Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Non illos iustitia humilis caro nata refregit,
  2. Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de uerbo.
  3. O pia religio, o tam ueneranda maiestas, 7
  4. [*]( 211 sqq. Matth. 23, 34 sq.; Lnc. 11, 49 sqq.; Matth. 14, 10; Marc. 6, 27 (cf. Tertall. Scorp. 8) 226 Dan. 9, 24? cf. 242 228 Ioh. 1, 11 221 cf. Instr. I 38, 1 230 PhiL 2, 7? 231 Phil. 2, 8; Matth. 11, 29; Ioh. I, 14 )[*]( 217 nomquam uoluerunt MP3; nunquam noluerunt P1 (s. u. I.) v 218 uoluntate sua MP1 Ld; uoluntati suae R saenierunt scripsi (cf. u. 838); sernierr M; seruierunt P1υ inepti MP1R; ineptis Ld 219 iniquę M 220 discipline M coelestis disciplinae accipere frenum P1, quod tamen idem in excursu retractat 221 Hieremiam P\'; hieremiã M; Jeremiam υ 223 Et uenit et P1; Et uenit P3; & ueniet et M; Aduenit en JB; Atque uenit Ld 224 quomodo] quoniam Hanssen 226 prophetes Lb 227 Es M canebat Ml; n eadem manus e. I. add. 228 quęm M 229 Improuidi P* (cf. Instr. II 16, 24); Inprouidis M; Improbi P\' (coll. Instr. I 38, 1) 230 formam P3υ; forma MPX; formas Lb 231 iustitia, humilis caro nata R (cf. u. 367 humilis in carne; interpunctionem. ante humilis sustuli, quia iustitia ablatiuus mihi uidetur); iustitia humiles non oaro nata M; iustitia humiles, non caro nota P\' (idem in excursu caro nata praefert); iustitia humiles, oaro nata LbLd 233 relligio P1 R o tam] o primo omissum m. 1. s. Z. add. )[*]( XV. )[*]( 9 )
    130
  5. Cuius medicina taliter in terra profecit!
  6. Non ullum de ferro secuit, non enplastro curauit,
  7. Sed sine tormento statim suo dicto sanauit.
  8. Talia uidentes turbabantur mente Iudaei,
  9. Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris,
  10. Non respicientes prophetarum dicta sepulti,
  11. Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos.
  12. Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant:
  13. Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.
  14. Post quem in exilium deuenerunt corde durato
  15. Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
  16. Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
  17. Et (a) Danihelo similiter perdere terram;
  18. Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa
  19. Penderet in ligno, fieret deserta deinde.