Ad Demetrianum
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
0 si audire eos uelis et uidere, quando adiurantur a nobis, torquentur spiritalibus flagris et uerborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes uoce humana et potestate diuina flagella et uerbera sentientes uenturum iudicium confitentur. ueni et cognosce uera esse quae dicimus: et quia sic deos colere te dicis, uel ipsis crede quos colis. aut si uolueris et tibi credere, de te ipso loquetur audiente te qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecauit. uidebis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis [*]( 1 destruendi R post destruenti non distinguit v etsi v 2 me prius ex *ebrius.B creDit W 3 debeas. quid scripsi., debeas, quod SWBv 5 praeconatione v post confundo cap. 14 incipit v 7 distrue 8 disceptationemJS 8 rationem R 9 nominisR I 10 ipsi R 8. I. m. 2 ad S, aut WRv, at coniecerat Latinius etAnt. de Rooy spicil. crit. p. 32 11 se colentibus v uindecare S 12 plus S 13 es add. W2 ergo S, autem WRv his] iis v eos S, illos WRv 14 illis] ipsis potius v debes] add. v: et timeri ut dominus defendet S 15 pereant] praetereant R 16 colore R defendes S eis WR 17 tu] tu ipse v 18 uelles v a nobis adiurantur WRv et torquentur v 19 fraglis W 20 heiulantes SWR et gementes om. R; cf. p. 25, 5 sq. 23 quos colis crede WRv 24 tebi S loquentur R 25 nunc om. W 26 rogasti, meri W timeri ab cis] add. v: quos tu times )
Quae ergo mentis ignauia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia ad lucem de tenebris non uenire et mortis aeternae laqueis uinctos spem nolle inmortalitatis excipere, non metuere Deum conminantem et dicentem: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli. et iterum: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? quid te ad falsos deos humilias et inclinas, quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captiuum corpus incuruas? rectum te Deus fecit et cum cetera animalia prona et ad terram situ uergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum adque ad Dominum susum uultus erectus est. illuc intuere, illuc oculos tuos dirige, in supernis Deum quaere. ut carere inferis possis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle. quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis sternis ? quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serua qua natus es. perseuera talis qualis a Deo factus es. cum statu oris et corporis animum tuum statue. ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. relinque idola quae humanus error inuenit. ad Deum conuertere: quem si inploraueris, subuenit. Christo crede quem uiuificandis ac reparandis nobis pater misit. laedere seruos Dei et Christi persecutionibus tuis desine quos laesos ultio diuina defendit.
Inde est enim quod nemo nostrum quando adprehenditur reluctatur nec se aduersus iniustam uiolentiam uestram quamuis [*]( 10 Ex. 22, 20. 11 Es. 2, 8 sq. ) [*]( 4 interrogationes R 5 licet ex hic et B prestrigias W illas om. 8 6 celerare 8 7 menti Rl 8 non] nolle v 10 dom B 12 incnrnatns v 15 captina v corpore B 18 deum Bs snsum scripei, suum SRW1, tuum W2 19 erige WRv dom 8 22 ipsam R 24 ut] et 8 cognoscas B 27 pater filium v 30 enim om. v et nemo W 31 iniustam om. V )
Nec ideo quis putet christianos his quae accidunt non uindicari, quod et ipsi uideantur accidentium incursione perstringi. poenam de aduersis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est. ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cuius uiuendi fructus omnis hic capitur, cuius hic solacium omne finitur, cuius caduca et breuis uita hic aliquam dulcedinem computat et [*]( 14 Rom. 12,19 (cf. Dent. 32, 35). 16 ProD. 20, 22. ) [*]( 1 noster sic V, noster sit v 4 remanet W maioreiS 5 et iustior Rv fietTT 7 exurgiturom.ii non] nos R uindicta nostraJJ cometetur S 8 memorias ta desinit S 9 repetita W uocis] doces 22 10 quodqueJ quoque MR 11 rerum WMBV, aerum R (a in ras.), regum v 12 diminutione B, dil notione R 13 fortuitum] postremum R iam] tam R 14 uindicta W 16 praemonet Ml dicet Ml dixeris] dicas M ulciscor 22 me M 8.1. m. 2 17 dfi R anzilior sit 22, auxilietur M 19 dignatione MB 20 christianis W his] iis v accedunt Ml 21 et om. M incursatione v 22 sentiet R 23 male sit) malent R 24 esse W 8. I. m. 2 26 breuis uita] orem suita R et] ad fort. uoluptate B )
Putatis nos aduersa uobiscum aequaliter perpeti, quando eadem aduersa uideatis a nobis et uobis non aequaliter sustineri? aput uos inpatientia clamosa semper et querula est, aput nos fortis et religiosa patientia quieta semper et semper in Deum grata est, nec quicquam istic laetum aut prosperum sibi uindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis diuinae pollicitationis tempus expectat. quamdiu enim corpus hoc permanet commune cum ceteris, sit necesse est et corporalis condicio communis nec separari generi humano ab inuicem datur, nisi istinc de saeculo recedatur. intra unam domum boni et mali interim continemur. quicquid intra domum uenerit pari sorte perpetimur, donec aeui temporalis fine completo ad aeternae uel mortis uel inmortalitatis hospitia diuidamur. non ergo idcirco compares uobis et aequales sumus, quia in isto adhuc mundo et carne hac constituti mundi et carnis incommoda uobiscum pariter incurrimus. nam cum in sensu doloris [*]( 1 istinc] hinc M excesserint M\' sola iam RM 2 his] iis uel hic v incursione Mv 4 consternimur MB aduersis omnino B frangimus B ullam R, nulla B 5 aut (ante rerum) om. B musitamus WRMB spiritus W 6 uiuent Wx firmitatem BMl infirmi- tateB 7 uos] nos v comprobari B et om. R 8 scimus om. R fidemas WM\' 9 quandolcam v 10 nobis et a uobis B, uobis et nobis R 11 est] et B 12 dum W, do M 13 est W s. I. m. 2 et nec W quisquam ex quicquam M m. 2 stic R 14 fluctuantes RBM1 15 pollicitationes Ml tempus acld. 3P semper expectans M sed ns in ras. 16 hoc] hic v ante commune distinguit v sit...communis om. W 17 seperari W 18 nisi si v postmodum recedatur V 20 euenerit Mv repetimur B 21 aeterna Wl dinidamur] add. W loquitur et hortatur 23 constituti ex a constitutione M m. 2 24 in W 3.1. m. 2 sensum Ml )
Viget aput nos spei robur et firmitas fidei et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et inmobilis uirtus et numquam non laeta patientia et de Deo suo semper anima secura, sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur spei ac fidei nostrae firmitatem caelesti uoce corroborans. ficus, inquit, non adferet fructum et non erunt nascentia in uineis. mentietur opus oliuae et campi non praestabunt cibum. deficient a pabulo oues et non erunt in praesepibus boues. ego autem in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dei hominem et cultorem Dei subnixum spei ueritate et fidei stabilitate fundatum negat mundi huius et saeculi infestationibus commoueri. uinea licet fallat et olea decipiat et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad christianos, quid ad Dei seruos quos paradisus inuitat, quos gratia omnis et copia regni caelestis exspectat? exultant semper in Domino et laetantur et gaudent in Deo suo et mala adque aduersa mundi fortiter tolerant, dum bona et prospera futura prospectant. nam qui exposita natiuitate terrena spiritu recreati et renati sumus nec iam mundo sed Deo uiuimus, non nisi cum ad Deum uenerimus. Dei munera et promissa capiemus. et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis et uel auferendis uel temperandis aduersis rogamus [*]( 7 Hab. 3, 17 sq. ) [*]( 1 sit] situm sit coni. de Booy l. c. p. 33 pnnitnr fort. 2 poenae tuae ponit ante manifestum M tecum uideas aequaliter v, tecum non uideas Pamelius, tecum non uideas condolere coni. de Booy dolore B 3 et (ante inter) om. v 4 est om. W, esset B 7 corroborans] commemorat B inquit] aitM 8 adfert-R, afferent V fructusW erunt nascentia] erit generatio v 10 cibum] frumentum v pabulo] populo W, stabulo v in praes.} ad praesepia R sed d s. I. 12 et gaudebo RMBv saluatore RY deiJ ds M dei culturaeikf, cultorem christi B 13 spe R stabilitatem B 14 huius mundi M 15 siccitatem R 16 -ad-ad] a-a R 18 exultat Ml dññi R laetatur et gaudet Ml 19 tolerat Ml 20 bona) dona 11 futura M 8. l. m. 2 expectat M (m. 2 corr. at in ant) 21 creati W 22 cum W 8. l. m. 2 23 pro imbribus M 24 pro auferendis M sed pro s. I. m. 2 adtemperandis Ml )