Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
  2. Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo.
  3. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt,
  4. Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
  5. Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos,
  6. Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.
  7. Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso
  8. Nec uideant oculis nec intellegant corde durato;
  9. Incrassauit enim cor populi huius iniqui,
  10. [*]( 392 Gen. 49, 10 311 cf. 245 sq. 38 sqq. Esai. 6, 9 sq. )[*]( 381 his M letator M1; probatur M1 388 magam P1v; magnum M 381 dispersi] postremae dttae litterae in MJ sic scriptae V, quod altera manus correxit ut sit fi post faisaent inuenitur in cod. signum , cui respondet imo margine , quo signo praemisso altera manu u. 390. subiungitur 390 nec eisulatus P2v; nec exolatas M (P\' faUo: ezolatos); nec ezsnlatos Pl fregit nec sernitns ipsa Wilh. Meyer; fregit In senectas ipsas M (Pl falso: ipsos); fregit nee ipsa Benectns Zd; fregit, ense (ensis B) necat ipsos P1R; fregit, sed incitat ipsos P3 391 adfuerant M1; n del. M2 propbete M canebant? P1v post canebant M haec praebet a Pitra omissa: Ventur. ecelo ut esset fpes gentium ipsę; cf. w. 744; 8. 107 p. 795 394 erint et falsa scripsi (cf. Instr. II 3, 4; 23, 12; I 27, 18); erit et falsa M; erunt et falsa P\' Wilh. Meyer, Abh. p. 293; erit et falsum v 395 semp spreti M; spreti semper Pl (8. u. I.) v 396 dicere magum P1R; dicere magnum M (P2: \'Magnus in cod.\'); magum dicentes Là; Ps: \'Aliis placuit retinere magnum ». e.: Si prae sua in Deum proteruia illi magni nomen detrectant\' 318 in Mm. 1. s. l.. ipso P1 399 describsit M descripsit: Pectore clauso scripsi; descripsit, pectore clauso P1; descripsit pectore clauso (clnso B), e 400 Nec M; Ne P1 (s. u. l.) v )
    141
  11. Vt nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant.
  12. Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis,
  13. Vt fieret illis merito cruciatio maior:
  14. Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto:
  15. Concipiet uirgo et pariet terra caelestem;
  16. Emmanuel autem uocetur, iusserat illos;
  17. Quod lingua Latina \'Dens nobiscum\' euoluit.
  18. Audite, quod ipse nutriretur melle, butyro,
  19. Et Samariam caperet, uerbum priusquam loqueretur.