Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nec umquam. desinuit: hodie quoque talis habetur;
- Praetermisso Deo luxurias saeculi mauult.
- Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;
- 7 Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.
- Si filios dixit, in illius sancta moremur;
- Quid foris egredimur adulteri pompa(m) sequentes?
- Seductor antiquus per talia decipit omnes:
- Inmittit luxurias, per quas perdat filios Alti; .
- Agonia inmittit, spectaculis ire cruentis
- Aut nimis obscenis, inpudica nosse pudicis.
- Si fuerat castus, incestus proficit inde
- Et placent adrident, quae tunc mala gaudia temptant.
- In istis luxuriis populus primitiuus agebat
- Et a lege Dei semper recedebat inormis.
- Ad quos emundandos saepe Deus misit alumnos,
- Vt illos corrigerent deprauatos denuo Summo. [*]( 201 Nec umquam (unquam v) Μυ; Nunquam P\' 202 luxurias P1υ; luiuria M seculi M 203 dilectos M2 P1υ; delectos Ml 204 seculo premonet M 205 Si filios dir M (idem Roensch suspicatus erat) v; Si filii, dixit, P2 (s. u. I.) 201 Quidni foras egredimur P* coll. Genes. 4, 8 Egrediamur foras; sed cf. Instr. I 24, 13 Ezis inde foris pompam P1υ; pompa M WiZh. Meyer, Abh. p. 293 208 Immittit R (ingeniose, cum ueram libri ms. lectionem ignoraret) Ld; Inmutit M; Immutat P1 (s. u.l.) quas .. filios P1υ; quos .. filius M deperdat P3 209 Agonia immittit Ld (— certamina ? cf. Instr. II 12, 10); idem Agoniam praefert in adnotatione in Instr. II 12, 10; Agonia mit tis M; Agoniam mittit Hanssen, Wilh. Meyer, Abh. p. 292; Agoniae immittit P1; Agonia mittit R spectaculis P1 (s. u. f.) v; Rpeculis M cruentes M 210 mimis R inpudica M 211 incestus M (P2 falso: incertus) P1υ, 212 placent adrident scripsi (cf. I. N. Ott in Jahrb. f. cl. Philol. 109 p. 840 extr.); placens adridens M; placens arridet Pl (s. u. I.) v quae Plv; qnę M tunc M; hinc P1 (s. u. I.) v temptant M 213 istis MP3υ; his P1 primitibus M 214 inormis scripsi (= enormis, erectus; cf. u. 221; Woelfflin. Arch. III p. 148); inermis MPIB; aeterni Ld 215 emendandos R 216 corrigerent P\' (s. u. I.) v; corrigent M Summo M; Summi P1υ 216 sq. deprauatos denuo Summo. Excipere Wilh. Meyer, Abh. p. 305; deprauatos. Denuo Summi Excipere P1υ )
- Excipere numquam uoluerunt dicta diuina,
- Sed uoluntate sua saeuierunt semper inepti.
- Mactabant iustos redarguentes illos inique,
- Dum nollent accipere frenum disciplinae caelestis.
- Esaiam serrant, lapidant Hieremiam erecti,
- Iohannem decollant, iugulant Zachariam ad aras.
- Et uenit et ipse, fuerat qui praedictus ab illis,
- Et patitur, quomodo uoluit, sub imagine nostra.
- Cuius in exitio omnis prophetia repleta est,
- Dixerat hunc Daniel nouissimum esse prophetis.
- Is erat, quem propter uates (de tuba canebant,
- In sua uenturum propria, quem sui negarent.
- Inprouidi semper et dura ceruice recalces,-
- Dum respuunt formam, sacramenta legis amittunt.
- Non illos iustitia humilis caro nata refregit,
- Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de uerbo.
- O pia religio, o tam ueneranda maiestas, 7 [*]( 211 sqq. Matth. 23, 34 sq.; Lnc. 11, 49 sqq.; Matth. 14, 10; Marc. 6, 27 (cf. Tertall. Scorp. 8) 226 Dan. 9, 24? cf. 242 228 Ioh. 1, 11 221 cf. Instr. I 38, 1 230 PhiL 2, 7? 231 Phil. 2, 8; Matth. 11, 29; Ioh. I, 14 )[*]( 217 nomquam uoluerunt MP3; nunquam noluerunt P1 (s. u. I.) v 218 uoluntate sua MP1 Ld; uoluntati suae R saenierunt scripsi (cf. u. 838); sernierr M; seruierunt P1υ inepti MP1R; ineptis Ld 219 iniquę M 220 discipline M coelestis disciplinae accipere frenum P1, quod tamen idem in excursu retractat 221 Hieremiam P\'; hieremiã M; Jeremiam υ 223 Et uenit et P1; Et uenit P3; & ueniet et M; Aduenit en JB; Atque uenit Ld 224 quomodo] quoniam Hanssen 226 prophetes Lb 227 Es M canebat Ml; n eadem manus e. I. add. 228 quęm M 229 Improuidi P* (cf. Instr. II 16, 24); Inprouidis M; Improbi P\' (coll. Instr. I 38, 1) 230 formam P3υ; forma MPX; formas Lb 231 iustitia, humilis caro nata R (cf. u. 367 humilis in carne; interpunctionem. ante humilis sustuli, quia iustitia ablatiuus mihi uidetur); iustitia humiles non oaro nata M; iustitia humiles, non caro nota P\' (idem in excursu caro nata praefert); iustitia humiles, oaro nata LbLd 233 relligio P1 R o tam] o primo omissum m. 1. s. Z. add. )[*]( XV. )[*]( 9 )
- Cuius medicina taliter in terra profecit!
- Non ullum de ferro secuit, non enplastro curauit,
- Sed sine tormento statim suo dicto sanauit.
- Talia uidentes turbabantur mente Iudaei,
- Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris,
- Non respicientes prophetarum dicta sepulti,
- Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos.
- Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant:
- Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis.
- Post quem in exilium deuenerunt corde durato
- Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi.
- Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta
- Et (a) Danihelo similiter perdere terram;
- Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa
- Penderet in ligno, fieret deserta deinde.
- Desubito qualis obfulsit gloria genti,
- Vt fieret populus, populus qui non erat ante! [*]( 240 sqq. Hierem. 15, 7 ? Matth. 3, 11 sq.; Luc. 3, 16 sq. (Iustin. Tiyph. p. 268, C; 272, B) 245 Esai. 1, 7 sq. (Matth. 23, 38); Dan. 9, 26 250 Hos. 2, 24 )[*]( 234 profecit P1υ; proficit M 235 Non ullum scripsi (cf. Instr. I 32, 6); Non illa M (P* falso: Non illius); Non ille P1υ enplastro M 236 sanaQ M 237 turbabantur P1υ; turbabuntur M 238 magis inuidia Lb R: magis inuidiae MP1; malis inuidiae Ld ducti sunt MPlLd; sunt ducti LbR liboris M 238 sq. ducti sunt (sunt ducti), in zelo liuoris Non Lb υ 239 sepulti MP* (= sopit*; cf. Verg. Aen. 6, 424 custode sepulto); sepnlta LbBj sedncti Ld (cf. Inatr. 1 11, 5) 240 disperderet B in commentario coil. Instr. I 2, 4 241 canebat M 242 iudeis M 245 Predictum M ab Esaia propheta P1; ab Esaiam (esaii M) prophetam MLbLd; sed uide quod sequitur, Danielo 246 a scripsi; om. MP1υ Danihelo M (cf. Cypr. uit. c. 11 p. CII, 12 H: ut Heliae vel nt Danielo; Pseudocypr. de pascha comput. p. 262, 1 H.; Lucif. Calar. 164, 24 H.; Sulp. Seuer. p. 58, 2; 63, 10; 21 Halm.; Prudent. Cathem. 4, 70 Dani- elus); Daniele P1; Danieli R; Danielem Ld similiter, perdere P\' (cf. u. 393); similiter pendere M; similiter, illos perdere R; simul iter, quo perderent Ld 247 quae υ, quam MPl ligno; fieret P1 240 gta M )
- Non fuit adtonitus Esau, dilectus a patre,
- Iunior quod frater primitiua tolleret ille?
- Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus,
- Quando et quo duce caderet de suo priuato;
- Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt,
- Nam populus iste non me intellexit adesse.
- Ventum est, ut ipse dominator caeli ueniret:
- Secundum scripturas non est conputatus ab ipsis.
- Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit;
- Idcirco per ora prophetarum ista praedixit.
- Gens ceruicosa nimis semperque rebellans
- Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est.
- In quorum stadia gentiles esse praefecit;
- Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum.
- Nam lapis inmissus ipse est in fundamina Sion, [*]( 251 Gen; 27, 34 255 sq. Hierem. 8, 7 258 Esai. 53, 3 261 cf. 229 264 Esai. 11, 10 (Cypr. p. 56, 6 H.) 265 EsaÎ. 28, 16 )[*]( 251 adtonitusM 252 ff M tollet Mille? scripsi; ille. P1 Ld; illi. R 253 sinagoga M 254 priuato M; primatu P1 R; priuata Ld (colI. Instr. I 5, 2 patrem de regno priuauit) 255 Sieute- ////rallllt (ante t erasum n) M scribtum M auis Mt aues P1υ 256 me non S 257 Ventum MP1 R (Instr. I 18, 6\'); Inuentum Ld (idem tamen in Instr. praefat. p. IX. uentum est praefert) 257 sq. ueniret, Secundum scripturas; non P1 258 Secund M scribturas M conputatus M 258 quasi MPlB; quippe Ld (cum codicis lectio .. Dei summam potentiam impugner; sed cf. Peischenigi et Mommsenii indices editionibus Victoria Vitensis et Iordanis subiunctos s. u. quasi; Tertull. adu. Hermog. c. 19 utimur uocabulo principii quasi originis, non quasi ordinis nomine; Ennod. p. 39, 18 H. Abraham .. filium morti quasi pius pater .. laetus exhibuit; Lucif. Calar. 76, 23 H. quasi quis, inquam, tibi usurpasti hanc auctoritatem ?); ipse Huemer 260 hora .. predixit M 260 sq. praedixit: Gens .. rebellans; Dum P1; praedixit. Gens .. rebellans, Dum B; praedixit. Gens .. rebellans! Dum Ld 262 e casa reiecta est R 283 stadio P1; sed cf. Instr. I 27, 19 prefecit M 264 ante: Gentes P1υ; anlegentes M sperabunt gentes Hanssen 265 inmissus M fundamina P3υ ; fundamenta MP1 (Cypr. p. 82, 6 H.: inmitto in fundamenta Sion) Sionis P1 )[*](9* )
- Crederet in quo qui, is haberet uitam aeternam.
129
130
131
132