtYm. obs. p. 612 fideiB 18 fugataR 19 dei W s. I. m. 2 deiciendaJS 20 simplicium v; cf. de hab. uirg. p. 196l.14 subdole uoluntatis 81 23 adhuc Ws. I. m. 2 et S, etiam WRv propositos Sl 24 ueneratoR dissedere S 25 ornamento August. contra Cresconium lib. III c. 36 et om. R 26 regum SW, rerum Rv et m. rec. in W 27 derelicta ex delicta W m. 2 )
Praennntiata sunt ista nobis et ante praedicta. sed nos datae legis et obseruationis inmemores id egimus per nostra peccata, ut dum Domini mandata contemnimus ad correptionem delicti et probationem fidei remediis seuerioribus ueniremus, nec saltim uel sero conuersi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probationemque diuinam patienter et fortiter subiremus. ad prima statim uerba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit nec prostratus est persecutionis inpetu, sed uoluntario lapsu se ipse prostrauit. quid oro inauditum, quid nouum uenerat, ut uelut incognitis adque inopinatis rebus exortis Christi sacramentum temeritate praecipiti solueretur? nonne haec et prophetae ante et apostoli postmodum nuntiauerunt? nonne iustorum pressuras et gentilium semper iniurias pleni sancto Spiritu praedicauerunt? nonne fidem nostram semper armans et Dei seruos caelesti uoce corroborans dicit scriptura diuina: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies? nonne iram diuinae indignationis ostendens et poenae [*]( 6 Ps. 88, 31 sq. 26 Deut. 6,13. ) [*]( 1 negotiationes Sl quaestuose S\', quaestudiosos R 2 fratribus non subuenire ex 1. cod. recepit Pamelius 3 inuidiosis S 4 huius modi R merremur W\' 6 derelinquerint WR 7 iustificationis S 8 mea om. W obseruauerint SWRV, seruauerint v 11 data eligis R 13 correptionem SR, correctionem Wv 14 probationem] prouocationem S saltem Sv 15 uel om. WRv; cf. de bono pat. c. 4 correctionem W\' 17 primas Sl 18 nec persequutionis R 19 se W 8.1. m. 2 20 ueluti W, nelut ex uel Sm.2 2l extortis R praecipitem Sl 24 nonne] non R 25 dei] ad dei R 26 illi] ipsi F 27 poenae metn S\', paene tum R ) [*]( III. ) [*]( 16 )
Exciderunt quibusdam pro nefas omnia et de memoria recesserunt. non expectauerunt saltim ut ascenderent adprehensi, ut interrogati negarent. ante aciem multi uicti, sine congressione prostrati nec hoc sibi reliquerunt ut sacrificare idolis uiderentur inuiti. ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam libenter optassent. quot illic a magistratibus uespera urgente dilati sunt, quot ne eorum differretur interitus et rogauerunt! quam uim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum uim magis ipse fecerit ut periret? nonne quando ad Capitolium sponte uentum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labauit gressus, caligauit aspectus, tremuerunt uiscera, membra conciderunt? non sensus obstipuit, lingua haesit, sermo defecit ? stare illic potuit Dei seruus et loqui et renuntiare Christo qui iam diabolo renuntiauerat et saeculo P non ara illa, [*]( 1 Es. 2, 8 sq. 4 Ex. 22, 20.\' ) [*]( 1 proponens ex praepones S m. 2; cf. p. 244 l. 24 adorauerunt eos ex adornauemnt deos S m. 2 2 digitti R 3 dns W 4 alienis radicabitur S, sed alienis exp. m. 1 5 dns Ws. 1. m. 2 6 primum et om. W facies 81 7 non SW\' , nonne W:<Rv 8 et (ante sal.) W 8. 1. m. 2 11 spectauerunt Sl, espectauer Wl ut asc. adp. ut (aut V) interrogati (ex interrogationem W m. 2) negarent] SWV, ut (aut R) interrogati (interroganti R) negarent ut ascenderent (thus accenderent v) adprehensi Rv 13 relinquerunt R 15 occasionem S 16 libenter SWRV, semper v quod SWR magistratrib. S 17 quod ne WR, quod etiam nec S differetur SWJ et] etiam v 18 potes 81 talis S s. 1. optendere ex obt. S m. 2, ostendere R 20 ad W 8. 4. m. 2 diri*** R 21 est W s. 1. m. 2 lababit Sl, lauit R, lababat ex lauabit W m. 2 22 membra S, brachia WRv non] nonne v obstupuit v 23 deficit Wl 24 qui] quia 8 renuntiarat RW* non] nonne v )
Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur ?
Nec est pro dolor iusta aliqua et grauis causa quae tantum facinus excuset. relinquenda erat patria et patrimonii facienda iactura. cui enim non nascenti adque morienti relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda iactura est? Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae iactura timeatur. clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: discedite, discedite, [*]( 24 Es. 52,11. ) [*]( 1 accesserat S, accessit WRv ***fuit W (iam ? eras.) non] nonne v 2 fetore SR redolere W corr. in marg., in contextu redore 3 ac ne R 4 supplicaturus SWVR, immolaturus uel immolaturus uel supplicaturus v inportas S, inponis WRv haras W1, aram scripsit Balu- : ius 5 ipse uictima S salutem tuam om. R spem tuam om. S 6 illis Wv 7 ac om. S ortamentis PPJS1, hortamentum 81 8 exitum S* Wl populis Wl 10 parenti*um W inpositi SRV et Augustin. epist.98 c. 3, uel inpositi Wv adtractati R, adtrectati August. par- Eoli W 12 illi om. R nihil mali scripsit Baluzius 13 cibo W s. 1. m.2 14 sensibus R 15 dominum August. 16 ut dum ex ud W m. 2 17 capimur R 21 factura R non] ante nascenti exhibet SWRV, post morienti v nascentia atque morientia R relinquenda erat W quandoq. ex quanq. W m. 2 22 cst Ws. 1. m. 2 ut christus Oxon. 23 salutis] saluis R aeternae W 8. Z. m.2 timeamur W 24 profeti ex profetas Sm.2 ) [*](16* )
Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, uende omnia tua et da pauperibus et habebis [*]( 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. ) [*]( 2 separamini SBVW1, seperamini WI, mundamini v 5 praemonena om. R quid ex qui W m. 2 6 oporteret et S, conueniat WRr exi.. W (te? eras.) 7 dilectorum S praestringaris R 8 dileeti participes S 9 perstringitur SWV, praestringitur R, constringitur v 10 recedere S 11 ut id fieret] uti defleret R primum et om. S et fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v caedit R negat scripsit Baluzius 14 secederet] recedit ex recedet S m. 2 16 fratres carissimi S, fr. dilectissimi Baluzius 17 patrimoni S sui om. R 18 parati aut expediti SW, expediti aut succincti R 19 remanentibus] trementibus R 21 uincta W, uicta SR terra R 22 terrestribus cupiditatibus Pamelius 24 praeponens Sl si uis ex et quis S m. 2 25 nade uende v thensaurum S item p. 245, 2 et 4, thessaurum W item. p. 245, 2 )
Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate [*]( 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. ) [*]( 1 caelo R et sequere R 2 diuitias suas Rv, 4 cor et] curet R animans S1 5 a om. S uinciretur coni. Qronou. obs. p. 574 6 dominum gnum S, cf.1.9 et 13, 254, 6 7 et (ante rebus) om. S 8 inuiduis S1, indiuidui R christo v adhaeserant R 9 patrimonii sui S 10 et ad] ad W 12 ad om. W1 pecuniam SRVW, pecuniam suam v 13 domini m. 2 add. in W pecuniae suae S 15 muscipula SlR, muscipulas W, muscipulam S2v 16 multa inutilia v 17 enim om. W 18 errauerunt] naufragauerunt Cyprianus test. III61, de dom. orat. c. 19, de opere et el. c. 10 23 aut fratres om. S 24 septies] centies v 26 uita aeterna R domini Rv, dno W )
Sed tormenta postmodum uenerant et cruciatus graues reluctantibus inminebant. queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est, excusationem doloris obtendere qui uictus est in dolore. potest rogare talis et dicere: certare quidem fortiter uolui et sacramenti mei memor deuotionis ac fidei arma suscepi, sed me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia longa uicerunt. stetit mens stabilis et fides fortis et cum torquentibus poenis inmobilis diu anima luctata est. sed cum durissimi iudicis recrudescente saeuitia iam fatigatum nunc flagella adhuc scinderent, nunc contunderent fustes, nunc eculeus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in conluctatione deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed corpus in dolore defecit/ potest cito proficere ad ueniam causa talis, potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. sic hic Casto et Aemilio aliquando Dominus ignouit, sic in prima congressione deuictos uictores in secundo proelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent et unde superati essent inde superarent. deprecabantur illi non lacrimarum miseratione sed [*]( 2 Luc. 6, 22 sq. ) [*]( 1 non est om. 8 et om. WR adoptanda W 2 est SRV, om. Wv denuo] denique R dno et do nro R monente] dicente R 3 cum p. u. fuerint] quum odio uos habuerint homines R separauerit ex perseuera.uerit Sm. 2 4 maledixerit Sl 5 ut] quasi R 6 multa S, multa est R, om. W 8 uenerant SWRV, uentura erant v 9 quaeri SWR de tormentis] tormentai S 10 potest excusationem v dolorem SlR 11 certare] tamen add. Sl, exp. S2 quidam R 12 mei om. R deuotionis om.8 suflcipijR 13 pugnante 81 W 14 stabiles S1 fortes Sl tormentibus R 15 poenis...dnrissimi om. R 16 iudices Wl iam fatiga- tum iam lassum v adhuc om. v adhuc....fustes om. R 17 aculens R extenderent W* 18 nunc f. torreret om: R 20 deficit W 25 illis R miserationem R )
Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est uoluntatis. nec hoc eo dico, ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem. nam cum scriptum sit: qui nos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis adulantibus palpat peccandi fomitem subministrat nec conprimit delicta ille sed nutrit. at qui consiliis fortioribus redarguit simul adque instruit fratrem promouet ad salutem. quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. sic oportet et Domini sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere sed remediis salutaribus prouidere. inperitus est medicus qui tumentes uulnerum sinus manu parcente contrectat et altis recessibus uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. aperiendum uulnus est et secandum et putraminibus amputatis medella fortiore curandum. uociferetur et clamet licet et conqueratur aeger inpatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem.
Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt [*]( 9 Ea. 3,12. -14 Apoc. 3,19. ) [*]( 2 manarat Sl semostulatis S*, seminsti*»latis W, semiusti latiR 4 quam nim quas plagas S 6 excusato pressum R 8 eo WB, ego S, ideo v 9 satisfactiones 81 est ex sit Sm. 2 10 errore 81 semitas v 12 sumministrat WS7 13 ille om. R adqui S, atque R redarguitur W 14 ad W 8. I. m. 2 16 et om. W dñÎi SWV, arts R, dei v 17 tumentis 81 18 et] et in WRv 21 conquiratur R 22 agit WS1 25 adcessit S 27 euuangelio S* lege 81 28 inrita et ex inritat S m. 2 )
Spretis his omnibus adque contemptis ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis uis infertur corpori eius et sanguini et plus modo in Dominum manibus adque ore delinquunt quam cum Dominum negauerunt. pacem putant esse quam quidam uerbis fallentibus uenditant. non est pax illa sed bellum, nec ecclesiae iungitur qui ab euangelio separatur. quid iniuriam beneficium [*](9 Leuit. 7, 20. 14 I Cor. 10, 21. 17 I Cor. 11, 27. ) [*](1 patientiam] paenitentiam R 2 peccatoribus SIWIBI exclusa SR, excussa Wv 3 morientium] mortium S 4 et om. W profundis- W 5 zaboli R dum R 6 nidorem Sl 7 poena eructantes R 10 manducauit R animam R 11 ex carne SWR, carnem V 12 est om. W perhibit W1 13 testatur et dicit v 16 diaboli daemoniorum R et peruicacibus om. S 17 comminatur et donuntiat v 17 ediderit R 18 et S, aut WRv 21 ezhomologesin WRv facta R criminis ante purgatam om. R 22 manus R ante offensam l. 25 negauerunt inter contemptis et ante l. 20 interponit v placatam om. B 23 dno R 24 delinquant 81 25 fallentibus S, fallacibus WRv )
Nemo se fallat, nemo decipiat. solus Dominus misereri potest.
ueniam peccatis quae in ipsum commissa sunt solus potest ille largiri qui peccata nostra portauit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris. homo Deo maior non potest esse, nec remittere aut donare indulgentia sua seruus potest quod in Dominum delicto grauiore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum: maledictus homo qui spem habet in hominem. Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est qui negantem negare se dixit, qui omne iudicium de patre solus accepit. credimus quidem posse aput iudicem plurimum martyrum merita et opera [*]( 15 Apoc 2, 5. 23 Hier. 17, 5. ) [*]( 1 uocabolo S 2 debet Sl 4 lapsi W 5 magis nauigiis R 6 spei SWRV, aeternae spei v arborem a radice v aubuertunt ex subtrahunt Sm. 2 7 ad] ut V importum W 8 concidit 81 facillitas S 10 quem S\' suptilis W 11 poculatione Sl 12 euanescat ut v 13 pectorum WRv statur R 14 grauiter] roganit R paenitentia] patientia W 17 fallant Rl se decipiat v 18 ipsum] illum R 20 nostris ex nos Sm. 2 esse non potest maior WRv 21 dimittere R 23 accidat Sx crimen] criminis cumulum V (ef. p. 243, 9), cumulum V teste Stgaltio (ef. p. 247, 25) 24 spem suam V habet W 8. 1. m. 2, ponit V hominem SWBY, homine v; rrjv IXnitia ixu in avaQtanov LXX 25 est om. R 26 de] a R )
Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facilitate praesumere. sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et requiescere ac patientiam tenere adhuc iubentur. et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio. mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. neque enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit humana pollicitatione promissum.
Nam et Moyses pro peccatis populi petit nec tamen peccantibus ueniam cum petisset accepit. precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande: et nunc si [*]( 9 Apoc. 6,10. 24 Ex. 32,31 sq. ) [*]( 1 occansom S 2 eius ex eis W m. 2 3 ccterum] neterum W praepropere R festinatione om. R 4 cunctis) cuiquam Oxon. et andet ex ait audit S m. 2 dei S 5 et S 8,1. m. 1 7 dei v deprcc. p. s. c. domino om. R 8 facilitate] facultate v dmi S animasjR 11 habitant S 12 patientia S quenquam W 13 bonum] dignum v 15 feri S sed si v 16 deum W ac dei sacerdotem R facienda sunt v sit SWVB, si uel om. v; facienda sit obtemperantis interpunctione sublata Rigaltius 17 comensio R petentes 81 18 sed si Rv sint v 19 illi R de om. R domino SV, deo WR 21 de diuina v 28 peccatis] delictis R petiit S2W2v 25 grandem Sl, grande et fecerunt sibi deos aureos v si dimittis R, si delicium remittes S, dimittes W sed in margine: dimittens )
In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in caelis: qui autem me negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat, nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium solui non potest, contra euangelium facere non possunt qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse seruari ? [*]( 7 Luc. 12, 8 sq. ) [*](1 hominos B pecura Sl faerit 121 hiiJS, hi iusti F 2 noe et om. R, sed in marg. add. m. 1 et noe 3 sed ipsi v 8 et 10 et ego om. R eum] illumiS 9 in caelis est WBv 11 parte-parte] patre-patre S 12 aut...ualeat om. R oportet] necesse est S 8. 1. m. 2 13 negantis 81 erunt] sunt V 14 accipiunt SWRV, accipient v 15 et SWBV, ut v 17 non potest solui łJ, solui contra potest S sed contra deletum m. 2 19 gloriam Sv 20 incorrupte Sl, incorruptum B 21 cuius.... 1.22 est om. S 23 dei fiat ex deus fiat S m. 2 24 diuina bonitate] ditlinallore S (diuino corr. m. 2); fortasse diuino fauore 25 infectum] non factum V 26 ad] est ad B nos om. R suo ex suos S m. 2 )