De Disciplina et Habitu Virginum Liber

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa caelestia et diuina praemia peruenire. hanc et sectari salubre est et auersari ac neglegere letale. in psalmis loquitur Spiritus sanctus: continete disciplinam ne forte irascatur Dominus et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos. et iterum: peccatori autem dicit Deus: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. et denuo legimus: disciplinam qui abicit infelix est. et de Salomone mandata sapientiae monentis accepimus: fili, ne neglexeris disciplinam Dei nec defeceris ab eo correptus: quem enim diligit Deus corripit. si autem Deus quem diligit corripit et corripit ut emendet, fratres [*]( 7 Ps. 2, 12. 9 Ps. 49,16 sq. 13 Sap. 3,11. 14 Prou. 3,11 sq. ) [*]( IJTCMT DE HABITV YIHGINTM FELICITER S, INCIPIT DE HABITV VIR- EIKTH WD, DE DISCIPLINA ET HABITV FAEMINARVM V; \'liber de habitu uirginuni Augwtinus de doctrina christ. IV, 21, 48. tom. III . I p. 85; de disciplina et habitu uirginum v 3 indolens S 4 uiuere et v 5 ad diuina v 6 ac om. D loetale W sanctus dicens V 7 continete nosD1, contine S dum D 8 recta] iusta D 9 uos] nos W dixit v dma S 10 ad] ut v tn exponis W instificationis D; saepissime permutantur in SD litterae e et i, ut in SWD e et ae, ae et oe, i et y; has permutationes non omnes adnotaui 14 solomone SD, et ita fere semper S accipimus WD super ne W m. 2: noli 15 neglegere W (ne neglegeris recepit Krabifiger) domini v nec] ne D 16 dns W correpit D si om. S 17 dns D et corripit om. S, et ad hoc corripit v )

188
quoque et maxime sacerdotes non oderunt sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent, quando et Deus per Hieremiam ante praedixerit et tempora nostra significauerit dicens: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina.

Quodsi in scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur et fundamentum omne religionis ac fidei de obseruatione ac timore proficiscitur, quid cupidius adpetere, quid magis uelle ac tenere nos conuenit, quam ut radicibus fortius fixis et domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis inconcussi ad procellas et turbines saeculi stemus, ad Dei munera per diuina praecepta ueniamus, considerantes pariter ac scientes quod templa Dei sint membra nostra ab omni faece contagionis antiquae lauacri uitalis sanctificatione purgata nec uiolari ea aut pollui fas sit, quando qui uiolat et ipse uioletur? eorum nos templorum cultores et antistites sumus: seruiamus illi, cuius esse iam coepimus. Paulus in epistulis suis dicit, quibus nos ad curricula uiuendi per diuina magisteria formauit: non estis uestri: empti enim estis magno [pretio]. clarificate et portate Deum in corpore uestro. clarificemus et portemus Deum puro et mundo corpore et obseruatione meliore, et qui per sanguinem Christi redempti sumus per omnia seruitutis obsequia redemptoris imperio pareamus demusque operam, ne quid immundum et profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat derelinquat. sospitantis Domini uerba sunt et docentis, curantis pariter et monentis: ecce, inquit, sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. [*]( 3 Hier. 3,15. 18 I Cor. 6,19 sq. 26 Io. 5,14. ) [*]( 2 ut] et corripiunt ut coni. Vahlen ieremian S, hyeremian D 4 uos] eos 8 6 sanctis SWDV, sanctis tam ueteribus quam etiam nonis v . 9 tenere ex nere D m. 2 nos om. W 10 nostris W 8. 1. m. 2 robustam D 11 ut ad Vv domini V, christi v 13 sint W 8. I. m. 2 fece W, face S lauacro D 15 sit] est D nos.. D 17 noa] nos successimus W 19 enim om. V magno praetio 8, pretio magno fir magno WDV clarificate WV, glarificate S, glorificate v, claritate D 20 dom S clarificemus WDV, glarificemus S, glor. v et portemua om. S 22 christi domini nostri v 23 pariamus D 24 sede quem S 26 monen ecce S inquid SD ita zaepissime )

189
dat uiuendi timorem, dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem, nec habenis liberis et solutis uagari postmodum patitur, sed ipsis potius quibus sanatus fuerat mancipato grauius comminatur, quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante, cum necdum nosses disciplinam Dei, nulla sit uenia ultra delinquere, postquam Deum nosse coepisti. et quidem hoc tam uiri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis adque omnis aetas obseruet et curet pro religione et fide quam Deo debet, ne quod sanctum et purum de Domini dignatione percipitur minus sollicito timore teneatur.

Nunc nobis ad nirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est maior et cura est. flos est ille ecclesiastici germinis, decus adque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum adque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, inlustrior portio gregis Christi. gaudet per illas adque in illis largiter floret ecclesiae matris gloriosa fecunditas, quantoque plus copiosa uirginitas numero suo addit, gaudium matris augescit. ad has loquimur, has adhortamur adfectu potius quam potestate nec quo extremi et minimi et humilitatis nostrae admodum conscii aliquid ad censuram licentiae uindicemus, sed quod ad sollicitudinem magis cauti plus de diaboli infestatione timeamus.

Neque inanis haec cautio est et uana formido quae ad salutis uiam consulit, quae dominica et uitalia praecepta custodit, ut quae se Christo dicauerint et a carnali concupiscentia recedentes [*]( 1 niuendi timorem WD, uinenditi morem S, uiuendi mores V, u. morem c, u. tenorem ex 1 cod. rec. Bctluzius 2 et solutis] resolutum W 6 dom S 7 adque SlD {et ita fere semper DSuel Sl), atque WS* omnis aetas bis exhibet S 10 teneatur] add. Pamelius: quia scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit 11 ad om. D 12 est (post cura) om. Augustinus de doctrina christ. IV, 21,47 illa S hae sunt eccL g. flores Oxon. 14 adque om. S 15 ad] per TF sanctimonia WD 16 illas] ipsas August. I. c. eclesiae SW-, sic saepissime uterque m. 1 17 quanto plus 8 copiosa ex gloriosa S m. 2, gloriosa August. 18 tanto plus gaudium ex uulgata Augustini recepit Pamelius adfectu S, adfectione WDv 19 nec quo SW, nec quod D, non quod v 20 conscis S 21 quo D magis pertinet V 22 intestatione D 23 neque enim v quae salutis ex qui ad satis W m. 2 24 et dominica W utque D 25 recedent istam carnem quam menti S )

190
tam carne quam mente se Deo uouerint, consumment opus suum magno praemio destinatum nec ornari aut placere cuiquam nisi domino suo studeant, a quo et mercedem uirginitatis expectant dicente ipso: non omnes capiunt uerbum sed illi quibus datum est: sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. denuo quoque per hanc angeli uocem continentiae munus ostenditur, uirginitas praedicatur: hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt qui secuntur agnum, quocumque ierit. neque enim tantum masculis continentiae gratiam Dominus repromittit et feminas praeterit, sed quoniam uiri portio est femina et ex eo sumpta adque formata est, in scripturis fere omnibus ad protoplastum Deus loquitur, quia sunt duo in carne una et in masculo simul significatur et femina.

Quodsi Christum continentia sequitur et regno Dei uirginitas destinatur, quid istae cum terreno cultu et cum ornamentis, quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt non cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos, et Paulo quoque gloriose et sublimiter praedicante: si hominibusplacerem, seruus Christi non essem? continentia uero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut secundum apostolum quae innupta est sancta sit et corpore et spiritu. instruit Paulus [*]( 4 Matth. 19,11 sq. lOApoc.14,4. 21 Pa. 52, 6. 23 Gal. 1,10. ) [*]( 1 consument W 2 ornari iam v aut ex ut W m. 2 4 dicente ipso] dicentis W uerbum domini V, hoc uerbum v illis D 6 nati sunt sic SD, nati sunt Wv, sic nati sunt v 9 angeli] euangelii W 10 sunt inquit V 12 quocumque] quoq. S fortasse recte it WV 14 preterit S, praefcrit D femina uiri portio est WDv 15 per omnia S ad protoblastum S, om. W 18 quodsi ex quod sic W 19 istae S, est illis WDv cum (ante orn.) om. S 22 paulum — praedicasse (praedicantem Y) WDYv 23 placere uellem v 24 cbristi seruus v, cbristi D 27 et (ante corpore) om. S instruit nos v paulus om. W )

191
et dicit: caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit cogitat ea quae sunt mundi huius, quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. uirgo non esse tantum sed et intellegi debet et credi: nemo cum uirginem uiderit, dubitet an uirgo sit. parem se integritas in omnibus praestet nec bonum corporis cultus infamet. quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat aut quaerat? timeat potius placere, si uirgo est, nec periculum sui adpetat quae ad meliora et diuina se seruat. quae uirum non habet, cui placere se simulet, integre et pure non tantum corporaliter sed et spiritaliter perseueret. neque enim uirginem fas est ad speciem formae suae comi aut de carne et de eius pulchritudine gloriari, cum nulla sit illis magis quam aduersus carnem conluctatio et uincendi corporis ac domandi obstinata certatio.

Paulus forti ac sublimi uoce proclamat: mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo: et uirgo in ecclesia de specie carnis ac de corporis pulchritudine gloriatur. addit Paulus et dicit: qui enim sunt Christi carnem crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. et quae se concupiscentiis carnis et uitiis renuntiasse profitetur, in isdem quibus renuntiauerat inuenitur. deprehenderis, uirgo, detegeris: aliud te esse iactas et aliud adfectas. maculis te [*]( 1 I Cor. 7,32 sq. 17 GaL 6,14. 21 G&L 5, 24. ) [*]( 1 dicit] docet dicens Wv celeps SW 3 huius om. v quomodo ex quo W m. 2 4 uirgo et mulier v cogitat ea W s. l. m. 2 5 ea om. D sint sanctae W 6 et (post sed) om. W 7 ut nemo v uiderit S, uidet WlD, uidit W* parem] talem S 8 nec] ne W bonum] bonum mentis scripsit Baluzivs, bonum sui Grauius; bonum cordis uel bonum suum (cf. Tertull. de uirg. uel. c. 14,90. c. 15, 96) malim sed nihil mutandum 12 habet SWI, habeatDWzro simulant WD, simulent v integrae et purae WDv corpore sed etiam spiritu v 13 perseuerent SWDv fas est uirginem v 14 de carne et om. D pulcritudine SWD 15 illi scripsit Baluzius 16 ac] et W 17 declamat W 18 crucem S mei S, nri WD ihfiiS 21 addidit D 22 carnem suam Dw 23 renunciasse D; saepissime ti et ci permutantwr in D 25 aliut S saepissime ut passim aput illut esse te Dv )

192
concupiscentiae carnalis aspergis, cum integritatis candidata sis et pudoris. clama, inquit Esaiae Deus, omnis caro faenum et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit. sermo autem Domini manet in aeternum. neminem Christianum decet et maxime uirginem non decet claritatem ullam conputare carnis et honorem, sed solum adpetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura conplecti. aut si carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina uiris torquentibus inuenitur, quando ignes aut cruces aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.

Sed sunt aliquae diuites et facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant et se bonis suis uti debere contendant. sciant primo illam diuitem esse quae Deo diues est, illam esse locupletem quae locuples in Christo est, bona esse illa quae sint spiritalia, diuina, caelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum aput Deum perpetua possessione permaneant. ceterum quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cuius pompis et deliciis iam tum renuntiauimus, cum meliore transgressu ad Deum uenimus. Iohannes nos excitat et hortatur spiritali et caelesti uoce contestans: nolite, ait, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio [*]( 2 Es. 40, 6 sq. 22 I Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 candida v 2 pudoris] pndica S clamat ex clama Sm.2 eseiae <S dominus v 4 dei W, dei nostri scripsit Krabinger manebit S 5 et] uel W 6 computare W, copolare D 7 in carne Dv 8 nominis SWDV, nominis domini v 10 ignis W uel bestias v ut ex aut W m. 2 12 ubertate] libertate W 14 in deo v; cf. p. 195, 3 15 illa esse WD sunt v 16 dom S 17 dominum V possessione] uisione W, mansione v 19 condemni W, contempni D condemnitur W, contempnitnr D 20 iam tunc v, tantum D 21 ad deum] a dmo S hinc ioannes v 22 contestans] corroborans v ait om. W 23 si quis Wv 24 claritas D quo W s s.[l. m. 2 25 est in mundo S est carnis est D )

193
saeculi quae non sunt a patre sed ex concupiscentia saeculi. et mundus transibit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem Dei, manebit in aeternum, quomodo et Deus manebit in aeternum. aeterna igitur et diuina sectanda sunt et omnia de Dei uoluntate facienda sunt, ut Domini nostri uestigia et magisteria sectemur qui monuit et dixit: non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui me misit. quodsi non est maior domino suo seruus et liberatori debet obsequium liberatus, qui esse cupimus christiani debemus quod Christus dixit imitari. scriptum est et legitur et auditur et in exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. ambulandum est uestigiis paribus, aemula ingressione nitendum. tunc respondebit ad fidem nominis sectatio ueritatis et credenti praemium datur, si quod creditur et geratur.

Locupletem te dicis et diuitem. sed diuitiis tuis Paulus occurrit et ad cultum adque ornatum tuum iusto fine moderandum sua uoce praescribit. sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia conponentes se, non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. quodsi ille mulieres quoque admonet coercendas at ad ecclesiasticam disciplinam religiosa obseruatione moderandas quae excusare cultus [*]( 7 10. 6,38. 12 1 10. 2, 6. 20 1 Tim. 2, 9 sq. 25 1 Petro 8, 3 sq. ) [*]( 1 snnt S, est D, om. W ex] a W concupiscentia saeculi SW, mundo D, cone. mundi V 4 manet Dv 6 magisteria SWDV, mag. diuina v 8 meam W 8. I. m. 2 9 si D 8. 1. m. 2 domine suo maior W 11 dixit] fecit uel dixit et fecit uel fecit et docuit v 14 est igitnr v 15 nitendum est WD respondit D, respondet v 16 credetur 8 20 uericondia S, uirecundia D 21 puditicia D in om. 8 22 praetiosa SWD; ita hac uoce constanter 25 sit ex sint W m. 2 27 illi — admonent v 28 religiosam 8 cultos D ) [*]( JXL ) [*]( 13 )

194
suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare uirginem fas est, cui nulla ornatus sui conpetat uenia nec deriuari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine.

Locupletem te dicis et diuitem. sed non omne quod potest debet et fieri nec desideria prolixa et de saeculi ambitione nascentia ultra honorem ac pudorem uirginitatis extendi, cum scriptum sit: omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. ceterum si tu te sumptuosius comas et per publicum notabiliter incedas, oculos in te iuuentutis inlicias, suspiria adulescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas et uelut gladium te et uenenum uidentibus praebeas, excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica. redarguit te cultus inprobus et inpudicus ornatus, nec conputari iam potes inter puellas et uirgines Christi quae sic uiuis, ut possis adamari.

Locupletem te dicis et dinitem. sed iactare diuitias suas uirginem non decet, cum dicat scriptura diuina: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contuli nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra, et apostolus rursum moneat et dicat: et qui emunt sic sint quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit enim figura huius mundi. Petrus etiam, cui oues suas Dominus pascendas tuendasque conmendat, super quem posuit et fundauit ecclesiam, aurum quidem sibi esse et argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia diuitem, esse fide eius et uirtute locupletem, quibus multa [*]( 8 I cor. 10. 23. 19 Sap. 5, 8 sq. 22 I Cor. 7, 30 sq. ) [*]( 1 magis om. S uirgine 81 2 nec ex ne W m. 2 diriuari S 5 dices S 6 prolexa S 10 pnplicom W\' saepius 11 ianenom Aldhel- mus de latUlibtu virgo inliceas S adaliscentiam S 12 sperandi SWDY. suspirandi r. spirandi AJdMmus fomitem V succedas et sipsa S 14 praebeas] eihibeas Aldhdmus quasi] quia si D 16 nec ex ne W m. 2 compotari D 17 ut ex et W m. 2, ut om. D 18 uir- ginem W s. L m. 2 19 non om. D nobis W S.1.9L 2 22 et ac D 23 quasi non] adiecit Balusius e 2 codd.: ementes et qui possident quasi non; cf. test. III11 p. 123 27 dinitemponit ante dicit W gratiam S )

195
magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae bonis spiritalibus abundaret. has opes, has diuitias possidere non potest quae se diuitem saeculo mauult esse quam Christo.

Locupletem te dicis et diuitem et utendum putas his quae possidere te Deus uoluit. utere sed ad res salutares et bonas artes: utere ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit. diuitem te sentiant pauperes, locupletem te sentiant indigentes, patrimonio tuo Deum faenera, Christum ciba: ut uirginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia uenire contingat, multorum precibus exora: commenda illic thesauros tuos, ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator inrumpat: possessiones tibi sed caelestes magis conpara, ubi fructus tuos iuges ac perennes et ab omni contactu iniuriae saecularis inmunes nec rubigo adterat nec grando caedat nec sol urat nec pluuia corrumpat. nam delinquis et hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo diuitias datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. nam et uocem Deus homini dedit, et tamen non sunt amatoria cantanda nec turpia, et ferrum esse ad culturam terrae Deus uoluit, nec homicidia sunt idcirco facienda: aut quia tura et merum et ignem Dominus instituit, sacrificandum est inde idolis, uel quia abundant pecudum greges in agris tuis, uictimas et hostias inmolare debebis? adquin temptatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur, ut patrimonio suo unusquisque locupletior magis redimere debeat quam augere delicta.

Ornamentorum ac uestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et inpudicis feminis congruunt et nullarum fere pretiosior cultus est quam quarum pudor uilis est. sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus uoluit et moneri, [*]( 2 et 5 possedere SD 3 magis uult D christi D 4 dicis esse Sl, esse dicis v his] iis v õ et] utere sed ad v 6 ad illa sed W, sed ad illa v praecipit V 7 te diuitem W te om. W 8 patrimonio tuo deum SWDV, patrimonium tuum deo v; cfr. (konou. obs. p. 559 uirginitas D\' 9 peruenire W 10 exor D thensauros S 14 cedat W 15 dom S 16 credes S, credas v ut illis ut D 17 sunt SWDV, sunt idcirco v amaturia D 19 et—et] aut—aut W 20 deus Wv institit W est om. S 21 quia] qui SWX pecodum W\' 22 diis immolare v debes D adquin SD, atqui W, alioqui v 24 locupletior factus Y 25 enim ac Aldhelmus et lenocinia om. S formarum SWDV, fucorum v 28 describetur D ) [*]( 13* )

196
describitur ciuitas meretrix compta pulchrius et ornata et cum ornamentis suis ac propter ipsa potius ornamenta peritura. et uenit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et duxit me in spiritu et uidi mulierem sedentem super bestiam: et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. fugiant castae uirgines et pudicae incestarum cultus, habitus inpudicarum, lupanarum insignia, ornamenta meretricum.

Clamat etiam Spiritu sancto plenus Esaias et filias Sion auro et ueste corruptas increpat et obiurgat perniciosis opibus afluentes et a Deo per saeculi delicias recedentes. exaltatae sunt, inquit, filiae Sion et ambulauerunt alto collo et nutu oculorum et incessu pedum trahentes tunicas et pedibus simul ludentes. et humiliabit Deus principales filias Sion et reuelabit Dominus habitum earum: et auferet Dominus gloriam uestis illarum et ornamenta earum et crines et cincinnos et lunulas et discrimen et armillas et botronatum et dextralia et anulos et inaures et serica contexta cum auro et [*]( 2 Apoc. 17,1 sq. 17 Es. 3,16 sq. ) [*]( 3 habent.. D (is eras.) 4 fialas S, phiolas W, phialas septem v 5 tibi W 8. 1. m. 2 sedentes S 9 pallium (palleum S) purpureum et coccineum SWDV, pallio purpureo et coccineo v et om. W 12 omnis immnnditiae V fugiant fugiant V 13 caste nirginis 8 14 lupanarium v, luparum Aldhelmus 15 spirito S eseias S et] ad WD 16 et neste SD, et argento W, et argento ac ueste v corruptas] comptas coni. Erasmus affluentes Wv 17 exaltaeTT1 inquid S, ait WD 18 alto collo] alta cernice D 19 incestu W 20 lnentes W hnmilianit SW 21 reuelanit SW; lanuvtaati — avaxaXvxptt LXX 23 earum] illarum S 24 discrimen SWDV, discriminalia v, cf. Gronou. cbs. p. 321 botrunatum D dextralia SWDV, specnla v 25 et anulos W 8.I. m. 2 )

197
hyacintho. et erit pro odore suauitatis puluis et pro cingulo reste cingeris et pro ornamento capitis aureo caluitium habebis. hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse, hinc a cultu uero adque diuino desciuisse pronuntiat. exaltatae ceciderunt, comptae turpitudinem foeditatemque meruerunt. sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt, auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. quis non id exsecretur et fugiat quod alii fuerit exitio P quis id adpetat et adsumat quod ad necem alterius.pro gladio fuerit et telo? si hausto poculo moreretur ille qui biberat, uenenum scires esse quod ille potauit: si accepto cibo qui acceperat interiret, scires esse letale quod acceptum potuit occidere nec ederes inde nec biberes, unde interisse alios ante conspiceres. nunc quanta ignorantia ueri est, animi quanta dementia id uelle quod et nocuerit semper et noceat, et putare quod inde ipsa non pereas, unde alios perisse cognoscas!

Neque enim Deus coccineas aut purpureas oues fecit aut herbarum sucis et conchyliis tinguere et colorare lanas docuit nec distinctis auro lapillis aut margaritis contexta serie et numerosa conpage digestis monilia instituit, quibus ceruicem quam fecit absconderet, ut operiatur illud quod Deus in homine formauit et conspiciatur id desuper quod diabolus inuenit. an uulnera inferri auribus Deus uoluit, quibus innocens adhuc infantia et mali saecularis ignara crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cauernis pretiosa grana dependeant, grauia etsi non suo pondere, mercium tamen quantitate? quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt, quando ad terrena contagia deuoluti a caelesti uigore recesserunt. illi et oculos circumducto [*]( 1 yachinto S, iacinctho W erint 8 2 cingnlos restes D praecingeris S 3 deo W cnpat D 4 esse nirgines v 5 exaltatae inquit F turpitndinia 8 8 ac] et 8 id om. W 9 ali Wl fuerunt S 10 exansto W moriretnr W 11 biberet W esse] esse letale S 12 si aecepto eibo om. W 13 ne biberes inde Wl 14 niriD 15 nocuerit ex do- cuerit 8 m. 2 18 concyliis 8 19 lapillis] capillis scripsit Baluzius aut 8, et WDv serie SV, serica D, seri.e W 21 absconderet SWDV, absconderesv iit Be m. 2) hominem W 22 adinuenit v 24 crucetur D crucietur... dependeant om. Wl, add. in margine W2 25 suo om. V 26 tamen om. DW apostete 81 27 angelisTT, ange D 28 a] de W ceaserunt BY; cf. p. 231.13 illic W, ille D circumductos S )

198
nigrore fucare et genas mendacio ruboris inficere et mutare adulterinis coloribus crinem et expugnare omnem oris et capitis ueritatem corruptelae suae inpugnatione docuerunt.

Et quidem isto in loco pro timore quem nobis fides suggerit, pro dilectione quam fraternitas exigit, non uirgines tantum aut uiduas sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas, quod opus Dei et factura eius et plastica adulterari nullo modo debeat adhibito flauo colore uel nigro puluere uel rubore aut quolibet denique liniamenta natiua conrumpente medicamine. dicit Deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et audet quisquam mutare et conuertere quod Deus fecit! manus Deo inferunt, quando id quod ille formauit reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur. si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset et signato iam consummatoque simulacro manus alius adferret, iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur: tu te existimas inpune laturam tam inprobae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? ut inpudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis uiolatisque quae Dei sunt peior adultera detineris. quod ornari te putas, quod putas comi, inpugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio est ueritatis.

Monentis apostoli uox est: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi: nam et [*]( 10 Gen. 1,26. 25 I Cor. 5, 7. ) [*]( 1 fugare SD ruboris ex colores Sm. 2 adulteris DY 2 ueritate D 3 inpugnatione] impigmatione coni. Erasmus 8 nigro puluere] nigrore pulueris W robore S 9 conrompent S 11 quisquam ex quis W m. 2 12 ille id quod W sed id s. 2. 13 quia] quod D 16 aemolum S 17 adferret] inferret ut v et Augustinus l. c. iam picta add. in W m. 2 19 exaestimas D latura S inproba S 20 ut si W, ut enim v et August. inpudicam S 21 homines] omnes S incestas fugis D 22 deteneris S 23 quod putes W inpugnatio] indignatio D 25 monentis a. n. est om. W 26 consparsio SWDV, conspersio v estis] est V, om. D azimi SWD, azyma V nam] etenim August.. )

199
pascha nostrum inmolatus est Christus. itaque festa celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et ueritatis. num sinceritas perseuerat et ueritas, quando quae sincera sunt polluuntur colorum adulteriis, medicaminum facis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: non potes facere capillum unum album aut nigrum: et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem, audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris et peccas pro nefas capite id est corporis parte meliore! et cum scriptum sit de Domino: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana aut nix, tu execraris canitiem, detestaris alborem, qui sit ad Domini caput similis !

Non metuis, oro, quae talis es, ne cum resurrectionis dies uenerit, artifex tuus te non recognoscat, ad sua praemia et promissa uenientem remoueat et excludat et increpans uigore censoris et iudicis dicat: copus hoc meum non est nec imago haec nostra est. cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, uultus alienus est. Deum uidere non poteris, quando oculi tibi non sunt quos Deus fecit sed quos diabolus infecit. illum tu sectata es, rutilos adque depictos oculos serpentis imitata es, de inimico tuo compta, cum illo pariter arsura. haec, oro, non cogitanda sunt Dei semis, non die semper ac nocte metuenda? [*]( 7 Matth. 5, 36. 12 Apoc. 1,14. ) [*]( 1 pascha] phasca 8 itaque itaque D 2 ueteri...fermento om. D 3 azimis SWD 4 perseueret Wx 5 ..colorum W, et colo- rom Augustinu* l. c. adulteriia DW2, adulteris SW\', adulterinis August. et medicaminum v, et adulterinis medicaminum Balueius 6 deus 8 7 aut ex et D m. 2 8 tu add. W m. 2 uincendum Dl esse om. W audacie S 9 crinis W\' infeces S 11 capiti D id est orn. W 13 caniciem W, canitiae D 14 qui sit] quis ita D caput domini W 16 recognat D et ad v 17 et (ante excl.) om. D excludens Wl et increpans SV, increpans WDv censores S 18 naec W haec om. Baluzius 21 est (post alienus) om. W poter.sD 22 tibi] tui scripsit Baluzius sint WD deus tibi S inficit W 23 emitata S 24 et arsura Dv cogitanda non sunt v )

200
uiderint quid sibi nuptae per placendi studium de coniugum solacio blandiantur, quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consensionis adsciscunt. uirgines certe, quibus hic sermo non consulit, quae se eiusmodi artibus compserint, inter uirgines non putem debere numerari sed tamquam contactas oues et morbidas pecudes a sancto et puro grege uirginitatis arceri, ne contagio suo ceteras polluant, dum simul degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt.

Et quoniam continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque et infesta uitemus. nec illa praetereo, quae dum neglegentia in usum ueniunt, contra pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. quasdam non pudet nubentibus interesse et in illa lasciuientium libertate sermonum conloquia incesta miscere, audire quod non decet, quod non licet dicere, obseruare et esse praesentes inter uerba turpia et temulenta conuiuia, quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur. quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est, aut uoluptaria illic et laeta esse quae possunt, ubi et studia et uota diuersa sunt? quid illic discitur, quid uidetur? quantum a proposito suo uirgo deficit! quantum inpudicior, quae uenerat pudica, discedit! corpore licet uirgo ac mente permaneat, oculis, auribus, lingua minuit illa quod habebat.

Quid uero quae promiscuas balneas adeunt quaeque oculis ad libidinem curiosis pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt? quae cum uiris adque uiros nudae uident turpiter ac [*]( 1 nuptae sibi D 2 eicuaatione sua W 4 non SW, nunc Dv compaerit S 5 nirginis S putent V 7 ne] nec D dum] cum W 10 uitamus W dum] cum S 12 non D s. I. m. 2 13 illa lasci- bientium D, illaaciuientium S (inter illam lasciuientem libertatem v) 14 audere D decet et V non om. S obaeruare S, obseruari WD, obuersari ManutWs j cf. (honou. dbseru. p. 322 15 et (ante esse) expunxit Krdbinger 16 sponsam S 17 illi] illis SWD nuptis D 18 uoluntaria S 19 et (ante studia) om. W 20 defecit SD quantum SWDV, quando ud quanto v 21 inpndicior - pudica SY, ..pudiciorinpudica W, impudicior — impudica D, pudica — impudicior (uel impudica) v 22 quod] quae v 23 quaeq. S, quae WDv j24 dicata] dica S, inlata D 25 quae cum] quaecumq. S niris adq. uiros S, uiros atque a niris WDv nin quod atq. in W 8.1. m. 2 uidentur] «*entur D (pnd eras.) )

201
uidentur, nonne ipsae inlecebram uitiis praestant? non ad corruptelam et iniuriam suam desideria praesentium sollicitant et inuitant? uiderit, inquis, qua illuc mente quis ueniat, mihi tantum reficiendi corpusculi cura est et lauandi. non te purgat ista defensio nec lasciuiae et petulantiae crimen excusat. sordidat lauatio ista, non abluit, nec emundat membra sed maculat. inpudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris inpudice: oculos tuos turpi oblectatione non polluis, sed dum oblectas alios, ipsa pollueris. spectaculum de lauacro facis, theatro sunt foediora quo conuenis. uerecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu uestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda et contrectanda uirginitas reuelatur. iam nunc considera an cum uestita est uerecunda sit inter uiros talis quae ad inuerecundiam profecit audacia nuditatis.

Sic ergo frequenter ecclesia uirgines suas plangit, sic ad infomes earum ac detestabiles fabulas ingemescit: sic flos uirginum extinguitur, honor continentiae ac pudor caeditur, gloria omnis ac dignitas profanatur. sic se expugnator inimicus per artes suas inserit: sic insidiis per occulta fallentibus diabolus obrepit: sic dum ornari cultius, dum liberius euagari uirgines uolunt, esse uirgines desinunt, furtiuo dedecore corruptae, uiduae antequam nuptae, non mariti sed Christi adulterae, quam fuerant praemiis ingentibus uirgines destinatae, tam magna supplicia pro amissa uirginitate sensurae.