Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Infantem fecit quinto mense proloqui uulgo.
- Hic erat uenturus conmixtus sanguine nostro,
- Vt uideretur homo, sed Deus in carne latebat.
- Non senior ueniet nec angelus, dixit Esaias,
- Sed Dominus ipse ueniet se ostendere nobis.
- Hunc mare pertimuit, hunc uenti, hunc tartarus ipse;
- Agnouit Dominum omnis creatura latentem.
- Solus nequam populus centriam erexit ad illum:
- \'Absit, ut sic Dominus uenerit in tali figura
- Hic, sicut in terra, super fluctus maris inibat
- Et uentis inperat, placidum ut redderet aequor. [*]( 625 Numer. 22, 27 sq. 133 sq. Esai. 63, 9 (Cypr. 72, 1 H.) )[*]( 625 huius uersus extremo margine positi priora uocabula a biblto- pego ita desecta sunt, ut de lectionibus Balaam et asinã nulla moueatur dubitatio; inter Balaam et asinã, Pitrae si fides habenda est, caedenti scriptum erat; at Knoell qua est diligentia ex uestigiis relictis coMgit sedenti potius scriptum fuisse, quod uerum esse apparet ex Sedul. carm. paech. I 161: afiktar asella sessorem per uerba suum. Praeterea Knoelli collatione confirmatur, quod tam Ludwig suspicatus erat, ante Balaam Pitram falso posuisse Et, cuius ioco Boenseh scrip- serat: Sic conloqui M 121 clamaria a Petro M; idem iam Roensch coniecturâ inuenerat, Zeitschr. f. d. hist. Theol. ann. 1873, II p. 303 squisi quod ibi sub finem uitiose clamatis pro ckmaris typis expressum est (ibidem haec temptantur: elamatur a Petro; clamat tibi uel ibi Petrus); clamauit a Petro P1 (e. u. J.); damnaint te Petrus Jacobi R (in textu); clamatas a Petro Hilgenf.; clamaoi de Petro Ld 827 predicanti M multi MP1R; muti Pitra (in praefat. p. XXII) Hilgenf. Ld 128 populi M, quod m. 1. correxit, ut sit populo 631 commixtus R (coll. Verg. Aen- 6, 762); conmizto Jff; commixto P1Ld 637 neqaa M centrim MP1υ (as spiculum aeorpionis; aUudere uidetur poeta ad Apoc. 9, 10; cf. Ludwigi et Roenschi commentartos); \'forsan legendum graece ϰέντρον\' P3; malim centrium uel centria a Graeco ϰεντρίον propagatum 640 inperat M )
- Hic legem tartaream derupit uerbo praesenti
- Et leuat de tumulis Lazarum die quarta fetentem.
- Nam qui ferebatur, cum fuisset obuius illi:
- Surge, inquit, iuuenis! Et [re]surrexit ille de ferclo.
- Archisynagogi filiam deprecatus a patre
- Iam exanimatam plangentibus suscitat illam.
- Mutum loqui fecit et surdum audire praesertim.
- Et caecum ex utero natum, ut uideret in auras.
- Post XXXVIII annis paralyticum surgere iussit,
- Quem admirarentur grabatum in collo ferentem.
- Cuius uestimento tacto profluuio sanata est.
- Quinque panes fregit hominum in milia quinque
- Et quattuor milia iterum de septem refecit.
- Plenius ut sese Dominus demonstraret adesse, [*]( 642 Ioh. 11, 39 644 Luc. 7,14 sq. 645 sq. Marc. 5, 22 sqq. 647 Marc. 7, 32 sqq.; 37 648 Ioh. 9, 1 649 aq. Ioh. 5, 5 sqq. 652 Marc. 5, 25 sqq. 653 Matth. 14, 15 sqq.; 15, 32 sqq.; Mare. 8,. 1 sqq. )[*]( 641 legem tartaream P1υ; lege tartareS H; uectem tartareom R swpicatur in commentario coli. Psal. 106 (107), 16; Ies. 45, 2; Thren. 2, 9; Amos 1, 5 disrapit R, quod recte refutat Ld 642 Et leuat de MP1υ; Eleuat e P3 fetentem M; foetentem P1 (8. u. l.) v 644 inquid M et resurrezit MP1; Et surrezit Ld; Resurrexit R; (inuenis;) surrexit P3 Lb; fort. resedit ille de ferclo scripsi; ille de ferculo Mi ille de feretro P1 (s. u. I.) R; ille feretro Ld 645 Archisynagogi υ; archisinagoge M; Archisynagogae P1 646 ezanimatam. P1 (s. u. I.) υ, examinata M 647 presertim M uulgatam interpunctionem ante praesertim deleui; praesertim cum uerbis audiendi et loquendi coniungendum uidetur esse atque idem ualere, quod alias disertim; cf.Jnstr. I 41, 17 648 cecum M 649 triginta octo P1υ; XXXVIII M; ut syllabarum abundantia coerceatur, trinta pro. triginta legendum esse exemplis allatis probat Hanssen, de arte metr.. Commod. p. 40 150 admirarentQr M grauatum M post ferentem unum uersum excidisse et Wilh. Meyer docuit (Abh. p. 304) et ipse suspicatus sum 652 tacto M; tacta P1 (s. u. I.) υ 653 Quinquel V. M freg M quinque] V. M 654 septem] VII. M 655—660 uersuum ordo nescio an turbatus sit )
- Commutauit aquas, fierent ut optima uina.
- In nuptias fuerat inuitatus matre cum ipsa;
- Quod fuit rogatus, subueniret uino defecto,
- Tunc iussit implere hydrias uelocius aqua,
- Quod prius gustauit et sic ministrari praecepit.
- Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis,
- Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti.
- Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit;
- Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.
- Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
- Vt uocitaretur in terris Altissimi proles.
- Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt,
157
158