De Lapsis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum? nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius ambulare neque audire legem eius? et superduxit super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius et monita salutaria numquam seruare uoluisse.
Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse aput eum, quam fidem credas, quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformauit? alta et recta ceruix nec quia cecidit inflexa est: tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus est. iacens stantibus et integris uulneratus minatur et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. adque — o tuam nimiam, furiose, dementiam! — irasceris ei qui abs te iram Dei auertere nititur, ei minaris qui pro te [*]( 3 Es. 42, 24 sq. 8 Es. 59, 1 sq. ) [*]( 1 si om. S deo ignorante S, ignaro deo WRv permittente ex permittenoum S m. 2 ipso S, illo WRv 2 cum doccat v indocebiles Sl, indociles 82WRv 3 quae om. R direptione W 4 iacob et om. S israhel eia WS2, istraheles S\', israhel R 5 noluerunt SV, . nolebant WR 7 animationis suae om. S ac] et S 8 nunquid SW 9 grauabit W 10 deum] dom S peccata S, delicta WRv; cf. test. III 4i p.152 11 nertit W 12 delicta potius Rv dereputemus Sl nostri SW, nostra Rv; cf. indicem s. u. nostri reuoluentes S\'v, auol- uentes Sl 14 domini] et dni ex nostris Sm. 2 abiecisse SR V, et abiecisse Wv 15 reuoluisse Sl 16 boni] bo R 17 credam credasU 18 erecta S\'R; cf. Gronou. obs. p. 570 20 uulneratis 81 21 aut ore,SW\', ut ore W\', auctore R 22 irascatur S\' 23 adque o] at quo R 24 auertere iram dei WRv ei] et SR )
Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum.
Vnus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit postquam Christum negauit obmutuit. poena inde coepit unde coepit et crimen, ut nec rogare iam posset qui uerba ad precum misericordiam non haberet. alia in balneis constituta – hoc enim crimini eius et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lauacri uitalis gratiam perdidisset – sed illic ab inmundo spiritu inmunda correpta laniauit dentibus linguam quae fuerat uel pasta inpie uel locuta. postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris armata est. ipsa sui carnifex extitit nec diu superesse postmodum potuit, dolore uentris et uiscerum cruciata defecit. [*]( 2 forsitan ipse WRv 3 sis ipse Wv implacabilis irasceris Oxon. 4 antestitesR deum S 5 cito posse V (cf. p. 262,20) 6 aures tuae 8 8 obtendimus S1, ..tendimus W1, ostendimus SaWRv praeclusa S, perclusa W, perculsa v, percussa R 9 alienata] aliena tamen R conspicit S, percipit WRv 10 discimus ex dicimus Wm. 2 si om. R 11 est W 8. 1. m. 2 praesentium R 13 tristis Sl 14 paenae WR, post uenerit ponit v, iudicii S 8. l. m. 2; uncis inclusi 15 dirigantur SWRV, corrigantur v 16 sponte ex eiponte Sm. 2 ad capitolium S 17 poenam Sl 18 possit SI, po..set W set in ras. precum ad R, ad prae- candam v 19 alias R 20 ut et S* WR, et ut S\', ut v balnea R lauagri S 21 sed om. Rv 22 correpta cecidit Erasmus laniauit om. S quae SIR, qua jS\'TPi> 25 dolore S, doloribus WRv cruciatu malim )
Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit. parentes forte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento paruulam filiam reliquerunt. relictam nutrix detulit ad magistratus. illic ei aput idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. recepit filiam postmodum mater. sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit quam nec intellegere prius potuit nec arcere. ignoratione igitur obreptum est, ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. sed enim puella mixta cum sanctis precis nostrae et orationis inpatiens nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu fluctuabunda iactari, uelut tortore cogente quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. ubi uero sollemnibus adinpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit et accipientibus ceteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu diuinae maiestatis auertere, os labiis obdurantibus premere, calicem recusare. perstitit tamen diaconus et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. tunc sequitur singultus et uomitus. in corpore adque ore uiolato eucharistia permanere non potuit, sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus erupit. tanta est potestas Domini, tanta maiestas: secreta tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.
Hoc circa infantem quae ad loquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. at uero ea quae aetate prouecta et in annis adultioribus constituta sacrificantibus latenter obrepsit non [*]( 1 accepite S 2 fugentes W minus sibi coni. Cauchius, minus suis Oxon. 3 relictal2 4 magistratfl S r m. 2) illic ei scripsi, illi ei Wv, illic SR idolium R quod] quo W 6 quod S, quo R, illud W immulatione S tradidere coepit R 7 sed] et W 8 nec i. p. potuit om. S 11 precis ex praeces SW m.2, precibus R nostrae om. R orationes Wl, orationibus R 12 aestu coepit v iactari et v uelut tortore] uel ultorem B 15 zaconus Sl 16 paruulam RSl 17 auertere] a uere S obturantibus v 21 sangnmem R pollutis om. S 22 est om. W 23 tenebrum S1 dmi S 24 fefellerunt ex fellerent S tn. 2 25 aligenum W sed g deletum m. 2 26 ad S1 eaq. R 27 ultioribus R sacrificantibus nobis v )
Nec sibi quo minus agant paenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminauerunt, libellis tamen conscientiam miscuerunt. et illa professio est denegantis, contestatio [*]( 2 inter v pectus sanguinem v 3 praessura 81 4 et om. S 5 nec ex ne S m. 2 6 fellerat 81 dominum R sentit W1 7 sanctum domini R inmnndis S*, indignia S*WB, inquinatis V 8 ignem- surgentem 81 9 et alius qui Manutius, et qui alius SW, atque et alius B, et quidam alius quia Baluzius, et quia alius Krdbinger 10 latenter] libenter S 11 se ferre B 13 inmerentibus WRv 14 in cinere ex incidere S m. 2 sancto ex sanctum S, sanctitateTFito mutatur v 15 cottidie] add. lltJ: poenitentiam non agentes nec delicti sui conscientiam confitentes implentur B quam multi nsque] quousque R 17 multiformes] singulorum S 19 unusq. W\' 21 plus timere W, timere pius R quem] quia eum ex quam Sm. 2 22 ira ASTFJJF, censura v sernabit B 23 agant] agendam R blandiatur R qui ex quam S m. 2 nefandi sacrificii R 25 miscuerunt S, polluerunt WBv est om. Bv )
Denique quanto et fide maiore et timore meliore sunt qui quamuis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum aput sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciant, animi sui pondus exponant, salutarem medellam paruis licet et modicis uulneribus exquirant scientes scriptum esse: [*]( 2 Matth. 6, 24. 7 Ps. 138,16. 9 I Sam. 16, 7. 11 Apoc. 2, 23. 14 Hier. 23, 23 sq. ) [*]( 1 fuerant 81 Udnuentis W 2 faciendo... scriptum sit add. R* in ras. 3 domino qui v 4 dicto R oboediuit R 5 uel et uel crimine om.S 6 amisit WS1 dominum V fugere SWRV, subterfugere v 8 in om. R 9 faciem SWRV, facie v 10 deus SRV, deus autem Wv cor SWV, corde Rv 12 cordis et renis W 13 nec] neco S\' potest (post R) aliquis euadere WRv 15 quodsi R absconditis] abditis W 16 post eum add. v: nonne coelum et terram ego impleo; om. verba. SWRV uidet] perspicit R 17 iudicaturus est v 20 maiores-mėliores v 21 libelli] belli R 22 aput sacerdotes] et sacerdotibus R 23 faciunt WRv 24 exponunt WRv 25 et om. W exquirunt WRv, eicedara S; fortasse corruptum ex expetant ) [*]( III. ) [*]( 17 )
Confiteantur singuli quaeso uos, fratres, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio eius potest, dum satisfactio et remissio [facta] per sacerdotes aput Dominum grata est. conuertamur ad Dominum mente tota et paenitentiam criminis ueris doloribus exprimentes Dei misericordiam deprecemur. illi se anima prosternat, illi maestitia satisfaciat, illi spes omnis incumbat. rogare qualiter debeamus dicit ipse. reuertimini, inquit, ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu et discindite [*]( 1 GaL 6, 7. 5 Marc. 8, 38. 24 Ioel 2,12 sq. ) [*]( 1 deridatur 8 2 astutia aliqua ex adstuti aliqua S m. 2 delinqui Sl 3 cogita*t W (n eras.) se W in ras. m. 2 poenam ex ponam Sm. 2 7 esse W s. l. m. 2 8 pertinere] peruenire B plane] tamen S 10 fidei] dei S non profanando S 11 suas om. B 12 non ut] non R 13 est om. W 14 nec cesset R, necesse est SW agendam paenitentiam R misericordiam deprecandam Bl 16 neglecta] lecta B 17 quaeso uoa fratres confiteatur unusquisque V teste Balvzio fratres dilectissimi v dilectum 81 18 delinquit WR dum adhuc S admittit W1, mitti Sl 19 facta om. S aput ad S 20 gratia W paenitentia B1 23 illic W omnes spes S incubat S\' 24 reuertemini 81 25 et ieiunio] in ieiunio R et fletu om. B discingite W, scindite v )
Lamentari eum putamus ex toto corda, ieiuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari qui ex primo criminis die lauacra cottidie celebrat, qui epulis afluentibus pastus et sagina largiore distentus cruditates suas postridie ructat nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat? qui hilaris ac laetus procedit quomodo mortem suam deflet, cumque scriptum sit: non corrumpetis effigiem barbae uestrae, barbam uellit et faciem suam comit? et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? an illa ingemescit et plangit cui uacat cultum pretiosae uestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec diuini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et uestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis uel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulueris ductu oculorum liniamenta depingis uel nunc lacrimis oculos tuos ablue. si quem de tuis carum mortalitatis exitu perdidisses, ingemesceres dolenter et fleres, facie inculta, ueste mutata, neclecto capillo, uulto nubilo, ore deiecto indicia maeroris ostenderes. animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter mortua superuiuere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti: et non acriter plangis, non iugiter ingemescis, non te uel pudore criminis uel continuatione lamentationis abscondis? [*](10 Leuit. 19, 27. ) [*](1 alterum uestra om. W 2 corde simul R 3 dum sicut S sed dum deletumm.2 ammonet W, admonet Rv placeamusTT-R1 4 planctibus om. R 5 cottidie SWB V, quotidie cum feminis v 6 celebrant 81 affluentibus Wv 7 crudelitates 81 posttridie S, quotidie R eructat W 8 ac] et S 9 incedit WRv 11 uelli B 12 displicit 81 incemescit S 14 et m. laborata om. R elaborata S\'lv 15 et om. R Qelestes S ornatum dampna R 17 condecores] conponas S 19 nigro WV linamenti R 20 exitum R, om. S 22 mearores S1 28 ostenderis S miseram BSl 24 ambulas WSl 25 planges Sl 26 pudores B continatione Wl abscondes Sl, abscondas B ) [*]( 17* )
Ananias, Azarias et Misahel inlustres ac nobiles pueri quominus exomologesim Deo faciant nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieuerunt. bene sibi [licet] conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti humilitatem tamen tenere et Deo satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum suarum martyria destiterunt. loquitur scriptura diuina, stans, inquit, Azarias precatus est et aperuit os suum et exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio igni. Daniel quoque post fidei adque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa . uirtutes ac laudes suas saepe repetitam ieiuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco ac cinere uolutatur exomologesim faciens dolenter et dicens: Domine Deus magnus et fortis et metuendus qui seruas testamentum et miserationem eis qui te diligunt et conseruant inperia tua, peccauimus, facinus admisimus, inpii fuimus, transgressi sumus ac deseruimus praecepta tua et iudicia tua, non audiuimus puerorum tuorum prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. tibi, Domine, tibi iustitia, nobis autem confusio.
Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promerenda Dei maiestate fecerunt: et nunc satisfacere Domino ac precari [*]( 8 Dan. 3, 25 (Prec. Az. u. 1.). 15 Dan. 9, 4 sq. ) [*]( 1 peccasse se W 2 dereliquisse 81 flere W\' 3 annanias W et om. Wv 4 exhomologesin W et ita semper facerent Rv 5 aestuantis S sibi licet W, licet sibi R, sibi S; licet uncis inclusi deum W 6 sepe W, se R 7 dno WRv ante satisfacere 5 litt. eras. (tamen ?) in W 10 simul] si R m. 2 sotalibus ex solibus W m. 2 11 ignis Rv 12 gratia R a di"ñi S sed a deletum 13 repetitaRSL 14 ac] et R, et in v 15 domin.us v fortis et magnus W, magnus fortis R et mctuendus om. V 16 tuum et miserationes v 17 conseruas R \'18 transgressi ex transsi S m.2 20 uerba puerorum v 21 quae] qui R 22 super] per S 28 tibi iustitia SW, iustitia VR, gloria, tibi iustitia v confusio faciei V 24 promeranda S, promerendo R 25 dtru S "druo ac S ct dum w, et deum Rv praecari S, rogare WRv )
Nec uos quorundam moueat aut error inprouidus aut stupor uanus, qui cum teneantur in tam graui crimine percussi sunt animi caecitate, ut nec intellegant delicta nec plangant. indignantis Dei maior haec plaga est sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, et iterum: dilectum ueritatis non receperunt ut salui fierent. ac propterea mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. iniuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt, medellam uulneris neclegunt, agere paenitentiam nolunt. ante admissum facinus inprouidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles nec postmodum supplices, quando debuerant stare, iacuerunt, quando iacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. pacem sibi ultro nemine dante sumpserunt, falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis iuncti errorem pro ueritate suscipiunt, [*]( 11 Es. 29,10. 12 II Thess. 2,10 sq. ) [*]( 1 deum R adqueecate W 2 saltibribus WRv oboediente R, obidite S 3 tria nestras lacrimas iungite 8 8. 1. m. 1 cum nostro gemitu uestros gemitus copolate S1, nostros gemitus tristis aestras lacrimas iungite 81, quae uitiosa eadem m. 1 correxerat in: nostros gemitna uestros gimitus copolate 4 dominum SV, deum WRv 5 dominum V 6 dolentes W 8 terror W 9 teneatur R graui SWBV, grandi v sunt ex sint Sm.2 10 a caecitate R 11 dnu S 12 spm ds S trans- pugnationis Sl delictum W 14 mittitS (nffinu LXX), mittet WRv operatione JS, orationem S erroris ex maeroris Sm.2 16 sed] et W placentibus R in om. RWl 17 iniusti W mentes W 18 neclecunt S 19 post inprouidi exhibet S: post facinus inprouidi, exp. m. 2 inprouidi post facinus om. R 22 prostere se S deo om. R 23 neminem RSl dantes praesumpserunt R sedecti Wl, seducunt R apostaticiis R 24 errore pro ueritatein 81 suscipiunt et R )
Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes uerae salutis adimatur.
Vos uero, fratres, quorum timor Domini promis est et in ruina licet animus constitutus mali sui memor est, paenitentes ac dolentes peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intellegentiam delicti uestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini nec tamen iam ueniam uindicantes. Deus quantum patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum iudicis maiestate metuendus est. quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. alto uulneri diligens et longa medicina non desit, paenitentia crimine minor non sit. putasne tu Deum cito posse placari quem uerbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui quem tuum non esse dixisti? orare oportet inpensius et rogare, diem luctu transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum nullum iam uelle uestimentum, post diaboli cibum malle ieiunium, iustis operibus incumbere quibus peccata purgantur, [*]( 1 hominem 8 2 dom SR deum S non om. W 5 conloquium ex loquium W m. 2 contacium 8. 6 illic om. R, solIa illic S, illic sola Pamelius 7 deo satisfaciat V 8 claudunt SR cum S 9 quorumdam 81 10 uera R, uere Sl adimatur SaW, admiratur SlR 11 uera om. R fratres dilectissimi v dmTS, in deum WRv 12 memor est ex merores et Sm.2 dolentes ex nolenter S m. 2 14 cordes 81 16 patria om. R 17 iudicii SIR 18 delinquimus R 19 sit] desit R 20 dominum Wv abnuisti] abnegasti R 22 eum et cito S sed et s. L m. 2 24 nocte R 25 strato solo S, strato suo R in cinere ex cicineri Sm. 2, et cinere R (in cinere cilicio v) 26 uolutare 81 27 uestitum Rv 28 incubare 81 )
Si precem toto corde quis faciat, si neris paenitentiae lamentis et lacrimis ingemescat, si ad ueniam delicti sui Dominum iustis et continuis operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam suam protulit dicens: cum conuersus fueris et gemueris, tunc saluaberis et scies ubi fueris, et iterum: nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum ut reuertatur et uiuat. et Iohel propheta pietatem Domini Domino ipso monente declarat, reuertimini, inquit, ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui. sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam. potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere. paenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes. uel si quis eum plus suis [*]( 16 Es. 90,15. 18 Ez. 33,11. 20 Ioel 2,13. ) [*]( 1 liberantor W sed a corr. 3 amare R 4 res eet R 5 et] utl2 aeneno SWBV, uendenda v 8 dms faeneretur SR, dno feneretur W; cf. itldicem 9 primiSiS1, prinsJR delicta add. W2 13 ueris] uererisB lamentationibus Rv 15 inflectant 22 16 faeris et om. WRv 17 ingemueris v saluaueris R scibis S fueris] quem R . 18 morte RS dicit dominus om. R 19 ut om. W uiuat] mutat W 20 reuertemini 81 23 sententiam suam S, sententias R malitias WR sed tias in R in ras. inrogatas WR, sed in R in ras., et corr. W m. 2 in margine: inrogatam 24 ille (ante defl.)] ipse W in ras. 26 ferre S 27 plus eum WRv )