Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Vt nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant.
- Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,
- Vt fieret illis merito cruciatio maior:
- Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:
- Concipiet uirgo et pariet terra caelestem;
- Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;
- Quod lingua Latina \'Dens nobiscum\' euoluit.
- Audite, quod ipse nutriretur melle, butyro,
- Et Samariam caperet, uerbum priusquam loqueretur.
- Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt,
- Vt paruulus lactans sine pugna praedas iniret;
- Passio cuius praedicta est taliter ante,
- Vt Deus passibilis fieret profuso cruore.
- Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram,
- Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit. [*](4Q5 sqq. Esai. 7,14 eq. 408 Matth. 1, 23 410 Eiai. 8,4 415 sq. Esai. 53, 7 )[*]( 403 meo uerbo sauescant P2v, mea uerba senescant MP1; Ps dicit noluisse se coniecturam suam in textum recipere, quod ironice Commodianus dicere potuerit: \'Nae, tantum audient, quum Dei deficientibus annis ipsius uerba senio tabuerint\' 403 predictus M . Dominus r Hanssen Wilh. Meyer, Abh. p. 290 404 cruciatio M; r m. 2. addidit . 405 Dominus Hanssen 406 celestem M 407 illis B s buturo M .410 Et (om. B) Samariam caperet, uerbum Pl (s. u. I.) v (ad quam lectionem probandam B affert Esai. 8, 4 διότιπρὶν ἢ γνω̃ναι τὸ παιδἱονϰαλει̃ν πατἑρα ἢ μητέρα, λήψεται .. τά σϰυ̃λα Σαμαρείας Et uerbum Samaria caperet et M (apparet igitur, quae codicis lectio uidebatur, eam ingeniosam Pitrae esse conieeturam) priusquS M (P* falso: priusque) 410 loqeretur M 411 hec M hystoria M eluea B qa M 412 predas M iniret P1 R Wilh. Meyer, AM. p. 293; inTre M (extremo margine acriptum, ut una littera potuerit glutinatoris opera intercidere); teneret Ld (quia \'dictio praedaa inire latina est nulla neque cum uerbis Graecis (lea. 8, 4) conuenit\'); haberet Hanssen 413 predicta M 416 post gessit P1v exhibenti Tu Deus et Dominus uere meus! cpntra quem ille, quae uerba in M non hoc loco, sed post uersum 567 inueniuntur; cf. S. 107 p. 793 sq. )
- Suffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim;
- Quem et potauerunt secundum scripturas acetum.
- Et in uestimentis meis, dixit, sortem[que] miserunt,
- Quod factum, et legimus in illo omnia gesta.
- Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta
- Festinauitque dies inducers sidera noctis.
- Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos,
- Vt tegeret subito sese per sollemnia sancta.
- O mala progenies, * * subdola fronte!
- Generaui suboles, dixit Deus, qui me negarent. [*]( 417 Psal. 118, 120 (Cypr. p. 88, 7 H.) 418 Paal. 68, 22 419 Psal. 21, 19 421 Matth. 27, 45 423 sq. Amos 8, 9 425 Esai. 1, 4 426 Esai. 1, 2 )[*]( 417 predizerat 4!8 scribturas M acetum MPfJ ut psalm. cod. Sangerman. (Sabat. II p. 137) et cod. Fuld. deperd. in libro TerluU. adu. Iud. c. 13; aceto Lb 419 Et M{?) B (coniecturâ) Ld; Vt P1 (s. u. I.) sortem Lbv; sortemqae MP1 Wilh. Meyer, Abh. p. 293 (\'que steM bei Commodian dfter, wo es kaum zu erkldren ist\') 420 sq. factum, et legimus in .. gesta. I Fuerunt scripsi; factum et legimus in .. gesta fuerunt. I P; factum et legimul. In .. gesta fuerant. I R; factum et legimus. In .. gesta I Fuerunt Ld 421 fuert M tenebrae factae tribus horis a sexta Hanssen Wilh. Meyer, Abh. p. 293; tenebre facte tribs horis a* sextam M (d m. 1. s. I. scripsit); tenebrae factae ad sextam (in P3) tribus horis P1; t. f. tr. (sunt) h. ad sextam Lb; t. f. tr. in h. a sextam R; t. f. tr. h. ad sextam Ld 422 inducere Mj obducere P1 (8. u. I.) v 423 Amos MPl (cf. u. 66; 193); Amosum P3v post Amos in M additur , quod est signum uersus exeuntis 422 sqq. noctis. I Praedictum .. Amos, I Vt scripsi; noctis. I Praedictum .. Amos I Vt P1; noctis, I — Praedictum .. Amosum — I Vt v 424 Vt tegeret subito sese (sc. dies) Ld; Vt legeret subitos esse м.; Vt legeret sublatos esse P1; Vt lugeret subito terra Lb; idem suspicatur hic uersum excidisse et locum sic esse scribendum: cVt lugeret subito terra per (solem occasum, I Mutaretque Deus in luctum) solemnia sancta ; ut lugeretur sublato die 22 coll. Cypr. test. II,\'23 p. 91, 3 sqq. H.: occidet 1 meridie et obtenebrabitur dies lucis; et conuertam dies festos uestros in luctum sollemnia M 425 0 mala progenies subdola fronte M; 0 mala progenies, (inquit,) o subdola fronte! P; 0 mala progenies, (audi,) o subdola fronte! R; 0 m. progenies! 0 s. fronte I (Generaui) Ld; 0 m. pr., (ingrata,) a. fronte! Hanssen; fort. addendum: ceruicosa; cf. 261 429 suboles M; soboles P1 (s. u. I.) v )
- Et dixit: Audite uocem tubae. — Nolumus, aiunt.
- Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe.
- Vno uolo titulo tangere librum Deuteronomium:
- In caput eritis, gentes ; nam increduli retro.
- Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles,
- S(c)ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur?
- Videte iam ergo, dubii qui nunc usque natatis,
- Quod gentes in Domini fuerint scriptura priores.
- Nunc ergo fas est credere, quem libri designant,
- Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur,.
- Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno,
- Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta.
- Non est culpa satis una, qui credere nolunt,
142
143